The Bible

 

Ezechiel 29:9

Study

       

9 Et erit terra Ægypti in desertum et in solitudinem : et scient quia ego Dominus, pro eo quod dixeris : Fluvius meus est, et ego feci eum.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7293

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7293. ‘Erit in serpentem aqueum’: quod significet per id quod merae fallaciae et inde falsa regnabunt apud illos, constat ex significatione ‘serpentis’ quod sit sensuale et corporeum, de qua n. 6949, inde fallaciae, nam sensuale et corporeum separatum a rationali, hoc est, non ei subordinatum, plenum est fallaciis, in tantum ut vix aliud sint quam fallaciae, videatur n. 6948, 6949. Est ‘serpens aqueus’ qui hic significatur, nam in lingua originali hic serpens 1 per eandem vocem exprimitur 2 per quam balaena, quae est piscis maximus maris, et balaena 3 significat 4 scientificum in communi 5 ; cum 6 itaque per Aegyptios significantur falsa ex fallaciis, 7 vox illa significat serpentem, 8 nempe aqueum, quia est pro balaena quae in aquis et quia aquae Aegypti sunt falsa.

[2] Quod Pharao seu Aegyptus dicatur ‘balaena’, constat apud Ezechielem,

Loquere et dic, Sic dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego contra te Pharao, rex Aegypti, balaena magna, 9 quae cubat in medio fluviorum suorum, 29:3:

apud eundem,

10 Fili hominis, tolle lamentationem super Pharaonem regem Aegypti, et dic ad illum, Leoni gentium juveni similis factus es; tuque sicut balaenae in maribus, et prodiisti cum fluminibus tuis, conturbasti flumina tua, 32:2;

ibi per ‘balaenam’ significantur scientifica in communi per quae, quia ex sensuali homine, illa quae fidei sunt pervertuntur; quod ‘balaena’ 11 sit scientificum in communi, est quia piscis est scientificum in particulari, n. 40, 991; et quia ‘balaenae’ significant scientifica pervertentia 12 vera fidei, etiam per illas significantur ratiocinia ex fallaciis, unde falsa;

[3] ea significantur per ‘balaenas’ apud Davidem,

Tu 13 perrupisti robore Tuo mare, fregisti capita balaenarum super aquis, Ps. 74:13: similia etiam per ‘Leviathanem’ apud Esaiam,

In die illo visitabit Jehovah gladio Suo duro, et magno, et forti, super Leviathanem serpentem oblongum, et super Leviathanem serpentem tortuosum, et occidet balaenas quae in mari, 27:1:

et apud Davidem,

Confregisti capita Leviathanis, dedisti illum cibum populo Ziim, Ps. 74:14;

‘Leviathan’ in bono sensu pro ratione ex veris, apud Hiobum, 40:25-32 [KJV 41:1-8] et 41:1-26 [KJV 41:9-34]; ratio ex veris est in opposito ratiociniis ex falsis.

[4] Et quia per ‘balaenas’ significantur ratiocinia ex fallaciis pervertentia 14 vera, per ‘serpentes aqueos’, qui eadem voce in lingua originali exprimuntur, significantur ipsa falsa ex fallaciis, ex quibus ratiocinia, et per quae perversiones; 15 falsa per illos serpentes in sequentibus locis significantur:

apud Esaiam,

Respondebunt 16 jim in palatiis ejus, et serpentes in palatiis deliciarum, 13:22:

apud eundem,

Ascendent in palatia ejus spinae, carduus et sentis in munitiones ejus, ut sit habitaculum serpentum, atrium filiabus noctuae, 34:13:

apud eundem,

In habitaculo serpentum cubile ejus, gramen pro calamo et junco, 35:7:

apud Jeremiam,

Dabo Hierosolymam in acervos, habitaculum serpentum, 9:10 [KJV 11]:

apud Malachiam, Posui montes Esavi vastitatem, et hereditatem ejus serpentibus deserti, 1:3;

[5] in his locis ‘serpentes’ pro falsis ex quibus ratiocinia; eadem quoque per ‘dracones’ significantur, sed ‘dracones’ sunt ratiocinia ex amoribus sui et mundi, ita ex cupiditatibus mali, quae non solum pervertunt 17 vera sed etiam bona; quae ratiocinia prodeunt ex illis qui corde negant vera et bona fidei, sed ore propter libidinem imperandi et lucrandi illa confitentur, ita quoque ex illis 18 qui vera et bona profanant 19 ; hi et illi per ‘draconem, serpentem antiquum, qui vocatur diabolus et satanas, qui seducit totum terrarum orbem’, Apoc. 12:9, intelliguntur; et quoque per eundem, nempe ‘draconem’ qui persecutus est mulierem quae peperit filium raptum ad Deum et ad thronum Ipsius, ' ibid. vers. 5, et qui ‘ejecit ex ore suo aquam sicut fluvium, ut mulierem absorberet’, ibid. vers. 13, 15, 15;

[6] ‘filius quem mulier peperit’ est Divinum Verum hodie detectum, ‘mulier’ est Ecclesia, ‘draco serpens’ sunt qui persecuturi, ‘aqua sicut fluvius quam draco ejiceret’ sunt falsa ex malo et inde ratiocinia per quae conaturi mulierem, hoc est, Ecclesiam, destruere; sed quod nihil effecturi sint, describitur per ‘quod adjuverit terra mulierem, et aperuerit terra os suum et deglutiverit fluvium quem ejecit draco’ ibid. vers. 16

Footnotes:

1. The Manuscript places this after exprimitur.

2. quae etiam significat balaenam

3. The Manuscript inserts cum de Aegyptiis agitur, .

4. scientifica

5. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 42

6. autem

7. The Manuscript inserts tunc.

8. The Manuscript inserts hic.

9. qui

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. sint scientifica

12. verum

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. verum fidei

15. ratiocinia ex falsis

16. See Vol. I, page 546, footnote 1.

17. The Manuscript inserts et destruunt.

18. quae

19. The Manuscript inserts et per Babelem significantur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.