The Bible

 

Genesis 29:27

Study

       

27 Imple hebdomadam dierum hujus copulæ : et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3816

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3816. ‘Et servires mihi gratis? indica mihi, Quid merces tua?’ quod significet quod erit medium conjunctionis, constat a significatione ‘servire gratis’ quod sit absque obligatorio; et ex significatione ‘mercedis’ quod sit medium conjunctionis; ‘merces’ aliquoties nominatur in Verbo, et ibi non aliud in sensu interno significat quam medium conjunctionis; causa est quia angeli prorsus nihil audire volunt de mercede, quod sit propter aliquid apud illos, 1 immo aversantur prorsus ideam mercedis pro aliquo bono seu beneacto; sciunt enim quod apud unumquemvis quod proprium seu suum est, non sit nisi malum, et quia ita, quicquid faciunt ex proprio seu suo, contrarium mercedi secum haberet, et quod omne bonum sit ex Domino, et quod influat, et hoc ex sola misericordia, ita non a se, propter quod de mercede cogitent, immo ipsum bonum non fit bonum cum de mercede propter id cogitatur, nam finis propter se ilico se adjungit, qui finis quantum se adjungit, tantum inducit negationem quod a Domino et quod a misericordia, proinde tantum removet influxum, consequenter tantum 2 a se caelum et beatitudinem quae bono et ejus affectioni inest; affectio boni seu amor in Dominum et amor erga proximum in se habet beatum et felix; ipsi affectioni et amori hoc inest; ex affectione et ejus beatitudine aliquid facere et simul propter mercedem, sunt sibi prorsus opposita; inde nunc est quod angeli per mercedem cum ea nominatur in Verbo, non percipiant aliquid mercedis, sed id quod gratis et ex misericordia a Domino illis donatur; 3 at merces pro medio conjunctionis inservit illis qui nondum 4 initiati sunt 5 ,

[2] qui enim nondum initiati sunt bono et ejus affectioni, hoc est, qui nondum plene regenerati, illi non possunt aliter quam etiam de mercede cogitare, quia bonum quod faciunt, non faciunt ex affectione boni, sed ex affectione beati et felicis propter se,

6 et simul ex timore pro inferno; sed cum regeneratur homo, tunc invertitur hoc, et fit affectio boni, quae cum est, non amplius mercedem spectat;

[3] hoc illustrari potest ab illis quae in vita civili 7 , qui habet amorem patriae, et in tali affectione erga patriam est ut sit ei voluptas ex bene velle ei benefacere, is, si ei hoc negaretur, doleret et supplicaret ut ei copia benefaciendi daretur, hoc enim affectionis ejus est, proinde 8 voluptatis et beatitudinis; talis etiam honoratur et ad dignitates evehitur quia hae sunt illi media patriae inserviendi, tametsi vocantur mercedes; at qui in nulla affectione patriae sunt, sed modo in affectione sui et mundi, ii propter honores et opes faciunt, quas etiam ut fines spectant; tales praeferunt se patriae, seu suum bonum communi bono, et sunt sordidi respective, et usque volunt prae aliis apparere quod ex sincero amore faciant quod faciunt; at cum de eo apud se cogitant, negant quod aliquis hoc faciat, et mirantur quod aliquis possit: qui tales sunt in vita corporis respective ad patriam seu publicum ibi, tales etiam sunt in altera vita respective ad regnum Domini ibi, sequitur enim unumquemvis affectio ejus seu amor, nam affectio seu amor est vita cujusvis.

Footnotes:

1. The Manuscript has ideo

2. The Manuscript has ab illis

3. The Manuscript has quod

4. The Manuscript inserts ita.

5. ; for,

6. The Manuscript has sed apud non regeneratos affectio haec primum apparet ut finis, sed est medium conjunctionis, inde etiam patet, quod quantum homo pro fine habet mercedem, tantum nonsitin affectione boni;

7. The Manuscript inserts fiunt nempe.

8. The Manuscript inserts ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.