The Bible

 

Daniel 11:5

Study

       

5 Et confortabitur rex austri : et de principibus ejus prævalebit super eum, et dominabitur ditione : multa enim dominatio ejus.

The Bible

 

II ad Thessalonicenses 2:4

Study

       

4 qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6904

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6904. ‘Et nunc eamus quaeso viam trium dierum in desertum’: quod significet vitam veri in statu prorsus remoto a falsis, tametsi in obscuro, constat ex significatione ‘ire’ quod sit vita, de qua n. 3335, 4882, 5493, 1 5605; a significatione ‘viae’ quod sit verum, de qua n. 627, 2333; ex significatione ‘trium deirum’ quod sit status plenus, de qua n. 2788, 4495, ita cum de remotione a falsis agitur, est status prorsus remotus ab illis; quod ‘ponere viam trium dierum’ sit prorsus separare, videatur n. 4010; et a significatione ‘deserti’ quod sit 2 inhabitatum et inexcultum, de qua n. 2708, 3900, quod in sensu spirituali est obscurum fidei; agitur enim hic de instauratione Ecclesiae spiritualis, quae per ‘filios Israelis’ significatur; qui ab illa Ecclesia sunt in obscuro sunt quoad bonum et verum fidei respective, videatur n. 2708, 2715, 2716, 2718, 2831, 2849, 2935, 2937, 3241, 3246, 3833, 4402, 6289, 6500, 6865. Vita veri est vita quam illi qui ab Ecclesia spirituali sunt vivunt; verum enim quod ex Verbo seu ex doctrina suae Ecclesiae sciunt, cum fit vitae, vocatur bonum, sed est verum actu.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. non habitatum et excultum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.