The Bible

 

Jeremias 51:18

Study

       

18 Vana sunt opera, et risu digna : in tempore visitationis suæ peribunt.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9140

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9140. ‘Et immiserit jumentum suum’: quod significet si ex parum conscio id faciat, constat ex significatione ‘jumenti’ quod sit voluptas seu appetitus corporis; quod sit parum conscium, est quia homo cum in illis est, parum consulit rationem, et sic parum sibi conscius est; omnes 1 bestiae, cujuscumque generis et speciei sunt, significant affectiones, bestiae mites ac utiles affectiones bonas, et 2 bestiae immites ac inutiles affectiones malas, n. 45, 46, 142, 143, 714-719, 1823, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198, 7523, 7872, 9090; 3 cum bestia dicitur ‘jumentum’, significat illa affectiones mere corporeas quae in se parum rationis habent, nam homo quo magis ex corpore agit, eo minus ex ratione agit, corpus enim est 4 in mundo, ita remotum a caelo, ubi genuina ratio est; jumentum 5 etiam in lingua originali dicitur ex bruto et stolido, ita ex parum conscio, ut apud Esai. 19:11;

apud Davidem Ps. 49:11 [KJV Ps. 49:10]; Ps. 73:22;

apud Jeremiam 51:17, et alibi.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts enim.

2. at

3. The Manuscript inserts et.

4. The Manuscript places this after mundo.

5. Hebrew [ ] (bir)

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1486

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1486. ‘Et grex et armentum, et asini et servi, et ancillae et asinae, et cameli’: quod significent omnia in genere quae sunt scientificorum, constat a significatione ‘omnium horum in Verbo; sed quid unumquodvis in specie significat, prolixum nimis foret ostendere, ut quid hic grex et armentum, quid asini et servi, quid ancillae et asinae, quid cameli; quodlibet suam peculiarem significationem habet, in genere omnia quae sunt scientiae cognitionum, et scientificorum; scientifica in se spectata sunt ‘asini et servi’, eorum voluptates sunt ‘ancillae et asinae’, ‘cameli’ sunt servitia communia, ‘grex et armentum’ sunt possessiones, ita passim in Verbo. Omnia quaecumque apud externum hominem sunt, non sunt aliud quam servitia, hoc est, ut inserviant interno homini; ita omnia scientifica, quae non sunt nisi quam externi hominis; sunt enim comparata ex terrestribus et mundanis per sensualia ut inservire possent interiori seu rationali homini, hic spirituali, et hic caelesti, et hic Domino; ita sibi mutuo subordinata sunt ut exteriora interioribus ordine, ita omnia et singula secundum ordinem Domino: scientifica itaque sunt ultima et extima, in quibus terminantur ordine interiora, quae quia ultima et extima, prae ceteris erunt servitia; quisque scire potest ad quae scientifica inservire possint, si reflectat, aut apud se quaerat, cui usui; cum sic reflectit super usum, capere etiam potest qualis usus; omne scientificum erit propter usum, et hoc est servitium ejus.

vers. 17. Et percussit Jehovah Pharaonem plagis magnis, et domum ejus, propter verbum Sarai, uxoris Abrami. ‘Percussit Jehovah Pharaonem plagis magnis’ significat quod destructa sint scientifica: ‘et domum ejus’ significat quae collegit: ‘propter verbum Sarai, uxoris Abrami’ significat propter verum adjungendum caelesti.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.