From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8815

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8815. ‘Et vox buccinae 1 vehemens valde’: quod significet statum caelestem qui circum, constat ex significatione ‘vocis’ seu ‘soni buccinae’ quod sit verum boni caelestis; ‘vox’ 2 est verum, et ‘buccina’ est bonum caeleste, ut supra n. 8802; quod sit status caelestis qui circum, est quia Divinum in caelo est in medio seu intimo, hoc est, in supremo ibi; at caelum respective ad angelos est circum seu extra, hoc est, infra, nam quod circum est etiam est extra, et quod extra est etiam est infra; ipsum verum Divinum in caelo significatur per ‘voces et fulgura’, verum autem caeleste seu angelicum Divino 3 adjunctum, quod infra seu circum est, significatur per ‘vocem buccinae’; similiter ac apud Sachariam, Jehovah super illis apparebit, et exibit sicut fulgur telum Ipsius; et Dominus Jehovih buccina clanget, et procedet in procellis meridiei, 9:14:

et apud Davidem,

Ascendit Deus cum clangore, Jehovah cum voce buccinae, Ps. 4 47:6 [KJV Ps. 47:5];

‘clangor’ pro vero boni spiritualis, ‘vox buccinae’ pro vero boni caelestis.

[2] Divinum Verum quod per caelum transit etiam intelligitur per tubas quibus angeli clanxerunt, Apoc. 8:2, 6-8, 12, 13, 9:14;

repraesentatum etiam est verum Divinum e caelo per septem buccinas quibus septem sacerdotes clanxerunt ante arcam seu coram Jehovah, cum muri urbis Jericho caderent, Jos. vi; tum per buccinas quibus insonuerunt trecenti viri, qui cum Guideone, circum castra Midianis, Amaleki, et filiorum orientis, Jud. vii; causa 5 quod buccinae 6 illum effectum ederent, fuit, 7 quia repraesentabant verum Divinum per caelos, quod tale est ut perficiat bonos at destruat malos; quod perficiat bonos, est quia hi recipiunt Divinum Bonum quod est in Vero, at quod destruat malos, est quia hi non recipiunt Divinum Bonum quod inibi; 8 muri Jericho' significabant falsa quae defendebant mala, ac ‘Midian, Amalek, et filii orientis, circum quorum castra trecenti viri Guideonis clanxerunt buccinis’ significabant illos qui in malis et inde falsis.

Footnotes:

1. gravis in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

2. The Manuscript inserts enim.

3. conjunctum

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. est quia

6. significabant

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. inde est quod Divinum Verum omnes qui in coelo sunt perficiat, at omnes qui in inferno sunt, destruat

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

2 Samuelis 22

Study

   

1 Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul,

2 et ait : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.

3 Deus fortis meus sperabo in eum : scutum meum, et cornu salutis meæ : elevator meus, et refugium meum : salvator meus, de iniquitate liberabis me.

4 Laudabilem invocabo Dominum : et ab inimicis meis salvus ero.

5 Quia circumdederunt me contritiones mortis : torrentes Belial terruerunt me.

6 Funes inferni circumdederunt me : prævenerunt me laquei mortis.

7 In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo : et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus venit ad aures ejus.

8 Commota est et contremuit terra : fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est eis.

9 Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit : carbones succensi sunt ab eo.

10 Inclinavit cælos, et descendit : et caligo sub pedibus ejus.

11 Et ascendit super cherubim : et volavit, et lapsus est super pennas venti.

12 Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cælorum.

13 Præ fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis.

14 Tonabit de cælo Dominus : et excelsus dabit vocem suam.

15 Misit sagittas et dissipavit eos : fulgur, et consumpsit eos.

16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.

17 Misit de excelso, et assumpsit me : et extraxit me de aquis multis.

18 Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me : quoniam robustiores me erant.

19 Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum.

20 Et eduxit me in latitudinem : liberavit me, quia complacui ei.

21 Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.

22 Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.

23 Omnia enim judicia ejus in conspectu meo : et præcepta ejus non amovi a me.

24 Et ero perfectus cum eo : et custodiam me ab iniquitate mea.

25 Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.

26 Cum sancto sanctus eris : et cum robusto perfectus.

27 Cum electo electus eris : et cum perverso perverteris.

28 Et populum pauperem salvum facies : oculisque tuis excelsos humiliabis.

29 Quia tu lucerna mea, Domine : et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.

30 In te enim curram accinctus : in Deo meo transiliam murum.

31 Deus, immaculata via ejus, eloquium Domini igne examinatum : scutum est omnium sperantium in se.

32 Quis est Deus præter Dominum : et quis fortis præter Deum nostrum ?

33 Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.

34 Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me ;

35 docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea.

36 Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me.

37 Dilatabis gressus meos subtus me : et non deficient tali mei.

38 Persequar inimicos meos, et conteram : et non convertar donec consumam eos.

39 Consumam eos et confringam, ut non consurgant : cadent sub pedibus meis.

40 Accinxisti me fortitudine ad prælium : incurvasti resistentes mihi subtus me.

41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum : odientes me, et disperdam eos.

42 Clamabunt, et non erit qui salvet, ad Dominum, et non exaudiet eos.

43 Delebo eos ut pulverem terræ : quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.

44 Salvabis me a contradictionibus populi mei : custodies me in caput gentium : populus, quem ignoro, serviet mihi.

45 Filii alieni resistent mihi, auditu auris obedient mihi.

46 Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.

47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus : et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.

48 Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.

49 Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me : a viro iniquo liberabis me.

50 Propterea confitebor tibi Domine in gentibus : et nomini tuo cantabo :

51 magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8802

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8802. ‘In trahendo jobel’: quod significet quibus perceptio communis boni caelestis, constat ex significatione ‘in trahendo jobel’, seu quod idem, ‘in audiendo sonum buccinae’, quod sit perceptio communis boni caelestis, per ‘audiri’ enim significatur perceptio, n. 5017, 8361, et per ‘jobel’ seu ‘sonum buccinae’ significatur bonum caeleste; causa quod per ‘sonum buccinae’ seu ‘jobel’ significetur bonum caeleste, est quia instrumenta musica ex sonis 1 suis correspondeant affectionibus veri 2 aut boni, instrumenta chordacea affectionibus veri, et inflatoria affectionibus boni, n. 418-420, 4138, 8337; buccina quia erat instrumentum inflatorium et grandisonum, 3 correspondebat affectioni boni caelestis, quare etiam jubilaeum inde nominatum est, per quod repraesentatum est conjugium 4 boni et veri quod in intimo caelo 5 ; inde nunc est quod per ‘in trahendo jobel’ significetur quibus perceptio communis boni caelestis.

[2] Per illos qui in perceptione communi boni caelestis 6 intelliguntur qui intermedii sunt inter regnum caeleste et regnum spirituale Domini, per quos ideo influxus, communicatio, et conjunctio fit, videatur mox supra n. 8787, 8796; his est extensio usque in societates caelestes, 7 quae significatur per quod illi ascendent in montem; intermedii illi repraesentantur per ‘Moschen’, n. 8787, et quoque per ‘Aharonem’, quibus datum est in montem ascendere, vers. 24seq. Quid extensio in sphaeras societatum angelicarum, et quod talis sit extensio quale bonum cuivis, videatur supra n. 8794. Communis perceptio est apud illos qui in spirituali bono sunt, et influxum communem 8 boni caeli superioris, hic caeli intimi, recipere possunt; tales 9 intelliguntur per illos qui ascendent montem ‘in audiendo jobel’.

Footnotes:

1. illorum

2. et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

3. correspondebat altered to correspondet

4. coeleste

5. The Manuscript inserts, hoc est, conjugium boni et veri ibi.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. quod

8. ex coelo superiori hic, ex coelo intimo, ubi coelestes

9. The Manuscript inserts sunt qui.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.