The Bible

 

Daniel 11:5

Study

       

5 Et confortabitur rex austri : et de principibus ejus prævalebit super eum, et dominabitur ditione : multa enim dominatio ejus.

The Bible

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Study

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6905

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6905. ‘Et sacrificemus Jehovae Deo nostro’: quod significet ita cultum Domini, constat ex significatione ‘sacrificare’ quod sit cultus in communi, de qua n. 923, nam in Ecclesia Hebraea et postea apud posteros Jacobi omnis cultus se referebat ad sacrificia; quod constare potest ex eo quod quotidie facta sint, et quibusvis festis plura; tum cum inaugurarentur, cum purificarentur, pro peccatis, pro reatibus, praeter ex votis, et ex libero; inde est quod per ‘sacrificia’ significetur cultus in genere; quod sit cultus Domini qui significatur per ‘sacrificare Jehovae Deo’, patet manifeste ex eo quod sacrificia non alium quam Dominum, ac Divina caelestia et spiritualia quae ab Ipso, repraesentaverint, n. 1823, 2180, 2805, 2807, 2830, 3519; tum ex eo quod per ‘Jehovam Deum’ in Verbo non alius quam Dominus intelligatur, videatur supra n. 6903; per ‘Jehovam’ Divinum Esse Ipsius, et per ‘Deum’ inde Divinum Existere; ita per Jehovam' Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius et per ‘Deum’ Divinum Verum procedens a Divino Ipsius Bono.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.