The Bible

 

Genesis 19:8

Study

       

8 Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum : educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2422

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2422. Quod ‘dixit Lot ad eos, Ne quaeso Domini mei’ significet imbecillitatem quod non posset, constat ex affectione in ipsis verbi' tum a sequentibus. Hic nunc agitur de tertio statu Ecclesiae, quae per ‘Lotum’ in hoc capite repraesentatur, qui est quod non amplius cogitent et agant ex affectione boni sed ex affectione veri; qui status succedit quando affectio boni incipit diminui, et quasi recedere; bonum quidem adest, sed retraxit se magis versus interiora, inde in obscuro est, at se manifestat in quadam affectione quae dicitur affectio veri; quid affectio boni et quid affectio veri, videatur n. 1997, et 1 in mox seq. n. 2425. Status hi quod sint, non apparent homini, minus quales sunt, sed apparent angelis ut in clara luce, nam angeli sunt in omni bona affectione hominis; apparent etiam ipsi homini, dum in alteram vitam venit; secundum affectiones illas, et secundum quale earum, distincti sunt boni in societates, n. 685.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.