The Bible

 

Exodus 23

Study

   

1 Non suscipies vocem mendacii, nec junges manum tuam ut pro impio dicas falsum testimonium.

2 Non sequeris turbam ad faciendum malum : nec in judicio, plurimorum acquiesces sententiæ, ut a vero devies.

3 Pauperis quoque non misereberis in judicio.

4 Si occurreris bovi inimici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.

5 Si videris asinum odientis te jacere sub onere, non pertransibis, sed sublevabis cum eo.

6 Non declinabis in judicium pauperis.

7 Mendacium fugies. Insontem et justum non occides : quia aversor impium.

8 Nec accipies munera, quæ etiam excæcant prudentes, et subvertunt verba justorum.

9 Peregrino molestus non eris. Scitis enim advenarum animas : quia et ipsi peregrini fuistis in terra Ægypti.

10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus :

11 anno autem septimo dimittes eam, et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui : et quidquid reliquum fuerit, edant bestiæ agri : ita facies in vinea et in oliveto tuo.

12 Sex diebus operaberis : septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.

13 Omnia quæ dixi vobis, custodite. Et per nomen externorum deorum non jurabitis, neque audietur ex ore vestro.

14 Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis.

15 Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto : non apparebis in conspectu meo vacuus.

16 Et solemnitatem messis primitivorum operis tui, quæcumque seminaveris in agro : solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregaveris omnes fruges tuas de agro.

17 Ter in anno apparebit omne masculinum tuum coram Domino Deo tuo.

18 Non immolabis super fermento sanguinem victimæ meæ, nec remanebit adeps solemnitatis meæ usque mane.

19 Primitias frugum terræ tuæ deferes in domum Domini Dei tui. Non coques hædum in lacte matris suæ.

20 Ecce ego mittam angelum meum, qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat in locum quem paravi.

21 Observa eum, et audi vocem ejus, nec contemnendum putes : quia non dimittet cum peccaveris, et est nomen meum in illo.

22 Quod si audieris vocem ejus, et feceris omnia quæ loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affligam affligentes te.

23 Præcedetque te angelus meus, et introducet te ad Amorrhæum, et Hethæum, et Pherezæum, Chananæumque, et Hevæum, et Jebusæum, quos ego conteram.

24 Non adorabis deos eorum, nec coles eos : non facies opera eorum, sed destrues eos, et confringes statuas eorum.

25 Servietisque Domino Deo vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis, et auferam infirmitatem de medio tui.

26 Non erit infœcunda, nec sterilis in terra tua : numerum dierum tuorum implebo.

27 Terrorem meum mittam in præcursum tuum, et occidam omnem populum, ad quem ingredieris : cunctorumque inimicorum tuorum coram te terga vertam :

28 emittens crabrones prius, qui fugabunt Hevæum, et Chananæum, et Hethæum, antequam introëas.

29 Non ejiciam eos a facie tua anno uno : ne terra in solitudinem redigatur, et crescant contra te bestiæ.

30 Paulatim expellam eos de conspectu tuo, donec augearis, et possideas terram.

31 Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palæstinorum, et a deserto usque ad fluvium : tradam in manibus vestris habitatores terræ, et ejiciam eos de conspectu vestro.

32 Non inibis cum eis fœdus, nec cum diis eorum.

33 Non habitent in terra tua, ne forte peccare te faciant in me, si servieris diis eorum : quod tibi certe erit in scandalum.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9281

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9281. ‘Et respiret filius ancillae tuae, et peregrinus’: quod significet statum vitae illorum qui in veris et bonis extra Ecclesiam, constat ex significatione ‘filii ancillae’ quod sint qui in affectione veri externi, per ‘filium’ enim significatur verum, n. 489, 491, 533, 1147, 2623, 2803, 2813, 3373, 3704, 4257, et per ‘ancillam’ affectio externa, n. 1895, 2567, 3835, 3849, 7780, 8993, et ex significatione ‘peregrini’ quod sint qui instrui volunt in veris et bonis Ecclesiae, de qua n. 1463, 8007, 8013, 9196; quod per ‘filium ancillae et peregrinum’ hic significentur illi qui extra Ecclesiam, est quia in illis quae in hoc versu praecedunt, 1 de iis qui intra Ecclesiam actum est; ideo illi qui extra Ecclesiam sunt intelliguntur per ‘filios ancillae’, et qui non nati intra Ecclesiam per ‘peregrinos’, quoniam illi ex inferiore toro sunt, et hi ex alia prosapia 1 ; et ex significatione ‘respirare’ illum vitae status significet, est quia pulmones, quorum est respirare, correspondent vitae fidei ex charitate, quae est vita spiritualis, n. 97, 1119, 3351, 3635, 3883-3896, 9229.

[2] Est homini respiratio externa et respiratio interna; externa est e mundo at interna est e caelo; cum moritur homo tunc respiratio externa cessat, at respiratio interna, quae est 2 tacita et imperceptibilis ei cum vivit in mundo, perstat; haec respiratio est prorsus secundum affectionem veri, ita secundum vitam fidei ejus; qui autem in nulla fide sunt, ut sunt qui in inferno, trahunt respirationem non ab interiore sed ab exteriore, ita vice contraria, quapropter etiam illi cum appropinquant ad societatem 3 angelicam, ubi est respiratio ab interiore, incipiunt suffocari et fieri sicut mortis simulacra, n. 3893; idcirco se dejiciunt praecipites in infernum suum, ubi iterum recipiunt respirationem suam priorem caeli respirationi contrariam.

[3] Quia respiratio correspondet vitae fidei, ideo quoque vita fidei significatur per ‘animam’, n. 9050, ex animatione, quae est respiratio, et ideo quoque vocatur spiritus, prout trahere spiritum et emittere spiritum, et inde quoque spiritus in lingua originali dicti sunt a vento, et 4 in Verbo comparantur vento, ut apud Johannem,

Ventus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, atqui non scis unde venit aut quo abit; sic est omnis qui generatus est ex spiritu, 3:8;

inde quoque patet quid significat quod Dominus post resurrectionem, loquens cum discipulis, 5 inspiraverit, et dixerit illis, Accipite Spiritum sanctum, 20:22.

Footnotes:

1. actum est de iis qui intra Ecclesiam, illi qui extra Ecclesiam quoque in Verbo intelliguntur per filios ancillae et qui non nati intra Ecclesiam per peregrinos; quia ex inferiori toro, et ex alia prosapia

2. The Manuscript inserts prorsus.

3. The Manuscript inserts quandam.

4. The Manuscript inserts quoque.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #489

Study this Passage

  
/ 10837  
  

489. Quod per ‘filios et filias’ significentur vera et bona qua perceperunt, et quidem per ‘filios’ vera et per ‘filias’ bona, e: permultis locis apud Prophetas constare potest; conceptus enim et partus Ecclesiae in Verbo, sicut antiquitus, nominati sunt filii et filiae, ut apud Esaiam,

Ambulabunt gentes ad lucem tuam, et reges ad splendorem ortus tui, attolle circumcirca oculos tuos, et vide, omnes ii congregantur, et veniunt ad te, filii tui e longinquo venient, et filiae tua ad latus nutrientur; tunc videbis et afflues; et stupebit, et dilatabit se cor tuum, 60:3-5;

ubi ‘filii’ pro veris, et ‘filiae’ pro bonis:

apud Davidem,

Libera me et eripe me e manu filiorum alienigenae, quorum os loquitur vanitatem; ... filii nostri sicut plantationes magnae factae in pueritiis suis, filiae nostrae sicut anguli, excisi forma templi, Ps. 144:11, 12;

‘filii alienigenae’ pro veris spuriis seu falsis, ‘filii nostri’ pro doctrinalibus veri, ‘filiae’ pro doctrinalibus boni:

apud Esaiam,

Dicam septentrioni, Da; et austro, Ne inhibe; adduc filio Meos e longinquo, et filias Meas ab extremitate terrae, ...

educens populum caecum, et oculi ei erunt; et surdos, et aures eis, 43:6, 8; ibi ‘filii’ pro veris, ‘filiae’ pro bonis, ‘caeci’ pro iis qui videbunt vera, ‘surdi’ pro iis qui obtemperant:

apud Jeremiam,

Pudor comedit laborem patrum nostrorum a pueritiis nostris, pecus eorum, armentum eorum, filios eorum, et filias eorum, 3:24;

ibi ‘filii et filiae’ pro veris et bonis.

[2] Quod nati et filii pro veris, apud Esaiam,

Non jam pudefiet Jacobus, et non jam facies ejus pallescent; quia cum videbit ille natos suos, opus manuum Mearum, in medio ejus sanctificabunt nomen Meum, et sanctificabunt Sanctum Jacobi, Deumque Israelis formidabunt, scient errantes spiritu intelligentiam, 29:22-24;

‘Sanctus Jacobi, Deus Israelis’ pro Domino, ‘nati’ pro regeneratis, quibus intelligentia boni et veri, ut quoque explicatur:

apud eundem,

Canta sterilis, non pepererat, quia multi filii desolatae prae filiis maritatae, 54:1;

‘filii desolatae’ pro veris Ecclesiae primitivae seu gentium, ‘filii maritatae’ pro veris Ecclesiae Judaicae:

apud Jeremiam,

Tentorium Meum devastatum est, et omnes funes Mei evulsi, filii Mei egressi Me, et non illi, 10:20;

‘filii’ pro veris:

apud eundem,

Erunt filii ejus sicut olim, et congregatio eorum coram Me constabit, 30:20;

pro veris Ecclesiae Antiquae:

apud Zachariam, Excitabo filios tuos Zion, cum filiis tuis Javan, et ponam te sicut gladium potentis, 9:13;

pro veris amoris fidei.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.