The Bible

 

Ezechiel 34

Study

   

1 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, propheta de pastoribus Israël : propheta, et dices pastoribus : Hæc dicit Dominus Deus : Væ pastoribus Israël, qui pascebant semetipsos ! nonne greges a pastoribus pascuntur ?

3 Lac comedebatis, et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis.

4 Quod infirmum fuit non consolidastis, et quod ægrotum non sanastis : quod confractum est non alligastis, et quod abjectum est non reduxistis, et quod perierat non quæsistis : sed cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia.

5 Et dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor : et factæ sunt in devorationem omnium bestiarum agri, et dispersæ sunt.

6 Erraverunt greges mei in cunctis montibus, et in universo colle excelso : et super omnem faciem terræ dispersi sunt greges mei, et non erat qui requireret : non erat, inquam, qui requireret.

7 Propterea, pastores, audite verbum Domini :

8 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam, et oves meæ in devorationem omnium bestiarum agro, eo quod non esset pastor : neque enim quæsierunt pastores mei gregem meum, sed pascebant pastores semetipsos, et greges meos non pascebant :

9 propterea, pastores, audite verbum Domini :

10 Hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse super pastores : requiram gregem meum de manu eorum, et cessare faciam eos, ut ultra non pascant gregem, nec pascant amplius pastores semetipsos : et liberabo gregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.

11 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas.

12 Sicut visitat pastor gregem suum, in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas, et liberabo eas de omnibus locis in quibus dispersæ fuerant in die nubis et caliginis.

13 Et educam eas de populis, et congregabo eas de terris, et inducam eas in terram suam, et pascam eas in montibus Israël, in rivis, et in cunctis sedibus terræ.

14 In pascuis uberrimis pascam eas, et in montibus excelsis Israël erunt pascua earum : ibi requiescent in herbis virentibus, et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israël.

15 Ego pascam oves meas, et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.

16 Quod perierat requiram, et quod abjectum erat reducam, et quod confractum fuerat alligabo, et quod infirmum fuerat consolidabo, et quod pingue et forte custodiam : et pascam illas in judicio.

17 Vos autem, greges mei, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego judico inter pecus et pecus, arietum et hircorum.

18 Nonne satis vobis erat pascua bona depasci ? insuper et reliquias pascarum vestrarum conculcastis pedibus vestris : et cum purissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis :

19 et oves meæ his quæ conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur : et quæ pedes vestri turbaverant, hæc bibebant.

20 Propterea hæc dicit Dominus Deus ad vos : Ecce ego ipse judico inter pecus pingue et macilentum :

21 pro eo quod lateribus et humeris impingebatis, et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,

22 salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et judicabo inter pecus et pecus.

23 Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meum David : ipse pascet eas, et ipse erit eis in pastorem.

24 Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum : ego Dominus locutus sum.

25 Et faciam cum eis pactum pacis, et cessare faciam bestias pessimas de terra : et qui habitant in deserto, securi dormient in saltibus.

26 Et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem : et deducam imbrem in tempore suo ; pluviæ benedictionis erunt.

27 Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore, et scient quia ego Dominus, cum contrivero catenas jugi eorum, et eruero eos de manu imperantium sibi.

28 Et non erunt ultra in rapinam in gentibus, neque bestiæ terræ devorabunt eos : sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.

29 Et suscitabo eis germen nominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra, neque portabunt ultra opprobrium gentium.

30 Et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israël, ait Dominus Deus.

31 Vos autem, greges mei, greges pascuæ meæ, homines estis : et ego Dominus Deus vester, dicit Dominus Deus.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4783

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4783. ‘Ad consolandum eum’: quod significet ut interpretarentur ex sensu litterae Verbi, constat ex significatione ‘consolari’ quod sit sedare irrequiem animi 1 spe de aliqua re, de qua n. 3610,

hic irrequiem seu 2 luctum super deperdito bono et vero, qui luctus quia non sedari potest quam per interpretationes 3 ex Verbo, hic quia agitur de filiis et filiabus Jacobi, per quos significantur illi qui in falsis et malis sunt, n. 4781, 4782, per 4 ‘consolari’ significantur interpretationes quae fiunt ex sensu litterae; sensus enim 5 litterae Verbi communia habet quae sunt sicut vasa, quae impleri possunt veris et quoque impleri falsis et sic explicari ad favorem; et quia communia sunt, etiam obscura sunt respective, quibus lux non aliunde est quam ex sensu interno, nam sensus internus est in luce caeli quia est Verbum angelis, at sensus litterae est in luce mundi quia est Verbum hominibus antequam in lucem caeli a Domino perveniunt, a qua tunc illustratio; inde patet quod sensus litterae inserviat simplicibus ad initiationem in sensum internum.

[2] Quod Verbum ex sensu litterae explicari possit ad favorem per interpretationes, patet manifeste ex eo quod doctrinalia quaecumque, etiam haeretica, inde confirmentur; sicut pro exemplo dogma de fide separata ex his Domini verbis, Adeo dilexit Deus mundum, ut Filium Suum unigenitum dederit, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam, Joh. 3:16;

ex quibus et quoque ex aliis locis concludunt quod sola fides absque operibus sit per quam vita aeterna; et cum sibi id persuaserant, tunc 6 non amplius attendunt ad illa quae Dominus toties locutus est de amore in Ipsum, deque charitate et operibus, n. 1017, 2373, 3934; ita nec ad illa quae apud Johannem, Quotquot receperunt, dedit illis potestatem ut filii Dei essent, credentibus in nomen Ipsius, qui non et sanguinibus, neque e voluntate carnis, neque e voluntate viri, sed ex Deo nati sunt 1:12, 13;

si illis dicitur quod nemo credere possit in Dominum nisi qui i charitate est, ilico confugiunt ad interpretationes, sicut ad has, quo lex abrogata sit, quod nati sint in peccatis et sic quod bonum ex se facere nequeant, et qui faciunt, non aliter possint quam sibi inde meritum vindicare, et quoque haec confirmant ex sensu litterae Verbi, sicut ex illis quae in parabola de Pharisaeo et publicano,

Luc. 18:10-14 et ex aliis; cum tamen illa se prorsus aliter habent.

[3] Qui in fide separat sunt, etiam nec aliter possunt credere quam quod unusquisque admitti queat in caelum ex gratia, utcumque vixerat, ita quod non vita se fides hominem post mortem maneat; etiam hoc confirmant ex sensi litterae Verbi, cum tamen ex ipso spirituali sensu Verbi constat quod Dominus misericordiam habeat erga unumquemvis, ita si caelum foret ex misericordia seu gratia utcumque vita fuit, unusquisque salvaretur; quod ita credant qui in fide separata, est quia prorsus non sciunt quid caelum, et hoc quia non sciunt quid charitas; si scirent quantum pacis, gaudii et felicitatis in charitate sit, scirent quid caelum, sed hoc illis prorsus absconditum est.

[4] Qui in fide separata sunt, nec aliter credere possunt quam quod resurrecturi sint cum corpore et non nisi quam die judicii, quod etiam confirmant ex pluribus locis Verbi secundum sensum litterae explicatis, nihil nunc cogitantes de illis quae Dominus dixerat de divite et Lazaro

Luc. 16:22-31, et quae ad latronem, Amen dico tibi, hodie Mecum eris in paradiso, Luc xxiii

43,

et quae pluries alibi; quod id credant qui in fide separata, est quia si illis diceretur quod corpus non resurrecturum, resurrectionem prorsus negarent, quid enim internus homo, non sciunt nec capiunt nemo enim scire potest quid internus homo et ejus vita post mortem nisi qui in charitate est, nam haec est interni hominis.

[5] Qui in fide separata sunt, non aliter credere possunt quam quod charitatis opera sint solum dare pauperibus ac opitulari miseris, quod etiam ex Verbi sensu litterae confirmant, cum tamen charitatis opera sunt facere justum et aequum quisque in suo officio, ex amore justi et aequi, ac boni et veri.

[6] Qui in fide separata sunt, non aliud vident in Verbo quam quae confirmant sua dogmata, non enim intuitionem interiorem habent; qui enim non in affectione charitatis sunt, non sunt nisi in visu externo, seu in intuitione inferiore; ex hac spectare superiora nequaquam aliquis potest, superiora apparent ei ut 7 tenebrae; inde est quod falsa videant ut vera, ac vera ut falsa, et sic pascuum bonum perdant et aquas puras sacri fontis seu Verbi per interpretationes ex sensu litterae conspurcent, secundum haec apud Ezechielem,

Num parum vobis, pascuum bonum depascitis, et reliquum pascuorum vestrorum conculcatis pedibus vestris? sedimentum aquarum bibitis, reliquas pedibus vestris turbatis?...

cornibus vestris feritis omnes infirmas, donec disperseritis illas foras, 34:17, 18, 21.

Footnotes:

1. animae

2. et

3. The Manuscript deletes interpretationes, and inserts illustrationem.

4. de filiis Jacobi, hoc est, qui in falsis sunt, per

5. nam sensus

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

7. ei apparent sicut

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3610

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3610. ‘Ecce Esau frater tuus consolans se tibi ad occidendum te’: quod significet animum invertendi statum et privandi verum vita a se, constat ex significatione ‘consolari se alicui’ quod sit sedare irrequiem animi spe de aliquo seu de aliqua re, ‘tibi’ involvit status veri inversionem; et ex significatione ‘occidere te’ seu Jacobum quod sit privare verum vita a se, de qua mox supra n. 3607, ubi ostensum quod privare verum vita, non sit 1 exstinguere illud, sed vivificare; ita enim cum vita veri se habet: quando illi qui in vero seu in affectione veri sunt, non vivunt secundum verum quod sciunt et quo afficiuntur, tunc est aliquod volupe et jucundum ex amore sui seu amore mundi, quod se adjunxit affectioni veri, quod sicut bonum apparet, cum tamen 2 id bonum non sit, nisi respective ad usum quod sic introduci queant et addisci vera, quae postea ipsi bono et ejus vitae inservire possint; cum verum in illo statu est, hoc est, illi qui in affectione veri sunt, tunc dicitur verum vitam habere a se, quae quod non vita sit, constat ex eo quod amori sui et amori mundi, seu eorum volupi et jucundo, non insit vita, sed amori caelesti et spirituali, et 3 eorum jucundo et volupi; quare cum verum, hoc est, illi qui in tali affectione veri sunt, privantur illa vita, tunc primum accipiunt vitam seu tunc primum vivificantur;

[2] haec capere nequaquam possunt illi qui in affectione sui et mundi sunt, credunt enim quod non alia vita dari queat, consequenter 4 si illa vita privarentur, prorsus non viverent, nam qui in illa vita sunt, nullatenus possunt scire quid vita spiritualis et caelestis; cum tamen ita se habet quod cum privantur vita illa, nempe affectionis sui et mundi, tunc vita influat a Domino, qualis est angelica et caelestis, cum sapientia et felicitate ineffabili, ex qua vita cum prior vita spectatur, apparet prior sicut nulla vel sicut brutorum animalium sordida; nam nihil Divini inest, praeter quod cogitare possint et loqui, et sic apparere externa forma sicut alii.

[3] Cum hoc quod bono esset animus invertendi statum et privandi verum vita a se, quae significantur per quod ‘Esau consolans se tibi ad occidendum te’, ita se habet: bono apud hominem qui regeneratur, continue est animus invertendi statum, et redigendi eum in talem ordinem ut verum non priore loco sit, sed sicut convenit statui caeli, ut posteriore sit; sed hic animus alte latet reconditus, nec appercipitur priusquam id factum: se habet hoc sicut amor conjugialis, qui in infantia et pueritia non apparet, sed usque latet reconditus, nec se prodit priusquam omnia et singula disposita sunt ut se manifestare possit; interea omnia media sibi convenientia producit, seu producuntur: similiter in regno vegetabili, in qualibet arbore et in qualibet planta, intime latet conatus producendi fructus seu semina, sed conatus ille non prius se manifestare potest quam cum omnia media prius produxerit, nempe ramulos, folia, flores, quibus productis, tunc conatus ille in actum prodit: ita quoque se habet cum illis qui e novo nascuntur;

[4] conjugiale quod est boni et veri diu latet reconditum, sed usque adest sicut conatus in causa efficiente et inde in effectu, 5 sed non apparet antequam omnia disposita sunt, et cum disposita sunt, tunc primum prodit et se manifestat; hic conatus est qui intelligitur per animum invertendi statum et privandi verum vita a se. Inde patet quod sensus internus prorsus alius hic sit quam sonat sensus litterae, nempe quod sit reductio veri in ordinem et ejus vivificatio, non destructio et privatio ejus vitae.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript has hoc

3. The Manuscript has ejus

4. The Manuscript inserts quod.

5. The Manuscript has qui

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.