From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #238

Study this Passage

  
/ 962  
  

238. (Vers. 6.) "Et in conspectu Throni Mare vitreum simile crystallo," significat Novum Caelum ex Christianis, qui in communibus veris erant ex Sensu literae Verbi. - In mundo spirituali apparent atmosphaerae, et quoque aquae sicut in nostro mundo; atmosphaerae sicut aethereae ubi sunt angeli supremi Caeli, atmosphaerae sicut aereae ubi sunt angeli medii Caeli, et atmosphaerae sicut aqueae ubi sunt angeli ultimi Caeli; et hae sunt Maria quae apparent in terminis Caeli, ac ibi sunt illi qui in communibus veris ex Sensu literae Verbi sunt: quod "aquae" significent vera, videatur supra (50); inde "mare," in quod aquae desinunt et colliguntur, significat Divinum Verum in terminis. Cum itaque per "Sedentem super Throno" intelligitur Dominus (230), et per "septem lampades, quae sunt septem Spiritus Dei coram Throno," intelligitur nova Ecclesia quae in Divino Vero a Domino erit (237), patet quod per "mare vitreum, quod in conspectu Throni fuit" intelligatur Ecclesia apud illos qui in terminis sunt. Maria in terminis Caelorum etiam datum est mihi videre, et cum illis, qui ibi erant, loqui, et sic hujus rei veritatem per experientiam cognoscere; visi mihi sunt sicut in mari, sed dixerunt quod non in mari sint, verum in atmosphaera; ex quo mihi patuit, quod mare sit apparentia Divini Veri procedentis a Domino in terminis. Quod maria in mundo spirituali sint, patet clare ex eo, quod saepius visa sint Johanni (Ut hic; tum 5:13; 7:1-3; 8:8-9; 10:2, 8; 12:12; 1 13:1; 14:7; 15:2; 16:3; 16:17, 19, 21; 20:13).

Dicitur "mare vitreum simile crystallo," ex pellucentia Divini Veri procedentis a Domino. Quoniam Divinum Verum in terminis in mundo spirituali facit apparentiam maris, ideo per "mare" alibi in Verbo simile significatur, ut illi his locis:

"In die illo exibunt aquae vivae ex Hierosolyma, pars earum ad Mare orientale, et pars earum ad Mare posterius," (Sacharias 14:8); 2

"aquae vivae ex Hierosolyma" sunt Divina vera Ecclesiae a Domino; inde "mare" est ubi desinunt.

"Jehovah in Mari via Tua, et semita Tua in aquis multis," (Psalm. 77:20 (B.A. 19));

"Sic dixit Jehovah, Qui dedi in Mari viam, et in aquis multis semitam," (Esaias 43:16);

"Jehovah super Maria fundavit orbem, et super flumina stabilivit eum," (Psalm. 24:2);

"Jehovah" fundavit Terram super basibus suis, ut non dimoveatur in aeternum Abysso (seu Mari) sicut veste obvelasti eam," (Psalm. 104:5-6);

quod "terra fundata sit super mari," est quod Ecclesia, quae per "terram" intelligitur, super communibus veris: haec enim sunt ejus bases et fundamenta.

"Ego exsiccabo Mare Babelis, et arefaciam scaturiginem ejus: ascendet super Babelem Mare, multitudine fluctuum ejus obtecta erit," (Jeremias 51:36, 42); 3

per "exsiccare mare Babelis, et arefacere scaturiginem ejus," significatur exstinguere omne verum Ecclesiae ejus a primis ad ultima.

"Post Jehovam ibunt, et cum honore accedent filii a Mari," (Hoschea 11:10); 4

"filii a mari" sunt qui in communibus seu ultimis veris sunt.

"Jehovah Qui aedificat in Caelis gradus Suos, et vocat aquas Maris, et effundit eas super facies terrae," (Amos 9:6);

"Per Verbum Jehovae Caeli facti sunt; colligit sicut cumulum aquas Maris, dans in thesauris Abyssos," (Psalm. 33:6-7);

"Per increpationem Meam 5 exsicco Mare, pono fluvios desertum," (Esaias 50:2).

(Praeter in aliis locis.)

Quoniam per "mare" significatur Divinum Verum apud illos qui in terminis Caeli sunt, ideo per "Tyrum et Zidonem," quia juxta mare erant, significatur Ecclesia quoad cognitiones boni et veri: et quoque ideo per "insulas maris" significantur illi qui in remotiori cultu Divino sunt (34); et ideo "mare" in Lingua Hebraea est "occidens," hoc est, ubi lux solis vadit in vesperam suam, aut verum in obscurum. Quod "mare" etiam significet naturale hominis separatum a spirituali, ita quoque Infernum, videbitur in sequentibus.

Footnotes:

1. 12 pro "18"

2. 8 pro "7"

3. 51:36, 42 pro "50:42."

4. 10 pro "9, 10, 11"

5. Meam pro "suam" (Vid. 405)"

  
/ 962  
  

The Bible

 

Esaias 43:16

Study

       

16 Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam ;