The Bible

 

Amos 5:14

Study

       

14 Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7711

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7711. ‘Et erit caligo super terra Aegypti’: quod significet omnimodam privationem veri et boni, constat ex significatione ‘caliginis’ quod sit omnimoda privatio veri et boni. In Verbo passim nominantur ‘tenebrae’, et quoque simul ‘caligo’, ac ibi ‘tenebrae’ praedicantur de falso, ac ‘caligo’ de malo simul; sed vox per quam in hoc 1 versu exprimitur caligo significat tenebras 2 densissimas, per quas in sensu interno 3 significantur talia falsa quae ex malo scaturiunt; talia falsa existunt apud illos qui ab Ecclesia fuerunt, ac vitam mali contra praecepta fidei, quae sciverunt, 4 vixerunt; malum ex quo falsa illa scaturiunt est contra Ecclesiam, contra caelum, et contra Dominum, ita e diametro contra bonum et verum; hic status nunc per ‘caliginem’ describitur.

[2] Quod in Verbo et ‘tenebrae’ et ‘caligo’ simul nominentur, et quod ‘tenebrae’ ibi sint privatio veri et ‘caligo’ privatio tam veri quam boni, constare potest ab his locis:

apud Esaiam,

Procul est judicium a nobis, et non assequitur nos justitia; exspectamus lucem, sed ecce tenebrae, et splendores, sed in caliginibus ambulamus; palpamus sicut caeci parietem, et sicut non oculi palpitamus, offendimus in meridie, sicut crepusculo, inter vivos sicut mortui, 59:9, 10;

‘procul est judicium a nobis, et non assequitur nos justitia’ pro quod non sit verum nec bonum; quod ‘judicium’ praedicetur de vero et ‘justitia’ de bono, videatur n. 2235, 3997; ‘exspectare lucem’ pro verum, et ‘exspectare splendores’ pro bonum veri, nam splendor 5 lucis est a bono; 6 quod ‘tenebrae’ ibi opponantur ‘luci’ ac ‘judicio’, ita vero, et ‘caligo’ ‘splendori’ et ‘justitiae’, ita bono, patet; 7 quare ‘tenebrae’ sunt privatio veri, et ‘caligo’ privatio tam 8 veri quam boni: 9 apud Amos, Nonne tenebrae dies Jehovae, et non lux, et caligo, non splendor illi? 5:20;

similiter:

apud Joelem,

Venit dies Jehovae, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis, 2:2:

[3] apud Zephaniam, Dies Jehovae, dies vastitatis et devastationis, dies tenebrarum et caliginis, 1:15;

‘tenebrae’ pro privatione veri, et ‘caligo’ pro privatione et veri et boni; si caligo non aliud significaret quam tenebrae, foret repetitio inanis, 10 quod procul abest a Verbo sancto; commune est quod binae expressiones unius rei sint in Verbo, quarum una se refert ad verum seu falsum, altera ad bonum seu malum: pariter apud Esaiam,

Ad terram spectabit, et ecce angustia et tenebrae, obscuratus angustia, et caligine impulsus, 8:22: ‘tenebrae’ quoque 11 significant ignorantiam' veri, qualis est apud gentes, et ‘caligo’ 11 ignorantiam boni, apud Esaiam,

Audient in die illo surdi verba libri, et e caligine et e tenebris oculi caecorum videbunt, 29:18:

apud eundem,

Si animam afflictam saturaveris, exorietur in tenebris lux tua, et caligo tua sicut meridies, 58:10;

quod ‘tenebrae’ sint falsa, videatur 12 n. 7688.

Footnotes:

1. loco

2. caliginosas

3. intelliguntur densissima

4. vixerant but Swedenborg first wrote and deleted vixerunt before contra and again after sciverunt

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript inserts inde patet.

7. ita

8. boni quam veri

9. Alongside this is a list of quotations from the Word which each contain caligo, seven of the quotations being used in this. The others are Esai. 60:2; Jer. 2:31; Ps. 91:5, 6. After the quotation from Amos is written tenebrae respondent luci, caligo splendor, splendor lucis est a bono. After the quotation from Esai. 60:2 is written caligo araphal. At the foot of the list is aphal, ab occidit sol, arab. , which refers to the quotation from Ps. xci.

10. sed in Verbo

11. pro ignorantia

12. The Manuscript inserts supra.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.