From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #237

Study this Passage

  
/ 962  
  

237. Et septem lampades ignis (ardentes) coram Throno, quae sunt septem Spiritus Dei," significat inde Novam Ecclesiam in Caelo et in Terra a Domino per Divinum Verum ab Ipso procedens. - Per "septem lampades" hic simile significatur quod per "septem candelabra" et quoque per "septem stellas" supra; quod per "septem candelabra" intelligatur nova Ecclesia in terris, quae in illustratione a Domino erit, videatur supra (43); et quod per "septem stellas," nova Ecclesia in Caelis (65); et quia Ecclesia est Ecclesia ex Divino quod a Domino procedit, quod est Divina Veritas, et vocatur Spiritus Sanctus, ideo dicitur, "quae sunt septem Spiritus Dei." Quod per "septem Spiritus Dei" significetur Divinum illud procedens, videatur supra (14, 155).

  
/ 962  
  

The Bible

 

Esaias 43:16

Study

       

16 Hæc dicit Dominus, qui dedit in mari viam, et in aquis torrentibus semitam ;