The Bible

 

Threni 5

Study

   

1 Recordare, Domine, quid acciderit nobis ; intuere et respice opprobrium nostrum.

2 Hæreditas nostra versa est ad alienos, domus nostræ ad extraneos.

3 Pupilli facti sumus absque patre, matres nostræ quasi viduæ.

4 Aquam nostram pecunia bibimus ; ligna nostra pretio comparavimus.

5 Cervicibus nostris minabamur, lassis non dabatur requies.

6 Ægypto dedimus manum et Assyriis, ut saturaremur pane.

7 Patres nostri peccaverunt, et non sunt : et nos iniquitates eorum portavimus.

8 Servi dominati sunt nostri : non fuit qui redimeret de manu eorum.

9 In animabus nostris afferebamus panem nobis, a facie gladii in deserto.

10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est, a facie tempestatum famis.

11 Mulieres in Sion humiliaverunt, et virgines in civitatibus Juda.

12 Principes manu suspensi sunt ; facies senum non erubuerunt.

13 Adolescentibus impudice abusi sunt, et pueri in ligno corruerunt.

14 Senes defecerunt de portis, juvenes de choro psallentium.

15 Defecit gaudium cordis nostri ; versus est in luctum chorus noster.

16 Cecidit corona capitis nostri : væ nobis, quia peccavimus !

17 Propterea mœstum factum est cor nostrum ; ideo contenebrati sunt oculi nostri,

18 propter montem Sion quia disperiit ; vulpes ambulaverunt in eo.

19 Tu autem, Domine, in æternum permanebis, solium tuum in generationem et generationem.

20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri, derelinques nos in longitudine dierum ?

21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; innova dies nostros, sicut a principio.

22 Sed projiciens repulisti nos : iratus es contra nos vehementer.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #152

Study this Passage

  
/ 1232  
  

152. "Habens oculos suos tanquam flammam ignis." Quod significet Divinam Providentiam ex Divino Amore Ipsius, ac Divinam sapientiam et intelligentiam communicatam illis qui in amore et inde fide in Ipsum sunt.

Quod "oculi sicut flamma ignis", cum de Domino, sit Divina Ipsius Providentia ex Divino Ipsius Amore, videatur supra (n. 68): quod etiam sit Divina sapientia et intelligentia communicata illis qui in amore et inde fide in Ipsum sunt, est quia per "oculos" in Verbo, cum de hominibus, significatur intellectus veri, et intellectus Veri est intelligentia et sapientia; inde per "oculos", cum de Domino, significatur Divina sapientia et intelligentia procedens ab Ipso; et quod procedit ab Ipso, hoc communicatur angelis et hominibus qui in amore et inde fide in Ipsum sunt. Omnis etiam sapientia et intelligentia, quae est angelis et hominibus, non est eorum sed Domini apud illos; quod etiam notum est in ecclesia, scitur enim quod omne bonum quod est amoris, et omne verum quod est fidei, a Deo sit, et nihil ab homine; ac vera interius visa et agnita faciunt intelligentiam, et haec una cum bonis interius perceptis et inde visis faciunt sapientiam: inde nunc est, quod per "habere oculos tanquam flammam ignis", etiam significetur Divina sapientia et intelligentia Domini communicata illis qui in bonis amoris et inde fide in Ipsum sunt.

[2] Quod "oculi" significent intellectum, est quia omnis visus oculorum apud homines et angelos inde est. Quod omnis visus oculorum inde sit, apparet sicut paradoxon illis qui non sciunt causas rerum interiores, ex quibus effectus sistuntur in corpore: qui illas non sciunt non aliter credunt quam quod oculus videat ex se, auris audiat ex se, lingua gustet ex se, et corpus sentiat ex se; cum tamen interior vita hominis, quae est vita spiritus ejus, quae vita est vita intellectus et voluntatis ejus seu cogitationis et affectionis, sentit per organa corporis illa quae in mundo sunt, et sic percipit illa naturaliter. Totum corpus cum omnibus suis sensoriis est modo instrumentum suae animae seu sui spiritus; quae etiam est causa, quod, cum separatur spiritus hominis a corpore, corpus prorsus nihil sentiat, at spiritus postea sentiat aeque ac prius. (Quod spiritus hominis aeque videat, audiat, sentiat post solutionem a corpore, ut prius in corpore, videatur in opere De Caelo et Inferno 461-469; praeterea De Correspondentia Intellectus cum Visu Oculi, in Arcanis Caelestibus, n. 4403-4421, 4523-4534.) Apud bestias etiam interior earum vita, quae quoque anima earum vocatur, pariter per organa externa corporis earum sentit; sed cum differentia quod non rationaliter sicut homo, ita non ex intellectu et voluntate tali qualis est homini (videatur in opere De Caelo et Inferno 108; et De Ultimo Judicio 25).

[3] Inde nunc est quod per "oculum" in Verbo significetur intellectus veri, seu intelligentia et sapientia, ut constare potest a sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

"Dic populo huic, Audite audiendo sed non intelligite, ac videte videndo et non cognoscite; impingua cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus obline, ne forte videat oculis suis" (6:9, 10; Johannes 12:40);

"oculos obtinere ne forte videat oculis suis", est obtenebrare intellectum ne intelligat.

[4] Apud eundem,

"Effudit Jehovah super vos spiritum somnolentiae, et occlusit oculos vestros, prophetas et capita vestra, videntes obtexit" (29:10);

"occlusit oculos, prophetas et capita, et videntes obtexit", est intellectum veri: "prophetae" etiam sunt qui docent vera, qui etiam vocantur "capita" quia caput significat intelligentiam; et quoque vocantur "videntes" ex revelatione Divini Veri apud illos.

[5] Apud eundem,

"Non connivebunt oculi videntium, et aures audientium auscultabunt" (32:3);

"videntium oculi" pro illorum qui intelligunt vera.

Apud eundem,

"Qui occludit oculos suos ne videant malum:... regem in pulchritudine sua videbunt oculi tui" (33:16, 17);

"occludere oculos ne videant malum", est malum non admittere in cogitationem; "regem in pulchritudine sua videbunt oculi", est quod intellecturi verum in sua luce cum amoenitate, nam per "regem" ibi non intelligitur rex, sed verum (videatur supra, n. 31(a)).

[6] Apud Jeremiam,

"Audite haec, popule stulte, cui non cor; quibus oculi non vident, et quibus aures non audiunt" (5:21; Ezechiel 12:2).

In Threnis,

"Cecidit corona capitis nostri propter hoc factum est languidum cor nostrum, et propter hoc caligarunt oculi nostri" (Threni 5 [16,] 17);

"corona capitis" est sapientia (videatur supra, n. 126); "cor languidum" est voluntas boni non amplius; (quod "cor" sit voluntas et amor, videatur in opere De Caelo et Inferno 95); "oculi" sunt intellectus veri, qui "caligantes" dicuntur cum non amplius intelligitur verum.

[7] Apud Sachariam,

"Poena pastoris deserentis gregem; gladius super oculo dextro ejus, ... et oculus dexter caligando caligabit" (11:17);

"gladius super oculo dextro, et oculus dexter caligando caligabit", est quod periturum omne Verum in intellectu per falsum (quod "gladius" sit destructio veri per falsum, videatur supra, n. 131(b)).

[8] Apud eundem,

"Plaga, qua percutiet Jehovah omnes populos qui pugnabunt contra Hierosolymam;... oculi ejus contabescent in foraminibus suis" (14:12);

"populi qui pugnabunt contra Hierosolymam", sunt qui contra ecclesiam ("Hierosolyma" est ecclesia); "oculi" eorum quod "contabescent", est quod peritura intelligentia, pugnant enim ex falsis contra vera.

[9] Apud Sachariam,

"Percutiam omnem: equum stupore et omnem equum populorum caecitate" (12:4);

agitur ibi de vastatione ecclesiae; per "equum" significatur intellectuale; quare per quod "equus percuteretur stupore" et "caecitate", est quod intellectus.

(Quod "equus" significet intellectuale, videatur in opusculo De Equo Albo 1-5.)

[10] Apud Davidem,

"Exaudi Me Jehovah, Deus mi illumina oculos meos, ne forte dormiam mortem" (Psalmuss 13:4 [B.A. 3]);

"illumina oculos" est intellectum.

Apud Mosen,

"Non accipies munus, quia munus occaecat oculos sapientum" (Deuteronomius 16:19);

"occaecare oculos sapientum" est ut non videant seu intelligant verum.

[11] Apud Matthaeum,

"Lucerna corporis est oculus; si oculus simplex, totum corpus lucidum; si oculus malus, totum corpus obtenebratum; si ergo lumen sunt tenebrae, tenebrae quantae" (6:22, 23; Luca 11:34);

hic per "oculum" non intelligitur oculus sed intellectus, per "oculum simplicem" intellectus veri, per "oculum malum" intellectus falsi; "tenebrae" sunt falsa; "totum corpus" est totus Spiritus, nam is totus est qualis ejus voluntas et inde intellectus: si ei intellectus veri ex voluntate boni, est is angelus lucis; si autem ei intellectus falsi, est is spiritus tenebrarum: per illa verba describitur hominis reformatio per intellectum veri. Inde patet, quod qui scit quid "oculus" significat, scire possit arcanum illorum verborum. Quod homo reformetur per vera in intellectu, videatur supra (n. 112, 126).

[12] Apud Matthaeum,

"Si oculus dexter scandalizaverit te, erue eum et abjice abs te; nam bonum est luscus intrare in vitam, quam duos habens oculos mitti in gehennam ignis" (5:29, 18:9: Marcus 9:47);

per "oculum" nec hic intelligitur oculus sed intellectus cogitans; per "oculum dextrum scandalizantem" intellectus cogitans malum; "eruere et abjicere illum" est tale non admittere sed rejicere; "luscus" est intellectus non cogitans malum, sed modo verum; intellectus enim cogitare potest verum; si cogitat malum est ex voluntate mali: quod oculus "dexter" dicatur, est quia per illum significatur intellectus boni, et per "sinistrum" intellectus veri (videatur n. 4410, 6923).

[13] Apud Esaiam,

"Audient in die illo surdi verba Libri, et ex caligine et e tenebris oculi caecorum videbunt" (29:18);

apud eundem,

"Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum" (35:5 1 );

apud eundem,

"Dabo te... in lucem gentium, ad aperiendum oculos caecorum, ad educendum e carcere vinctum, et e domo claustri sedentes in tenebris" (42 [6,] 7);

apud eundem,

"Educ populum caecum, cui oculi sunt, et surdos quibus aures" (43:8);

"aperire oculos caecorum" est instruere illos qui adhuc ignorant vera, et usque desiderant illa, ita gentes. Simile significatur per sanationes caecorum a Domino (Matthaeus 9:27-29; 20:29 ad fin. ; cap. 21:14; Marcus 8:23, 25; Luca 18:35 ad fin.; Johannes 9:1-21);

nam omnia miracula Domini involvebant talia quae sunt ecclesiae et caeli; inde erant illa Divina (videatur n. 7337, 8364, 9031).

[14] Quia "oculus" significabat intellectum, ideo inter statuta apud filios Israelis erat,

Quod caecus aut confusus oculo ex semine Aharonis non accederet ad offerendum sacrificium, nec intra velum intraret (Leviticus 21:17-23);

Quod caecum non offerendum esset in sacrificium (Leviticus 22:22; Malachias 1:8):

inde etiam inter maledictiones erat "Febris consumens oculos" (Leviticus 26:16).

Ex his nunc sciri potest quid per "oculos Filii 2 hominis qui tanquam flamma ignis", significatur; quod nempe Divina sapientia et intelligentia communicata illis qui in amore et inde fide in Dominum sunt:

[15] quod etiam significetur Divina Ipsius providentia, constat ex illis quae supra (n. 68) ostensa sunt. Quibus addendum est quod de Cherubis dicitur apud Ezechielem, et de quatuor Animalibus circa Thronum in Apocalypsi, per quae etiam Divina Domini providentia, et in specie custodia ne adeatur Dominus nisi per bonum, significatur: apud Ezechielem,

"Vidi, ecce quatuor rotae juxta cherubos;... tota caro eorum, et dorsa eorum, et manus eorum, et alae eorum, et rotae, erant plena oculis circumcirca" ( [9,] 12);

et in Apocalypsi,

"Circa thronum erant quatuor animalia plena oculis ante et retro unumquodvis habebat... alas circum et intus plenas oculis" (4:6, 8);

quatuor haec "animalia" etiam erant cherubi, nam similis paene est descriptio eorum quae est cheruborum apud Ezechielem. Illis tot "oculi" ascribuntur, quia Divina Domini providentia, quae per "cherubos" significatur, est omnia in caelis et in terris ex Divina sapientia regere; Dominus enim ex Divina providentia videt omnia, disponit omnia, et prospicit omnia. (Quod par "cherubos" significetur Divina providentia Domini, et in specie custodia ne Dominus adeatur nisi per bonum, videatur n. 9277, 9509, 3 9673.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #8364

Study this Passage

  
/ 10837  
  

8364. ‘Omnem morbum quem posui in Aegyptios, non ponam super te’: quod significet quod detinendi a malis quae illis qui in fide separata et in vita mali, constat ex significatione ‘morbi’ quod sit malum, de qua sequitur; ex repraesentatione ‘Aegyptiorum’ quod sint qui in fide separata et in vita mali, de qua n. 7097, 7317, 7926, 8148; et ex significatione ‘non ponere super te’, cum dicitur de ‘morbo’, per quem significatur malum, quod sit quod detinendi a malo, nam Jehovah, hoc est, Dominus, non aufert malum sed detinet hominem ab illo et tenet in bono, n. 929, 1581, 2256, 2406, 4564, 8206; inde est quod per ‘non ponere morbum super illos’ significetur quod detinendi a malis.

[2] Quod ‘morbus’ sit malum, est quia in sensu interno 1 significantur talia quae afficiunt vitam spiritualem; morbi qui illam afficiunt sunt mala, et vocantur cupiditates et concupiscentiae; vitam spiritualem facit fides et charitas; illa vita aegrotat cum falsum est loco veri quod fidei, et malum loco boni quod charitatis; haec enim 2 perducunt illam vitam ad mortem quae vocatur mors spiritualis, 3 et est damnatio, sicut morbi perducunt vitam naturalem ad suam mortem; inde est quod per ‘morbum’ in sensu interno significetur malum, et per ‘morbos Aegyptiorum’ mala in quae illi qui in fide separata et in vita mali se conjecerunt, per quod infestaverint probos; quae mala in praecedentibus ubi de plagis in Aegypto actum est.

[3] Mala 4 intelliguntur per morbos etiam alibi in Verbo, ut apud Moschen, Si 5 custodiveris praecepta et statuta et judicia quae Ego praecipiens tibi hodie, removebit Jehovah a te omnem morbum, et omnes languores Aegypti malos, quos nosti; non ponet super te, sed dabit eos super osores tuos, Deut. 7:11, 15:

apud eundem,

Si non oboediveris voci Jehovae Dei tui, custodiendo ad faciendum omnia praecepta Ipsius et statuta Ipsius, mittet Jehovah in te maledictionem, conturbationem, et increpationem, in omni missione manus tuae quam facies, usque dum perdaris; propter malitiam operum tuorum, quibus deseruisti Me; adhaerere faciet Jehovah tibi pestem, donec consumpserit te desuper terra; percutiet te Jehovah tabe, et febri calida, et febri ardente, et febri aestuante, et siccitate, et uredine, et aurigine, quae persequentur te, usque dum pereas: percutiet te Jehovah ulcere Aegypti, et 6 haemorrhoidis, et scabie, et prurigine, ut non possis sanari: percutiet te Jehovah furore, et caecitate, et stupore cordis: fies insanus ab aspectu oculorum tuorum: percutiet te Jehovah ulcere malo, super genubus, et super femoribus, a quibus non possis sanari, a vola pedis tui usque ad verticem tuum: rejiciet in te omnem languorem Aegypti, etiam omnem morbum et omnem plagam, quae non scripta in libro Legis hujus: dabit tibi Jehovah cor trepidans, consumptionem oculorum, et dolorem animae, Deut. 28:15, 20-22, 27, 28, 34, 35, 60, 61, 65; per omnes morbos hic nominatos significantur morbi spirituales, 7 qui sunt mala destruentia vitam voluntatis boni et falsa destruentia vitam intellectus veri, verbo, destruentia vitam spiritualem quae est fidei et charitatis; morbi naturales etiam talibus correspondent, nam omnis morbus in genere humano est inde, quia ex peccato, n. 5712, 5726; unusquisque etiam morbus correspondet suo malo; causa est quia omne vitae hominis est ex spirituali mundo; quare si vita ejus spiritualis aegrotat, etiam derivatur inde malum in vitam naturalem, 8 quod ibi fit morbus; videantur quae de correspondentia morborum cum malis ab experientia, n. 5711-5727.

[4] Similia per ‘morbos’ 9 significantur alibi, ut apud Moschen, Coletis Jehovam Deum vestrum, ut benedicat pani tuo et aquis tuis, et amoveam morbum e medio tui, Exod. 23:25:

apud eundem,

Si statuta Mea reprobaveritis, sique judicia Mea fastidiverit anima vestra, ut non faciatis omnia praecepta Mea, dum irritum feceritis foedus Meum, mandabo super vobis terrori, cum tabe et cum ardente febri, quae consumptura oculos et cruciatura animam, Lev. 26:15, 16; 10 ‘tabes’ pro 11 decrescentia veri et 12 increscentia falsi; ‘ardens febris’ pro cupiditate mali: porro apud Esaiam,

Quare addetis recessionem? totum caput in morbum, et totum cor languidum; a vola pedis usque ad caput non in eo integritas, vulnus, et cicatrix, et plaga recens; non expressa, et non obligata, et non emollita 13 oleo, 1 [1:5, ] 1:6; quod hic per ‘morbum, vulnus, cicatricem, et plagam’ intelligantur peccata, 14 neminem latet': similiter apud Ezechielem,

Vae pastoribus Israelis! oves infirmas non confirmastis, 15 aegrotam non sanastis et fractam non obligastis, 34 [2, ] 4:

apud Davidem,

Iniquitates meae transiverunt caput meum, computruerunt, contabuerunt vulnera mea, propter stultitiam meam, nam intestina mea repleta sunt ardore, nec integritas in carne mea, Ps. 38:5-7, [8] [KJV 4-7].

[5] Quia per ‘morbos’ significantur vitia et mala vitae spiritualis, idcirco per morborum varia genera significantur etiam varia genera vitiorum et malorum illius vitae; quod per ‘pestem’ significetur vastatio boni et veri, videatur n. 7102, 7505; et quod per ‘lepram’ profanatio veri, n. 6963.

Quod in genere per ‘morbos’ significentur peccata, constare etiam potest apud Esaiam,

Vir dolorum, et notus morbi; unde quasi occultatio facierum ab Ipso; contemptus ut non reputaverimus Ipsum; verumtamen morbos nostros Ille tulit, et dolores nostros portavit, et per vulnera Ipsius sanitas data nobis, 53:3-5; ubi de Domino.

[6] Quia ‘morbi’ repraesentabant iniqua et mala vitae spiritualis, idcirco per morbos quos Dominus sanavit 16 significatur liberatio a 17 variis generibus mali et falsi quae Ecclesiam et humanum genus infestabant, et quae mortem spiritualem 18 inductura essent; miracula enim Divina a miraculis aliis distinguuntur per id quod illa involvant et spectent status Ecclesiae et regni caelestis; propterea miracula Domini imprimis fuerunt sanationes morborum; haec intelliguntur per Domini verba ad discipulos a Johanne missos, Annuntiate Johanni quae auditis et videtis; caeci vident et claudi ambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt et pauperes audiunt evangelium, Matth. 11:4, 5; inde est quod toties dicatur quod Dominus ‘omnem morbum et languorem populi sanaverit’, 19 Matth. 4:23, 9:35, 14:14, 35, 36; Luc. 4:40, 5:15, 6:17, 7:21; Marc. 1:32-34, 3:10.

Footnotes:

1. intelliguntur

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. estque

4. The Manuscript inserts quoque.

5. custodias

6. haemorrhoidibus in the Manuscript and in the First Latin Edition. Cp Schmidius

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. quae

9. The Manuscript inserts et aegritudines.

10. tales, in the First Latin Edition.

11. deficientia

12. inductione

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. patet

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The Manuscript inserts Domino e.

18. inducerent

19. The Manuscript inserts ut.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.