8
Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :
8
Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrhæ, rexque Adamæ, et rex Seboim, necnon et rex Balæ, quæ est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :
1703. Quod ‘Hebraeus’ in Verbo praedicetur de illis quae sunt alicujus servitii, constat a sequentibus locis;
apud Mosen,
Quando vendetur tibi frater tuus Hebraeus aut Hebraea, et serviet tibi sex annos, et in anno septimo dimittes eum liberum a tecum, Deut. 15:12;
ubi ‘Hebraeus et Hebraea’ dicitur quia de servitio agitur:
apud Jeremiam,
A fine septem annorum dimittetis quisque fratrem suum Hebraeum, qui venditus fuerit tibi, et serviverit tibi sex annos, 34:9, 14;
ubi similiter ‘Hebraeus’ dicitur quia de servitio; alioquin filii Jacobi apud Prophetas non Hebraei vocantur:
apud Samuelem,
Philistaei dicebant, Confortamini et estote in viros, ne serviatis Hebraeis, sicut serviverunt vobis, 1 Sam. 4:9;
similiter:
apud Mosen,
Dixit Jehovah ad Mosen, Intra ad Pharaonem, et loquaris ad eum, Sic dixit Jehovah Deus Jehovah Deus Hebraeorum, Dimitte populum Meum, ut serviant Mihi, Exod. 9:1, 13; 10:3;
ubi quoque ex servitio vocati sunt Hebraei:
Potipharis uxor de Josepho,
Clamavit ad viros domus suae, et dixit eis, Videte, adduxit nobis virum Hebraeum, ad illudendum nobis, Gen. 39:14;
‘Hebraeus’ dicitur quia ibi erat servus:
princeps pincernarum ad Pharaonem,
Nobiscum erat puer Hebraeus, servus principis satellitum, et interpretatus est nobis somnia, Gen. 41:12: et praeterea Aegyptii vocabant filios Israelis Hebraeos, quia erant servi seu in servitute, ut notum, Exod. 1:15, 16, 19, et alibi.