The Bible

 

Jeremias 51:18

Study

       

18 Vana sunt opera, et risu digna : in tempore visitationis suæ peribunt.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9140

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9140. ‘Et immiserit jumentum suum’: quod significet si ex parum conscio id faciat, constat ex significatione ‘jumenti’ quod sit voluptas seu appetitus corporis; quod sit parum conscium, est quia homo cum in illis est, parum consulit rationem, et sic parum sibi conscius est; omnes 1 bestiae, cujuscumque generis et speciei sunt, significant affectiones, bestiae mites ac utiles affectiones bonas, et 2 bestiae immites ac inutiles affectiones malas, n. 45, 46, 142, 143, 714-719, 1823, 2180, 2781, 3218, 3519, 5198, 7523, 7872, 9090; 3 cum bestia dicitur ‘jumentum’, significat illa affectiones mere corporeas quae in se parum rationis habent, nam homo quo magis ex corpore agit, eo minus ex ratione agit, corpus enim est 4 in mundo, ita remotum a caelo, ubi genuina ratio est; jumentum 5 etiam in lingua originali dicitur ex bruto et stolido, ita ex parum conscio, ut apud Esai. 19:11;

apud Davidem Ps. 49:11 [KJV Ps. 49:10]; Ps. 73:22;

apud Jeremiam 51:17, et alibi.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts enim.

2. at

3. The Manuscript inserts et.

4. The Manuscript places this after mundo.

5. Hebrew [ ] (bir)

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #46

Study this Passage

  
/ 10837  
  

46. Quod ‘bestiae’ significent affectiones apud hominem, malas apud malos et bonas apud bonos, constare potest ex Verbo pluries, ut apud Ezechielem,

Ecce Ego ad vos, et respiciam ad vos, ut excolamini et seminemini, et multiplicabo super vos hominem et bestiam, et multiplicabuntur, et fructificabuntur, et habitare faciam vos secundum antiquitates vestras, 36:9-11;

ubi de regeneratione agitur:

apud Joelem,

Ne timete bestiae agri Mei, quia herbosa facta habitacula deserti, 2:22:

apud Davidem,

Ego stolidus, ... bestiae fui apud Deum, Ps. 73:22:

apud Jeremiam,

Ecce dies venientes, et seminabo domum Israelis, et domum Jehudae, semine hominis, et semine bestiae, ... et vigilabo super iis ad aedificandum et plantandum, 31:27, 28;

ibi de regeneratione agitur. Quod ‘ferae’ similia significent, ut apud Hoscheam,

Feriam illis foedus in die illo, cum fera agri, et cum ave caelorum, et reptili terrae, 2:18:

apud Jobum,

A fera terrae non timebis, nam cum lapidibus agri foedus tuum, et fera agri pacifica erit tibi, 5:22, 23:

apud Ezechielem,

Pangam 1 vobis foedus pacis, et cessare faciam feram malam e terra, ut habitent in deserto confidenter, 34:25:

apud Esaiam,

Honorabit Me fera agri, quia dedi in deserto aquas, 43:20:

apud Ezechielem,

In ramis illius nidificarunt omnis avis caelorum, et sub ramis illius genuerunt omnis fera agri, ac in umbra illius habitaverunt omnes gentes magnae, 31:6;

ita de Assyrio, quo significatur homo spiritualis, et 2 comparatur horto Edenis:

apud Davidem,

Glorificate Jehovam omnes angeli Ipsius, glorificate e terra ceti, arbor fructus, fera, et omnis bestia, reptans, et avis alae: Ps. 148:2-4, 7, 9, 10;

hic prorsus eadem nominantur, ut ceti, arbor fructus, fera, bestia, reptans, avis; nisi per ea significentur viva apud hominem, nusquam praedicari potest de iis quod glorificent Jehovam. Distinguitur probe apud Prophetas inter bestias et feras terrae, ac inter bestias et feras agri. Bona usque adeo appellantur bestiae, ut qui proximi Domino in caelo, dicantur animalia, tam apud Ezechielem quam apud Johannem,

Omnes angeli steterant circa thronum, et seniores, et quatuor animalia, et ceciderunt ante thronum super facies suas, et adorarunt Agnum, Apoc. 7:11; 19:4:

appellantur etiam ‘creaturae quibus praedicandum evangelium’, quia e novo creandi, Euntes in mundum universum, et praedicate evangelium omni creaturae, Marcus 16:15.

Footnotes:

1. Hebrew = iis; illis in Arcana Coelestia 93, and elsewhere iis or illis.

2. qui seems to be omitted.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.