The Bible

 

Genesis 25

Study

   

1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :

2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue.

3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.

4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.

5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :

6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.

7 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.

8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.

9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,

10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.

11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.

12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et

13 hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,

14 Masma quoque, et Duma, et Massa,

15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.

16 Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.

17 Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.

18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.

19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :

20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.

21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.

22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.

23 Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.

24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.

25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.

26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.

27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.

28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.

29 Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,

30 ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.

31 Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.

32 Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?

33 Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.

34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3264

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3264. ‘Quem peperit Hagar Aegyptia ancilla Sarae Abrahamo’: quod significet spiritualis hominis nativitatem ex influxu Divino in affectionem scientiarum, constat ex significatione ‘parere’ quod sit existere, de qua n. 2621, 2629; ex repraesentatione ‘Hagaris Aegyptiae’ quod sit vita exterioris hominis, de qua n. 1896, 1909; et ex significatione ‘ancillae’ quod sit affectio scientiarum et cognitionum quae exterioris hominis, de qua n. 1895, 2691; ‘ancilla Sarae’ dicitur, quia per ‘Saram’ repraesentatur Domini Divinum Verum, cui subordinata est affectio scientiarum et cognitionum veri; 1 quoniam per ‘Jishmaelem’ repraesentatur spiritualis homo, patet quod per illa verba, ‘quem peperit Hagar Aegyptia ancilla Sarae Abrahamo’ significetur spiritualis hominis nativitas ex influxu Divino in affectionem scientiarum;

[2] quod rationale hominis ita nascatur, videatur n. 1895, 1896, 1902, 1910, 2094, 2557, 3030, 3074,

proinde quod spirituale, hoc enim non datur nisi in rationali, 2 quare spiritualis homo et rationalis paene idem est; differunt spirituales inter se modo secundum quale rationis et quale vitae inde; quod eorum nativitas seu regeneratio sit ex influxu Divino in affectionem cognitionum, videatur n. 1555, 1904, 2046, 2063, 2189, 2657, 2675, 2691 f, 2697, 2979. Videantur quae de Jishmaele prius dicta et ostensa sunt, nempe quod per illum repraesentatum sit primum rationale Domini, quod nondum Divinum, n. 1893; quod postmodum repraesentati vere rationales seu spirituales, n. 2078, 2691; ita Ecclesia spiritualis Domini, n. 2699.

Footnotes:

1. The Manuscript has et quia

2. The Manuscript has nam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2557

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2557. Quod ‘filia patris mei illa, verumtamen non filia matris meae’ significet quod rationale conceptum sit ex bono caelesti ut patre, non autem ex spirituali vero ut a matre, constare potest a conceptione rationalis, quod nempe fiat per influxum boni caelestis Divini in affectionem scientiarum, de qua n. 1895, 1902, 1910. Hic duo arcana sunt: unum quod rationale hominis concipiatur a bono caelesti Divino ut a patre, et quod aliter nullum rationale existat; alterum e quod rationale non concipiatur a spirituali vero ut a matre: qui primum attinet, nempe quod rationale hominis concipiatur a bono caelesti Divino ut a patre, et quod aliter nullum rationale existat; constare potest ab illis quae prius n. 1895, 1902, 1910 dicta sunt, tum ab illis quae unicuique homini nota esse possunt, si reflectit;

[2] notum enim in est quod homo in nullam scientiam, nec in ullum rationale nascatur, sed modo in facultatem recipiendi illa; tum quod dein per gradus omnia discat et imbuat, et hoc imprimis per sensualia audit et visus, et sicut discit et imbuat, ita rationalis fiat; quod haec fiant per viam corporis, hoc est, externam, quia per auditum et visum, patet: at quod homo non novit quia super id non reflectit, est quod jugiter aliquid ab interiore influat, quod recipit illa quae ita intrant insinuantur et disponit in ordinem; quod influit et recipit ac disponit, est bonum caeleste Divinum, quod a Domino, inde vita eorum, inde ordo, et inde consanguinitates et affinitates inter singula, ut dictum est; ex his constare potest quod rationale hominis sit a bono caelesti Divino ut a patre, secundum verba in hoc versu ‘est filia patris mei illa’.

[3] Alterum quod attinet, nempe quod rationale non conceptum ex spirituali vero ut a matre, constare potest ex illis quae n. 1902 dic sunt: si enim verum spirituale influeret ab interiore, sicut bonum, tunc nasceretur homo in omne rationale, et simul in omne scientificum sic ut non opus haberet quicquam addiscere; sed quia homo talis est quod ex hereditario sit in omni malo et inde in omni falso, ac ita, ipsa vera quoque influerent, illa adulteraret et falsificaret ac sic homo periret in aeternum, provisum est a Domino ut nihil veri influeret per internum hominis, sed modo per externum ejus: ex his constare potest quod rationale hominis non sit ex spirituali vero ut a matre, secundum verba in hoc versu ‘verumtamen non filia matris meae’. Secundum similem ordinem placuit Domino ut quoque Rationale Ipsius formaretur, ob causam ut Humana apud se Divina ex propria potentia faceret, et Divinum spirituale Verum Divino caelesti Bono, et Divinum caeleste Bonum Divino spirituali Vero, implantaret et 1 uniret.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts sic.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.