The Bible

 

Genesis 25

Study

   

1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam :

2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue.

3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.

4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.

5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac :

6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.

7 Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.

8 Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.

9 Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,

10 quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.

11 Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.

12 Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et

13 hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,

14 Masma quoque, et Duma, et Massa,

15 Hadar, et Thema, et Jethur, et Naphis, et Cedma.

16 Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.

17 Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.

18 Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.

19 Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :

20 qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.

21 Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.

22 Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.

23 Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.

24 Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.

25 Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.

26 Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.

27 Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.

28 Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.

29 Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,

30 ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.

31 Cui dixit Jacob : Vende mihi primogenita tua.

32 Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?

33 Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.

34 Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3264

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3264. ‘Quem peperit Hagar Aegyptia ancilla Sarae Abrahamo’: quod significet spiritualis hominis nativitatem ex influxu Divino in affectionem scientiarum, constat ex significatione ‘parere’ quod sit existere, de qua n. 2621, 2629; ex repraesentatione ‘Hagaris Aegyptiae’ quod sit vita exterioris hominis, de qua n. 1896, 1909; et ex significatione ‘ancillae’ quod sit affectio scientiarum et cognitionum quae exterioris hominis, de qua n. 1895, 2691; ‘ancilla Sarae’ dicitur, quia per ‘Saram’ repraesentatur Domini Divinum Verum, cui subordinata est affectio scientiarum et cognitionum veri; 1 quoniam per ‘Jishmaelem’ repraesentatur spiritualis homo, patet quod per illa verba, ‘quem peperit Hagar Aegyptia ancilla Sarae Abrahamo’ significetur spiritualis hominis nativitas ex influxu Divino in affectionem scientiarum;

[2] quod rationale hominis ita nascatur, videatur n. 1895, 1896, 1902, 1910, 2094, 2557, 3030, 3074,

proinde quod spirituale, hoc enim non datur nisi in rationali, 2 quare spiritualis homo et rationalis paene idem est; differunt spirituales inter se modo secundum quale rationis et quale vitae inde; quod eorum nativitas seu regeneratio sit ex influxu Divino in affectionem cognitionum, videatur n. 1555, 1904, 2046, 2063, 2189, 2657, 2675, 2691 f, 2697, 2979. Videantur quae de Jishmaele prius dicta et ostensa sunt, nempe quod per illum repraesentatum sit primum rationale Domini, quod nondum Divinum, n. 1893; quod postmodum repraesentati vere rationales seu spirituales, n. 2078, 2691; ita Ecclesia spiritualis Domini, n. 2699.

Footnotes:

1. The Manuscript has et quia

2. The Manuscript has nam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.