The Bible

 

Genesis 19:8

Study

       

8 Habeo duas filias, quæ necdum cognoverunt virum : educam eas ad vos, et abutimini eis sicut vobis placuerit, dummodo viris istis nihil mali faciatis, quia ingressi sunt sub umbra culminis mei.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2421

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2421. Vers. 18, 19. Et dixit Lot ad eos, Ne quaeso Domini mei Ecce quaeso invenit servus tuus gratiam in oculis tuis, et magnam fecisti misericordiam tuam, quam fecisti mecum ad vivificandum animam meam; et ego non potero eripere me in montem, ne forte adhaereat mihi malum, et moriar. ‘Dixit Lot ad eos, Ne quaeso Domini mei’ significat imbecillitatem quod non posset: ‘ecce quaeso invenit servus tuus gratiam in oculis tuis’ significat humiliationem ex affectione veri ‘magnam fecisti misericordiam tuam’ significat humiliationis instar ex affectione boni: ‘quam fecisti mecum ad vivificandum animam meam’ significat pro eo quod vellet salvare eum: ‘et ego non potest eripere me in montem’ significat dubitationem quod non posse habere bonum charitatis: ‘ne forte adhaereat mihi malum, et moriar’ significat tunc non aliter fieri posset quam quod simul ex 1 malo, et si damnaretur.

Footnotes:

12426 has in.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.