Библијата

 

Joel 1

Студија

1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.

2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?

3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.

4 Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.

5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.

6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.

7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.

8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.

9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.

10 Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.

11 Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.

12 Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.

13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.

14 Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :

15 A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.

16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?

17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.

18 Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.

19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.

20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.

Од делата на Сведенборг

 

Apocalypsis Explicata #637

Проучи го овој пасус

  
/ 1232  
  

637. "Circuminduti saccis." - Quod significet in luctu propter non receptionem Divini Boni ac Divini Veri, constat ex significatione "indui saccis", quod sit luctus propter vastationem et desolationem Divini Boni et Divini Veri; hic propter non receptionem eorum, nam "testes" visi sunt induti saccis, et per illos significatur Divinum Bonum ex quo omne bonum amoris et charitatis, ac Divinum Verum ex quo omne verum doctrinae et fidei; haec apparent in luctu quando non recipiuntur, at in gaudio quando recipiuntur:

[2] sicut etiam dicitur de sole et de luna, per quae etiam significatur bonum amoris et verum fidei, quod

"Sol factus sit niger ficut saccus cilicinus, et quod luna facta sit sicut sanguis" (Apocalypsis 6:12);

per quae significatur quod omne bonum amoris disparatum sit, et omne verum fidei falsificatum (videatur supra, n. 401); non quod Sol in caelo angelico, qui est Dominus, usquam fiat niger, sed quod ita appareat illis qui non recipiunt aliquam lucem inde.

[3] Antiquis temporibus, quando externa ecclesiae ex meris correspondentiis et inde repraesentativis spiritualium constabant, repraesentabatur luctus per plura quae significabant; sicut per quod sederent et jacerent humi, quod volverent se in pulvere, quod cinerem imponerent capiti, quod discinderent vestes, et quod induerent saccos: quod "disciderint vestes et induerint saccos" significabat luctum propter desolationem veri et boni in ecclesia, et propter non receptionem eorum; "vestes" enim in genere significabant vera ecclesiae (videatur supra, n. 64, 65, 195, 271, 395, 475 [a] , 476); inde "discissio vestium" significabat dolorem propter vera ecclesiae laesa et a falsis quasi disrupta; et induitio sacci significabat luctum propter deprivationem boni et veri, et inde vastationem ecclesiae:

[4] quapropter,

#Quando Hiskias Rex audivit verba Thartanis praefecti regis Assyriae, Discidit vestes suas, et obtexit se sacco, et venit domum Jehovae; et misit Eliakimum qui supra domum, et Schebnam scribam, et seniores sacerdotum obtectos saccis ad Esaiam" (2 Regnum 19:1, 2; Esaias 37:1, 2):

hoc factum est, quia per "regem Assyriae" ibi significatur rationale perversum, seu rationale quod pervertit vera et bona ecclesiae ac destruit illa per falsa; omnia verba Thartanis praefecti regis Assyriae involvunt talia: et quia ecclesiae desolatio et vastatio sic imminere visa est, ideo ad testificandum luctum et dolorem propterea, disciderunt vestes et obtexerunt se sacco.

[5] Similiter,

#Cum Benhadadus rex Syriae obsideret Samariam, et facta ingens fames, "Rex rupit vestes suas; et cum transibat super muro, vidit populus quod ecce saccus super carne ejus intus" (2 Reg 6:30 1 ):

simile etiam hic significatur quod supra, nempe imminens desolatio et devastatio ecclesiae; quapropter rex "rupit vestes", et super carne habebat "saccum", quae signa repraesentativa luctus et doloris erant.

[6] Luctus ob similia etiam significabatur per

#Quod Jacobus, cum credidit quod Josephus discerptus esset. disciderit vestes suas, et posuerit saccum super lumbis suis, et luxerit super filio suo multis diebus (Gen. 37:34 2 );

#Tum quod Achabus, postquam ex consilio lsabelis uxoris abstulit Nabotho vineam, et audivit verba prophetae dura de illa re, 3 ruperit vestes suas, et posuerit saccum super carnem suam, et jejunaverit; immo cubuerit in sacco, et incesserit lente (1 Regnum 21:27);

#Ut et quod rex Ninives, postquam audivit verba Jonae, surrexerit de throno, et deposuerit chlamydem suam desuper se, et obduxerit saccum, et sederit super cinere, ac proclamaverit jejunium, ac ut operirentur saccis homo et bestia (Jonas 3:5, 6, 8);

#Tum quod Daniel dederit facies suas ad Dominum Deum, ad quaerendum orationem et preces in jejunio, sacco et cinere (Daniel 9:3);

#Quod postquam occisus esset Abnerus, dixerit David ad Joabum et ad omnem populum qui cum illo, quod scinderent vestes, et circumcingerent saccos, et plangerent ante Abnerum; et quod ipse David incesserit post lectum (2 Samuelis 3:31).

Ex his patet quod in Ecclesia Judaica et Israelitica luctus repraesentatus fuerit per disruptionem vestium et induitionem sacci; et hoc quia dolor mentis et luctus cordis, quae erant interiora, eo tempore repraesentabantur per externa, quae propter correspondentiam cum spiritualibus erant significativa.

[7] Quod repraesentativum luctus per saccos imprimis significaverit luctum propter desolationem veri ac vastationem boni in ecclesia, et quoque in particulari paenitentiam, et tunc luctum cordis propter mala, constare potest adhuc a sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

#"Vocabit Dominus Jehovih Zebaoth in die illo ad fletum et ad planctum et ad calvitiem et ad induendum saccum" (22:12):

agitur in eo capite de vastatione ecclesiae quoad Divinum Verum; luctus ejus describitur per "calvitiem" et per "induitionem sacci."

[8] Apud Jeremiam,

#"Ascendit leo ex vepreto, et perditor gentium profectus est, exivit e loco suo ad redigendum terram in vastitatem, urbes tuae destruentur ut non [sit] habitator; propter hoc accingite saccos, plangite, ejulate" (4:7, 8):

per "leonem ex vepreto" significatur falsum mali destruens vera ecclesiae; et per "perditorem gentium" significatur malum falsi destruens bonum ecclesiae ; per "terram", quam redigent in vastitatem, significatur ecclesia; et per "urbes", quae destruentur, significantur vera doctrinae; per "accingere saccos" significatur luctus propterea, quare etiam dicitur "Plangite et ejulate."

[9] Apud eundem,

#"Filia populi mei, cinge te sacco, et volve te in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amaritudinis; quia subito veniet vastator super nos" (6:26):

per "filiam populi" intelligitur ecclesia; per "cingere se sacco et volvere se in cinere" significatur luctus propter deperditum ecclesiae bonum et verum; perditio eorum seu vastatio ecclesiae intelligitur per quod "subito veniet vastator"; quod gravis luctus et dolor propter deperditum ecclesiae bonum et verum per "cingere se sacco et volvere se in cinere" significetur, patet; nam adjicitur, "Luctum unigeniti fac tibi, planctum amaritudinis."

[10] Apud eundem,

#"Ejula Cheschbon, quia devastata est Ai; clamate, filiae Rabbae, accingite saccos, plangite, et vagamini inter macerias; quia rex eorum In exilium abivit, sacerdotes ejus et principes simul" (49:3):

haec de filiis Ammonis, per quos significantur qui in bono naturali sunt, et falsificant vera ecclesiae; illi qui tales sunt in ecclesia intelliguntur per "filias Rabbae"; luctus propter deperditum verum per falsificationes significatur per "Accingite saccos, plangite, vagamini inter macerias"; "maceriae" significant vera falsificata: quod verum ecclesiae inde perierit, significatur per "quia rex eorum in exilium abivit"; "rex" significat verum ecclesiae, et "in exilium abire" significat deperdi: quod etiam bona ecclesiae et inde omnia vera, significatur per quod "sacerdotes et principes simul"; "sacerdotes" significant bona ecclesiae, et "principes" vera inde.

[11] In Threnis,

#"Sedent in terra, conticescunt seniores filiae Zionis, ascendere fecerunt pulverem super caput suum, cinxerunt se saccis, descendere fecerunt in terram caput...virgines Hierosolymae" (2:10):

"sedere in terra", "conticescere", "ascendere facere pulverem super caput", et "descendere facere in terram caput", erant omnia signa repraesentativa luctus et dolorum propter vastatam a malis et falsis ecclesiam: "seniores filiae Zionis" significant sapientes et intelligentes in ecclesia, et abstracte sapientiam et intelligentiam; "filiae Zionis" et "virgines Hierosolymae" significant illos in ecclesia qui in affectione boni et veri sunt, et abstracte ipsas affectiones.

[12] Apud Ezechielem,

#Naucleri "inducent super te calvitiem, et accingent saccos, et flebunt super te amaritudine animae, planctu amaro" (27:31):

haec de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni; proinde etiam significantur cognitiones veri et boni quae sunt ecclesiae; hic describitur luctus ob illas deperditas: "naucleri" significant omnes qui illas ferunt et communicant; " 4 inducere calvitiem" significat luctum propter omnia intelligentiae deperdita; "accingere saccos" significat luctum propter cognitivum veri etiam deperditum: quia luctus est qui describitur, ideo adjicitur, "Flebunt super te amaritudine animae, planctu amaro."

[13] Apud Evangelistas,

#"Vae tibi, Chorazin; vae tibi, Bethsaida; propterea quod si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in sacco et cinere paenitentiam egissent" (Matthaeus 11:21; Luca 10:13):

"in sacco et cinere paenitentiam agere" est dolere et lugere propter non receptionem Divini Veri, et propter falsa et mala quae obstiterunt.

[14] Apud Joelem,

#"Ejula sicut virgo cincta sacco super sponso adolescentiae suae;.... circumcingimini et plangite, sacerdotes; ejulate, ministri altaris; venite, pernoctate in saccis, ministri Dei mei; quia prohibita a domo Dei vestri minchah et libamen" (1:8, 13):

hic "cingi sacco", et "pernoctare in saccis", significat luctum propter deperditum bonum et verum ecclesiae, nam per "mincham" significatur bonum ecclesiae, et per "libamen" verum ejus.

[15] Apud Amos,

#"Ascendere faciam super omnes lumbos saccum, et super omne caput calvitiem, et ponam eam sicut luctum unigeniti, et postrema ejus sicut diem amarum" (8:10):

"saccus super lumbos" significat luctum ob deperditum bonum amoris, hoc enim significatur per "lumbos"; "et calvities super caput" significat luctum ob deperditum intellectum veri.

[16] Apud Esaiam,

#"In omnibus capitibus" Moabi "calvities, omnis barba rasa, in plateis ejus accinxerunt saccum, super tectis ejus et in plateis ejus ejulabit, descendens in fletum" (15:2, 3);

apud Jeremiam,

#Omne caput calvities, et omnis barba rasa, super omnibus manibus incisiones, et super lumbis saccus, super omnibus tectis Moabi, et in plateis ejus totus luctus" (48:37, 38):

per "Moabum" significantur illi qui in bono naturali sunt, et adulterant bona ecclesiae; quod intellectus veri illis nullus sit, nec scientia veri, significatur per quod "in omnibus capitibus Moabi calvities, et omnis barba rasa", tum per quod "in tectis ejus et in plateis ejus ejulabit" et "erit luctus": "incisiones super omnibus manibus" significant falsificata; luctus propterea significatur per "accingere saccum", tum per "ejulare" et "descendere in fletum."

[17] Apud Esaiam,

#"Fiet, loco aromatis tabes erit, et loco cinguli discissio, et loco operis implexi calvities, et loco togae cinctura sacci, adustio loco pulchritudinis; homines tui gladio cadent, et robur tuum in bello" (3:24, 25):

haec de "filiabus Zionis", per quas significatur ecclesia quoad affectiones boni caelestis; proinde per "filias Zionis significantur affectiones boni quae sunt ecclesiae caelestis: jactura et dissipatio illarum per fastum propriae intelligentiae describitur ibi per varia quibus filiae illae se exornant; mutatio illarum affectionum in contrarias et impulchras significatur per quod "loco aromatis tabes, loco cinguli discissio, loco operis implexi calvities, loco togae cinctura sacci, et loco pulchritudinis adustio"; per "tabem" significatur periens vitale; per "discissionem loco cinguli" significatur dissipatio perceptionum veri loco connexionis illarum; per "calvitiem loco operis implexi" significatur fatuitas loco scientiae; per "adustionem loco pulchritudinis" significatur stultitia loco intelligentiae ("adustio" significat insaniam ex fastu propriae intelligentiae quae est stultitia, et "pulchritudo" significat intelligentiam): quod vera intellectus peritura sint per falsa, usque ut nulla resistentia sit contra mala, significatur per quod "homines tui gladio cadent, et robur tuum in bello"; "gladius" est falsum destruens verum.

[18] Similia per "saccum" significantur in his sequentibus :

Apud Ezechielem,

#"Omnes manus remissae, omnia genua abeunt in aquas, unde accingent saccos, et colliget eos terror, et super omnibus faciebus pudor, et in omnibus capitibus..calvities" (7:17, 18);

apud Davidem,

#Ego, cum illi aegrotarent, vestis mea saccus, afflixi fame animam meam" (Psalmuss 35:13);

apud eundem,

#"Cum flevi in jejunio animae meae, factum mihi est in opprobria; cum dedi vestem meam saccum, factus sum illis in dicterium" (Psalmuss 69:11, 12);

apud Hiobum,

#"Saccum consui super cutem meam, et feci pulvere cornu meum; facies meae turbatae sunt prae fletu" (16:15, 16);

apud Esaiam,

#"Vestio caelos atrore, et saccum facio velamen eorum" (50:3);

et apud Davidem,

#"Convertisti luctum meum in choream mihi, aperuisti saccum meum, et accinxisti me gaudio" (Psalmuss 30:12 [B.A. 11]):

in his locis "saccus" etiam significat luctum, ac "succingere saccum supra corpus loco vestis" significat luctum propter deperditum verum ecclesiae; et "accingere saccum super lumbos et super carnem" significat luctum propter deperditum bonum ecclesiae; nam "vestis" significat verum ecclesiae, ac "lumbi" et "caro" significant bonum ecclesiae.

[19] Quod accingere saccum modo repraesentativum et inde significativum luctus et paenitentiae fuerit, at in se non luctus et paenitentia, constat apud Esaiam,

#Num sicut hoc erit jejunium quod eligam, dies quo affligit homo animam suam, ut incurvet sicut juncus caput suum, et in sacco et cinere cubet? num hoc vocabis jejunium et diem beneplaciti Jehovae? Nonne hoc jejunium quod eligo, aperire vincula malitiae, .... frangere famelico panem tuum, et afflictos exules introducas domum? cum videris nudum et obtexeris illum?" (58:5-7);

et apud Joelem,

#"Convertimini ad Me toto corde vestro, et in jejunio et in fletu et in planctu; et scindite cor vestrum, et non vestes Vestras " (2 [12,] 13).

Фусноти:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Од делата на Сведенборг

 

Apocalypsis Explicata #401

Проучи го овој пасус

  
/ 1232  
  

401. "Et sol factus est niger tanquam saccus cilicinus, et luna facta est tanquam sanguis." - Quod significet quod omne bonum amoris disparatum sit, et inde omne verum fidei falsificatum, constat ex significatione "Solis", quod in supremo sensu sit Dominus quoad Divinum Amorem, et inde apud hominem, bonum amoris in Dominum a Domino (de qua sequitur); ex significatione "niger tanquam saccus cilicinus", quod sit disparatum; "nigrum" dicitur ex caligine, ita quod non ex aliqua luce apparet; "tanquam saccus cilicinus seu "pilosus" dicitur, quia intelligitur sensuale hominis, quod infimum naturalis est, et inde circum interiora, ac illis inducit caliginem: (sunt binae mentes apud hominem, spiritualis et naturalis; spiritualis mens cogitat et percipit ex luce caeli, naturalis autem mens cogitat et percipit ex luce mundi; ex hac est homini lumen, quod lumen naturale vocatur: haec mens est quae vocatur naturalis homo, illa autem quae vocatur spiritualis homo. Quia mens naturalis est infra seu extra mentem spiritualem, inde quoque est circum eam, obvolvit enim eam undequaque; ideo dicitur "saccus cilicinus" seu "pilosus"; cum enim mens spiritualis, quae superior et interior mens est, occlusa est, tunc naturalis mens, quae inferior et exterior, est in caligine quoad omnia caeli et ecclesiae; omnis enim lux, quae est naturali menti, et facit ejus intelligentiam, est ex luce mentis ejus spiritualis, quae lux est lux caeli. Sensuale, quod est ultimum naturalis, est quoque sicut pilosum in luce caeli; inde est quod "pilus" significet ultimum naturalis hominis, quod est sensuale ejus (videatur n. 3301, 5247, 5569-5573): haec dicta sunt ut sciatur cur dictum est quod "sol factus sit niger tanquam saccus cilicinus:")

[2] ex significatione "lunae", quod sit verum spirituale, quod vocatur verum fidei (de qua etiam sequitur): et ex significatione quod "facta sit sicut sanguis", quod sit quod verum falsificatum sit; "sanguis" enim in genuino sensu significat Divinum Verum, et in opposito violentiam ei illatam, ita Divinum Verum falsificatum; (quod "sanguis" in Verbo illa significet, videatur supra, n. 329(f);) inde patet quid significat, quod "luna facta sit tanquam sanguis." Quod "sol" significet Dominum quoad Divinum Amorem, et inde apud hominem, bonum amoris in Dominum a Domino, et quod "luna" significet verum spirituale, est causa quia Dominus in caelo ubi angeli caelestes sunt, apparet ut Sol, et in caelo ubi angeli spirituales sunt, ut Luna: quod appareat ut Sol, est ex Divino Ipsius Amore, nam Divinus Amor apparet sicut ignis, unde calor est angelis in caelis; inde per "ignem" caelestem et spiritualem in Verbo intelligitur amor: quod Dominus appareat ut Luna, est a luce ex illo Sole, Luna enim lumen suum trahit ex illo Sole, et lux in caelo est Divinum Verum; inde per "lucem" in Verbo significatur Divinum Verum. (Sed De Sole at da Luna in Caelis, et De Luce et de Calore inde, videantur quae in opere De Caelo et Inferno 116-125, et n. 126-140, ostensa sunt.)

[3] Quod in Verbo per "solem" significetur Dominus quoad Divinum Amorem, et apud hominem, bonum amoris in Dominum, ac per "lunam" Dominus quoad Divinum Verum spirituale, constat ex sequentibus his locis:

Apud Matthaeum,

Cum Jesus coram Petro, Jacobo et Johanne transformatus est, "splenduit facies Ipsius tanquam Sol, et Vestimenta Ipsius facta sunt sicut Lux" (17:1, 2):

quia Dominus tunc visus est in Divino suo, apparuit quoad faciem ut Sol, et quoad vestimenta ut Lux, facies enim correspondet amori, et vestimenta correspondent veris; et quia Divinus Amor in Ipso fuit, ideo "facies Ipsius splenduit ut Sol"; et quia Divinum Verum ex Ipso fuit, ideo "vestimenta Ipsius facta sunt sicut Lux"; lux etiam in caelo est Divinum Verum procedens a Domino ut Sole.

(Quod "facies", cum de Domino, sit Amor et omne Bonum, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 5585, 9306, 9546, 9888; et quod "vestimenta", cum de Domino, significent Divinum Verum, videatur supra, n. 64, 195(c).) Similiter apparet Dominus in caelo coram angelis, quando Se illis praesentem sistit, sed tunc apparet extra Solem; quapropter etiam similiter visus est Johanni cum fuit in spiritu, ut constat in Apocalypsi, ubi dicitur quod

Facies Filii hominis "visa sit tanquam Sol fulget in sua potentia" (cap. 1:16);

quod sit Dominus qui visus, patet (videatur supra, n. 63).

[4] Similiter cum Dominus Johanni visus est sicut angelus, de quo (legitur),

"Vidi Angelum fortem descendentem e caelo circumdatum nube, et iris circum caput, et facies Ejus sicut Sol" (Apocalypsis 10:1);

per "angelos" enim in Verbo in sensu ejus spirituali non intelliguntur angeli, sed aliquod Divinum ex Domino; quoniam Divinum quod apparet ex illis non est illorum, sed est Domini apud illos: similiter Divinum Verum quod loquuntur, quod plenum est sapientia, non loquuntur a se sed a Domino; fuerunt enim homines, et omnis sapientia et intelligentia est hominibus a Domino: inde constare potest quod per "angelum" in Verbo intelligatur Dominus, qui etiam tunc apparuit sicut Sol. (Quod per "angelum" in Verbo intelligatur aliquod Divinum a Domino, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1925, 2821, 3039, 4085, 6280, 1 8192:

quod angeli inde in Verbo dicantur "dii", n. 4295, 4402, 7268, 7873, 8301, 8192.)

[5] Inde cum ecclesia repraesentata est sicut mulier, etiam tunc apparuit circum illam sol, de qua ita in Apocalypsi,

"Signum magnum visum est in caelo, mulier circumdata Solem, et luna sub pedibus ejus, et super capite corona stellarum duodecim" (12:1):

quod per "mulierem" ibi significetur ecclesia, videbitur in explicatione quae in sequentibus dabitur; (quod "mulier" significet ecclesiam, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 252, 253, 749, 770): et quia ecclesia est a Domino, ideo visa est circumdata Sole: quid significatur per quod "luna sub pedibus ejus", et quod "super capite corona stellarum duodecim", etiam in explicatione illa dicetur.

[6] Inde dicitur a Davide,

"Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis, ... sicut lux matutae, cum oritur sol, matutae sine nubibus a splendore post pluviam" (2 Samuelis 23:3, 4):

per "Deum Israelis" et per "Petram Israelis" intelligitur Dominus quoad ecclesiam et quoad Divinum Verum ibi, per "Deum Israelis" quoad ecclesiam, et per "Petram Israelis" quoad Divinum Verum ibi; et quia Dominus est Sol caeli angelici, et Divinum Verum procedens ab Ipso est lux illius caeli, ideo dicitur de Divino quod locutus est, quod est Divinum Verum, "sicut lux matutae, cum oritur sol"; quia hoc est purum, et procedit ex Divino Amore Ipsius, ideo additur, "matutae sine nubibus a splendore post pluviam", splendor enim lucis seu Divini Veri procedentis ab Ipso est ex Divino Amore; "post pluviam" significat post communicationem et receptionem, nam splendor ejus tunc est apud angelos et homines cum quibus communicatur et a quibus recipitur.

(Quod "Petra" et "Lapis Israelis" sit Dominus quoad Divinum Verum, videatur n. 6426, 8581, 10580; et quod Lux sit Divinum Verum procedens a Domino ut Sole, ita ex Divino Amore Ipsius, in opere De Caelo et Inferno 126-140.)

[7] Similiter dicitur de amantibus Jehovam in Libro Judicum,

"Amantes Ipsum sicut oriri solis in potentia sua" (5:31):

quod "Jehovah" in Verbo sit Dominus quoad Divinum Bonum Divini Amoris, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 1736, 1192, 3035, 5041, 6303, 6281, 8864, 9315, 9373, 10146); de amantibus Ipsum dicitur, "sicut oriri solis in potentia sua", per quod significatur Divinus Domini Amor in illis: de illis etiam dicitur quod "fulgebunt sicut sol", apud Matthaeum,

"Justi fulgebunt ut sol in regno Patris 2 mei" (13:43):

"justi" in Verbo dicuntur qui amant Dominum, hoc est, ex amore faciunt praecepta Ipsius; et illi fulgent quoad faciem jubare sicut ex sole, quia Divinus Amor Domini illis communicatur et ab illis recipitur, ex quo Dominus est in medio eorum, hoc est, in interioribus eorum, quae se manifestant in facie.

(Quod "justi" dicantur qui in bono amoris in Dominum sunt, videatur supra, n. 204(b).)

[8] Apud Davidem,

"Semen Ejus in aeternum erit, et thronus Ejus sicut sol coram Me, sicut luna firmus in aeternum, et testis in nubibus fidelis" (Psalmuss 89:37, 38 [B.A. 36, 37]):

haec dicta sunt de Domino, ac de caelo et ecclesia Ipsius; nam per "Davidem", de quo ibi in sensu litterae agitur, intelligitur Dominus (videatur supra, n. 205); per "semen Ipsius" quod in aeternum erit, significatur Divinum Verum, et quoque significantur illi qui id recipiunt; per "thronum Ejus qui sicut sol coram Me" significatur caelum et ecclesia Ipsius, quae in bono caelesti sunt, quod est bonum amoris; per "thronum qui sicut luna firmus in aeternum" significatur caelum et ecclesia quae in bono spirituali, quod est Divinum Verum; per "testem in nubibus fidelem" significatur Verbum in sensu litterae, quod "testis" vocatur quia id testatur; "nubes" est sensus litterae Verbi.

[9] Apud eundem,

"Timebunt Te cum Sole, et coram Luna generatio generationum;... florebit in 3 diebus ejus justus, et multa pax usque dum non luna:... erit nomen Ipsius in aeternum; coram Sole nomen Filii habebit; et benedicentur in Eo omnes gentes" (Psalmuss 72:5, 7, 17):

haec quoque dicta sunt de Domino, nam agitur in toto illo psalmo de Ipso; et quia Dominus in caelo apparet illis qui in caelesti regno Ipsius ut Sol, et illis qui in spirituali regno Ipsius ut Luna, ideo dicitur, "Timebunt Te cum Sole, et coram Luna generatio generationum": quod "florebit in die illo justus, et multa pax usque dum non luna", significatur quod qui in amore in Dominum sunt, erunt in veris ex illo bono, nam vera apud illos qui in regno caelesti sunt, seu qui in amore in Dominum, illis insita sunt; "justi" enim dicuntur qui in bono amoris, et "pax" dicitur de illo bono. (Sed ut sciatur quomodo hoc intelligendum est, nempe "usque dum non luna", dicetur: lux procedens a Domino ut Sole differt a luce quae procedit a Domino ut Luna in caelis, sicut lux solis in mundo interdiu a luce lunae in mundo noctu; similiter intelligentia illorum qui in luce Solis caeli sunt ab intelligentia illorum qui in luce Lunae ibi sunt; quare illi qui in luce Solis ibi sunt, in Divino Vero puro sunt; at illi qui in luce Lunae ibi sunt, in Divino Vero non puro sunt, sunt enim in multis falsis quae traxerunt ex non intellecto Verbi sensu litterae, quae falsa usque apparent eis sicut vera: ex his constare potest quod per "usque dum non luna" significetur usque dum apud illos (non) falsum apparens sicut verum, sed verum purum, quod unum facit cum bono amoris. Sed sciendum est quod falsa illorum qui in lumine Lunae in caelis sunt, sint falsa in quibus non malum, et quod ideo illa acceptentur a Domino sicut forent vera (de quibus falsis videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 21). Hoc itaque est quod significatur per "usque dum non luna", nempe apud illos qui intelliguntur per "justos, in quibus multa pax": in sensu autem supremo, per illa verba intelligitur Dominus quoad Divinum Humanum suum, quod hoc erit Divinum Bonum Divini Amoris; quare etiam additur, "Coram Sole nomen Filii habebit", per "Filium" intelligitur Divinum Humanum Domini.) Et quia per "gentes" intelliguntur omnes qui in bono sunt, seu qui recipiunt bonum amoris a Domino, ideo dicitur, "Et benedicentur in Eo omnes gentes." (Quod per "gentes" significentur qui in bono sunt, et per "populos" qui in veris, videatur supra, n. 331.)

[10] Apud Esaiam,

"Erunt super omni monte alto et super omni colle elato, rivi, ductus aquarum, in die caedis magnae, cum cadent turres: et erit lux Lunae sicut lux Solis, et lux Solis erit septupla sicut lux septem dierum" (30:25, 26):

haec dicta sunt de ultimo judicio, quod intelligitur per "diem caedis magnae cum cadent turres"; per "turres" quae cadent, intelliguntur qui in malis sunt et inde falsis, in specie qui in amore dominandi per sancta ecclesiae (videatur in opere De Ultimo Judicio 56, 58): quod tunc illis qui in amore in Dominum sunt, et in charitate erga proximum, dabitur intelligere vera, significatur per quod "erunt super omni monte alto et super omni colle elato, rivi, ductus aquarum"; qui "super monte alto", sunt qui in bono amoris in Dominum, nam "mons altus" significat id bonum; qui "super colle elato", sunt qui in bono charitatis erga proximum, "collis" enim significat id bonum; "rivi et ductus aquarum" significant intelligentiam ex veris: quod tunc erit verum in regno spirituali Domini sicut fuit verum prius in regno caelesti, et quod tunc erit verum in regno caelesti bonum amoris, intelligitur per quod "erit lux Lunae sicut lux Solis, et lux Solis erit septupla sicut lux septem dierum"; per "lucem" enim intelligitur Divinum Verum procedens a Domino, per "lucem Lunae" Divinum Verum in regno spirituali, et per "lucem Solis" Divinum Verum in regno caelesti; per "septuplum" significatur plenum et perfectum, et tunc verum est plenum et perfectum cum est bonum seu bonum in forma. Quod non intelligantur sol et luna in terris, sed Sol et Luna in caelis, constare potest. Sciendum est quod cum ultimum judicium peragitur, appareat Dominus in caelis in multo majori jubare et splendore quam alias, et hoc ex causa quia tunc angeli ibi fortius tutandi sunt; inferiora enim tunc cum quibus exteriora angelorum communicationem habent, in perturbatione sunt; inde quoque est, quia de ultimo judicio hic agitur, quod dicatur, quod "lux Lunae erit sicut lux Solis", et quod "lux Solis erit septupla sicut lux septem dierum"; ac ideo dicitur quod tunc "erunt rivi ductus aquarum super omni monte alto et super omni colle elato", per quae intelligentia abundans apud illos qui in superioribus montibus et superioribus collibus sunt, nam inferiores montes et colles sunt super quos tunc judicium. (Quod Dominus appareat illis qui in regno caelesti Ipsius sunt ut Sol, et illis qui in regno spirituali Ipsius sunt ut Luna, videatur in opere De Caelo et Inferno 116- 4 125; et quod Lux ex illis sit Divinum Verum, n. 127-140 ibi.)

[11] Apud eundem,

"Non occidet amplius Sol tuus, et Luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, et implebuntur dies luctus tui" (60:20):

agitur ibi de Domino, et de novo caelo et nova terra, hoc est, de ecclesia ab Ipso instauranda; quod non periturum bonum amoris in Dominum et bonum charitatis erga proximum illis qui in ea ecclesia, intelligitur per quod "non occidet amplius Sol tuus, et Luna tua non colligetur; Dominus enim apparet illis qui in bono amoris in Ipsum sunt ut Sol, et illis qui in veris ex bono charitatis erga proximum ut Luna; inde per "Solem tuum" significatur bonum amoris in Dominum, et per "Lunam tuam" bonum charitatis, quod in sua essentia est Verum ex bono: quod in aeternum erunt in veris ex bono amoris et in veris ex bono charitatis, intelligitur per quod "Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, et quod implebuntur dies luctus tui"; "lux aeternitatis" dicitur de illis qui in bono amoris in Dominum sunt, et "impletio dierum luctus" de illis qui in bono charitatis erga proximum seu in veris ex bono, "luctus" enim apud illos qui ab Ecclesiis Antiquis fuerunt, repraesentabat dolorem propter amissum seu deperditum verum et bonum; quod "implebuntur" significat quod finientur, et sic quod in veris ex bono erunt. Ex his constare potest quid significatur per quod "Sol factus sit sicut saccus cilicinus, et Luna facta sit sicut sanguis", quod nempe bonum amoris in Dominum disparatum sit, et inde verum falsificatum.

[12] Similia paene significantur in sequentibus his locis:

Apud Esaiam,

"Ecce dies Jehovae venit saevus, et indignationis et excandescentiae irae, ad ponendum terram in vastitatem, et peccatores ejus perdat ex ea; nam stellae caelorum et sidera eorum non lucent luce sua; obtenebratur sol in ortu suo, et luna non splendere facit lumen suum: visitabo super orbem malitiam, et super impios iniquitatem eorum" ( 5 13:9-11):

per "diem Jehovae saevam, indignationis et excandescentiae irae", significatur dies ultimi judicii; per quod "stellae caelorum et sidera eorum non luceant luce sua, obtenebretur sol in suo ortu, et luna non splendere faciat lucem suam", significatur quod perierint cognitiones boni et veri, tum bonum amoris in Dominum, et bonum charitatis, erga proximum, et inde verum quod verum fidei vocatur; per "stellas" enim significantur cognitiones boni, per "sidera" cognitiones veri, per "solem" bonum amoris in Dominum, et per "lunam" bonum charitatis erga proximum, quod in sua essentia est verum ex bono, et vocatur verum fidei: sol dicitur "obtenebrari in ortu suo", et luna "non splendere facere lucem suam", non quod Sol et Luna in caelis angelicis obtenebretur, nam Sol ibi semper in suo jubare est, et Luna in suo splendore; sed coram illis qui in malis et inde falsis sunt, bona et vera ita sunt, quare secundum apparentiam ita dictum est; illi enim qui in malis et inde falsis sunt, avertunt se a bono amoris et charitatis, proinde a Domino, et tunc non volunt nisi quam malum et non cogitant nisi quam falsum; et qui non aliud volunt et cogitant, non vident nisi caliginem et tenebras in talibus quae caeli et ecclesiae sunt: quia tales intelliguntur apud quos "sol obtenebratur et luna non splendere facit lucem suam", ideo dicitur, "ad ponendum terram in vastitatem, et peccatores ejus perdat ex ea", et dein, "visitabo super orbem malitiam et super impios iniquitatem eorum"; per "terram" et "orbem" significatur ecclesia, et per "poni illa in vastitatem" significatur quod non amplius aliquod bonum, et per "visitare super orbem malitiam et super impios iniquitatem eorum" significatur ultimum judicium.

[13] Apud Ezechielem,

"Obtegam, cum exstinxero te, caelos, et atrabo stellas eorum, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam; omnia luminaria lucis in caelis atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua" (32:7, 8):

haec dicta sunt de Pharaone rege Aegypti, per quem ibi significatur naturalis homo separatus a spirituali; is, cum separatus est, prorsus in caligine et tenebris est quoad omnia quae caeli et ecclesiae sunt, et quantum separatus est tantum negat illa; nam naturalis homo nihil videt in talibus a se, sed per spiritualem a Domino, naturalis enim homo est in mundi calore et luce, at spiritualis est in caeli calore et luce: ex his patet quid per singula ibi intelligitur; quod nempe per "obtegam, cum exstinxero te, caelos", significentur interiora quae sunt in luce caeli; per "atrabo stellas eorum" significentur cognitiones boni et veri; per "solem nube obtegam" significetur bonum amoris in Dominum; per "luna non lucere faciet lucem suam" significetur bonum charitatis erga proximum et inde verum fidei; per "omnia luminaria lucis atrabo super te" significantur omnia vera; et per "dabo tenebras super terra tua" significantur falsa.

[14] Apud Joelem,

"Venit dies Jehovae, ... dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis;... coram Ipso commota est terra, ... Sol et Luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum" (2 (1, 2, ) 10):

apud eundem,

"Sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis" (3:4 [B.A. 2:31)):

apud eundem,

"Propinquus est: dies Jehovae in valle decisa, sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum" (4 [B.A. 3:14) [14,] 15);

apud Evangelistas,

"Statim post afflictionem dierum illorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lucem suam, et stellae cadent de caelo" (Matthaeus 24:29; Marcus 13:24, 25):

in Apocalypsi,

"Quartus angelus clanxit, et percussa est tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, et tertia pars eorum obtenebrabatur, et dies non lucebat tertia sui parte, noxque similiter" ( 6 8:12; 9:2):

quod in his locis per "solem et lunam atratos" et "obtenebratos", intelligatur quod non bonum amplius nec verum, constat ex illis quae supra dicta sunt; quare non ulterius explicantur.

[15] Quoniam talia per "obtenebratum solem" significantur, ideo cum Dominus super cruce fuit, quia ab ecclesia, quae tunc apud Judaeos erat, prorsus rejectus fuit, et inde illi in densis tenebris seu falsis fuerunt, sol obscuratus est; de quo ita apud Lucam,

"Hora sexta tenebrae factae sunt super totam terram, usque ad horam nonam, obtenebratus enim est sol" (23:44, 45):

hoc factum est in signum et indicium quod negatus sit Dominus, et quod inde non aliquod bonum et verum esset apud illos qui ab ecclesia; omnia enim signa e caelis apud illos repraesentabant et significabant talia quae ecclesiae sunt, ex causa quia ecclesia apud illos erat ecclesia repraesentativa, seu constabat ex talibus in externis quae repraesentabant et inde significabant interna ecclesiae: quod "tenebrae factae fuerint super totam terram" significabat quod non nisi quam falsa mali essent apud illos qui ab ecclesia ("tota terra" est tota ecclesia, et "tenebrae" significant falsa); quod tribus horis, nempe "ab hora sexta ad nonam", significabat quod merum falsum et prorsus non aliquod verum, "tria" enim significant plenum, totum et prorsus, ac "sex" et "novem" significant omnia in complexu, hic falsa et mala; et quoniam falsa et mala apud illos erant quia negatus est Dominus, ideo dicitur, "et tenebrae factae sunt et obtenebratus est sol"; per "solem" qui obscuratus intelligitur Dominus, qui obscuratus dicitur quando falsa in ecclesia tantum regnant ut non agnoscatur, ac tantum mala ut crucifigatur. (Quod omnia et singula quae in Verbo de Passione Domini memorantur, significent, videatur supra, n. 64, 83, 195(c).)

[16] Apud Micham,

"Dixit Jehovah contra prophetas seducentes populum, ... Nox erit vobis pro visione, et tenebrae orientur vobis pro divinatione, et occidet sol super prophetas, et nigrescet super iis dies" (3:5, 6);

quid haec in sensu spirituali significant, videatur supra (n. 372(a)), ubi explicata sunt.

Apud Amos,

"Fiet in die illo occidere faciam solem in meridie, et obtenebrabo terram in die lucis" (8:9):

per haec significatur quod in ecclesia ubi Verbum, ex quo sciri potest quid bonum et verum, usque non sit nisi quam malum et falsum; "occidere facere solem, et obtenebrare terram" significat malum vitae et falsum doctrinae in ecclesia, per "solis" enim "ortum" significatur bonum amoris quod est bonum vitae, et per "solis occasum" significatur malum amoris quod est malum vitae, et per "obtenebrationem terrae" significatur falsum doctrinae inde ("tenebrae" significant falsa, et "terra" ecclesiam); per "in meridie et in die lucis" significatur quando ibi possunt esse cognitiones boni et veri, quia Verbum habent ("meridies" significat ubi cognitiones boni, et "dies lucis" ubi cognitiones veri); quod ex Verbo, est quia haec dicuntur de ecclesia ubi Verbum.

[17] Apud Habakuk,

"Commoti sunt montes, inundatio aquarum transivit sol, luna stetit sede, in lucem tela tua abeunt, in splendorem fulmen hastae tuae" (3:10, 11):

in eo capite agitur de adventu Domini et de ultimo judicio tunc ab Ipso; per quod "commoti sunt montes, inundatio aquarum transivit", significatur quod rejecti sint qui in amore sui et mundi per falsa mali in quae immissi; "montes" significant amores sui et mundi, et "inundatio aquarum" significat immissionem in falsa inde ("aquae" sunt falsa, et "inundatio" est immissio): quod tunc illis non appareant vera et bona genuina, sed loco illorum vera et bona fatua, quae in se sunt falsa et mala, significatur per "in lucem tela tua abeunt, in splendorem fulmen hastae"; "tela" seu "fulgura" significant vera fatua quae in se sunt falsa, ac "fulmen hastae" significat bona fatua quae in se sunt mala falsi talia etiam signa apparent in mundo spirituali apud illos qui in falsis ex amoribus sui et mundi sunt, quando ultimum judicium est, et tales rejiciuntur.

[18] Quoniam apud eum prophetam dicitur, "Sol et luna steterunt sede sua", explicabitur etiam quid significatur per quod "Sol in Gibeone quieverit et luna in valle Ajalonis", de quo ita apud Josuam,

"Tunc locutus est Josua Jehovae, ... et dixit in oculis Israelis, Sol in Gibeone quiesce, et luna in valle Ajalonis; et quievit sol et luna stetit, usque dum ulta est gens hostes suos; nonne hoc scriptum est super Libro Recti? Et stetit sol in medio caeli, nec festinavit occidere quasi diem integrum" (10:12, 13):

quod dicatur sol stetisse in Gibeone, et luna in valle Ajalonis, significabat quod ecclesia prorsus vastata fuerit quoad omne bonum et verum; pugnabatur enim tunc contra regem Hierosolymae, et reges Emorraeorum, et per "regem Hierosolymae" significatur verum ecclesiae prorsus vastatum per falsa, et per "reges Emorraeorum" significatur bonum ecclesiae vastatum per mala; ideo illi reges percussi fuerunt lapidibus grandinis, per quos significantur tetra falsa mali: dicitur quod sol et luna steterint sede, nempe coram filiis Israelis ut hostes suos viderent; sed hoc est propheticum, tametsi historice relatum est, ut constare potest ex eo, quod dicatur "Nonne hoc scriptum est super Libro Recti?" qui Liber fuit propheticus, a quo illa desumpta sunt; quapropter ex illo Libro etiam dicitur, "usque dum ulta est gens hostes suos", et non usque dum filii Israelis ulti sunt hostes suos, "gens" enim prophetice dicitur: idem etiam constare potest ex eo, quod hoc miraculum, si prorsus ita factum fuisset, invertisset universam mundi naturam, quod non faciunt reliqua miracula in Verbo: quare ut sciretur quod hoc prophetice dictum esset, dicitur "Nonne ita scriptum est super Libro Recti?" Quin usque quod lux illis e caelo data sit, lux sicut solis in Gibeone, et lux sicut lunae in valle Ajalonis, non dubitandum est;

[19] Apud Jeremiam,

"Elanguescet quae pepererat septem, exspirabit animam suam, occidet sol ejus cum adhuc dies; pudefiet et erubescet, et reliquias eorum gladio dabo coram hostibus eorum" (15:9):

per "elanguescet quae pepererat septem, exspirabit animam suam", significatur ecclesia cui Verbum, et per id omnia vera data sunt, quod peritura; "parere septem" est donari omnibus veris ecclesiae (similiter ac in Libro Primo Samuelis, cap. 2:5. videatur supra, n. 257 7 ); per "occidet sol ejus cum adhuc dies" significatur quod periturum bonum ecclesiae, tametsi Verbum ei est, et per id potest in luce esse; "pudefiet et erubescet", nempe sol, significat quia bonum et verum non recipiuntur, sed malum et falsum (ut quoque patet a mox sequente loco apud Esaiam: "reliquias eorum gladio dabo coram hostibus eorum" significat quod omne residuum bonum et verum periturum sit per falsum ex malo; "reliquiae" sunt omne residuum, "gladio dari" est perire per falsa, "hostes" sunt mala.

[20] Apud Esaiam,

"Visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges terrae super terra, ... tunc erubescet luna et pudefiet sol" (24:21, 23):

"visitare" significat destruere, quia visitatio praecedit judicium, quando destruuntur illi qui in malis et inde falsis sunt; per "exercitum altitudinis in altitudine" significantur omnia mala quae ex amore sui, per "exercitum" omnia mala, per "reges terrae" falsa omnis generis, et per "terram" significatur ecclesia; inde constare potest quid significatur per "Visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges terrae super terra"; quod dicatur "super exercitum altitudinis in altitudine", est quia illi qui in amore sui sunt, in mundo spirituali alta loca petunt: per "tunc erubescet luna et pudefiet Sol" significatur quod non amplius receptio Divini Veri ac Divini Boni; "luna" et "sol" significant verum fidei et bonum amoris, quae dicuntur "erubescere et pudefieri" quando non amplius recipiuntur, sed loco eorum falsum et malum.

[21] Apud Davidem,

Jehovah "qui fecit caelos per intelligentiam suam, ... expandit terram super aquis, ... fecit luminaria magna... solem in dominium in die lunam et stellas in dominium in nocte:... percussit Aegyptum in primogenitis eorum et eduxit Israelem e medio eorum" (Psalmuss 136:5-11):

qui nihil novit de sensu spirituali Verbi, opinaturus est quod haec nihil aliud involvant quam quae exstant in sensu litterae; sed usque singula involvunt talia quae sunt sapientiae angelicae, quae omnia sunt Divina caelestia et spiritualia; nova creatio seu regeneratio hominum ecclesiae, a quibus ecclesia, per illa describitur: per "caelos" quos per intelligentiam suam fecit, significantur interna hominum ecclesiae, quae una voce spiritualis homo vocantur, ubi intelligentia residet, et ubi caelum illorum est; per "terram" quam super aquis expandit, significatur externum ecclesiae, quod una voce naturalis homo vocatur; hic "expandi super aquis" dicitur, quia ibi sunt vera per quae regeneratur ("aquae" sunt vera): per "luminaria magna, solem, lunam et stellas", significantur bonum amoris, verum ex illo bono, et cognitiones boni et veri; per "solem" bonum amoris, per "lunam" verum ex illo bono, et per "stellas" cognitiones boni et veri; quod sol dicatur factus "in dominium in die", est quia "dies" significat lucem spiritualis hominis, ei enim est illustratio et perceptio ex bono amoris; et quod dicatur quod luna et stellae sint factae "in dominium in nocte", est quia "nox" significat lucem naturalis hominis, hujus enim lux ad lucem spiritualis hominis est comparative sicut lux noctis a luna et stellis ad lucem diei a sole: quia agitur de regeneratione hominum ecclesiae, ideo etiam sequitur, "Percussit Aegyptum in primogenitis eorum, et eduxit Israelem e medio illorum"; per "Aegyptum" enim significatur naturalis homo qualis est a nativitate, quod nempe in meris falsis ex malo; "primogenita ejus" sunt quae primaria; destructio horum, dum regeneratur homo, intelligitur per quod "percussit Aegyptum in primogenitis eorum": per "Israelem" significatur spiritualis homo; et per "educere eum e medio eorum" significatur aperire illum, et sic regenerare; homo enim ecclesiae regeneratur a Domino per dissipationem falsorum ex malis quae in naturali homine, et per aperitionem spiritualis hominis, quod fit a Domino per lucem spiritualem, quae est Divinum Verum.

[22] Similia significantur per haec in Genesi,

"Fecit Deus duo luminaria magna, luminare magnum ad dominandum die, et luminare minus ad dominandum nocte, et stellas" (1:16):

agitur enim in eo capite de nova creatione seu regeneratione hominum ex quibus Ecclesia Antiquissima, quae describitur in sensu litterae per creationem caeli et terrae. Similia etiam significantur per haec apud Jeremiam,

"Sic dixit 8 Dominus Jehovih, dans solem in lucem diei, statuta lunae et stellarum in lucem noctis" (31:35):

per "statuta lunae et stellarum" significantur omnia quae in naturali homine secundum leges ordinis fiunt.

[23] Apud Davidem,

"Laudate Jehovam omnes angeli Ejus, laudate Ipsum omnes exercitus Ejus, laudate Ipsum sol et luna, laudate Ipsum omnes stellae lucis, laudate Ipsum caeli caelorum" ([Ps.] 148:2-4):

per "laudare Jehovam" significatur colere Ipsum; per "angelos" significantur qui in Divinis veris ex bono amoris sunt, quia illi sunt angeli; per "omnes exercitus" significantur bona (et) vera in omni complexu; per "solem et lunam" significatur bonum amoris et verum ex illo bono; per "stellas lucis" significantur cognitiones veri ex bono; per "caelos caelorum" significantur bona et vera tam interna quam externa; quia homo colit Dominum ex illis quae apud se ex Domino sunt, ita ex bonis et veris quae apud illum, homo etiam est homo ex illis, ideo dicitur ad illa, nempe ad solem, lunam et stellas, per quae significantur bona et vera, ut "laudent", hoc est, colant Jehovam; quis non scit quod non sol, luna et stellae laudent, hoc est, colant?

[24] Apud Mosen,

"De Josepho dixit, Benedicta a Jehovah terra ejus, de pretiosis caeli, de rore, de abysso etiam jacente infra, et de pretiosis proventuum solis, et de pretiosis producti mensium" (Deuteronomius 33:13, 14):

haec in Benedictione filiorum Israelis a Mose; et quia per "Josephum" intelliguntur spirituales caelestes, qui sunt qui in regno spirituali supremi sunt, et inde communicant proxime cum illis qui in regno caelesti Domini sunt, per "terram ejus significatur regnum spirituale illud, tum ecclesia quae ex illis; per "pretiosa caeli, rorem et abyssum etiam jacentem infra", significantur spiritualia caelestia in interno et externo homine; per "pretiosa proventuum solis et pretiosa producti mensium" significantur omnia quae procedunt ex caelesti regno et quae procedunt ex spirituali regno Domini, ita bona et vera inde; per "solem" enim significatur bonum amoris in Dominum a Domino, quod bonum est illis qui in caelesti regno Domini sunt; per "proventus ejus" significantur omnia quae inde procedunt; per "producta mensium" significantur omnia quae procedunt ex spirituali regno Domini; "menses" hic significant similia quae 9 luna, nempe vera ex bono, eadem enim vox est utrisque in lingua originali: sed qui non scit aliquid de binis regnis caeli, caelesti et spirituali, et de conjunctione illorum per intermedios, in obscuro erunt de illis quae nunc dicta sunt. (At de regnis illis et de intermediis videantur quae in opere De Caelo et Inferno 20-28, allata sunt.)

[25] Apud Esaiam,

"Ponam pyropum soles tuos, et portas tuas in lapides carbunculi, et omnem finem tuum in lapides desiderii" (54:12):

haec dicta sunt de gentibus extra ecclesiam, a quibus nova ecclesia a Domino instauranda erat; et per "Ponam sicut 10

[26] Apud Hiobum,

"Num laetatus, quod multae facultates mihi, et quod ingentes invenisset manus mea? num vidi lucem quod splenderet, et lunam quod clara ingrederetur? et seduxit se in occulto cor meum, et osculata est manus mea os meum?" (31:25-27):

per haec in sensu spirituali intelligitur quod non ex proprio acquisiverit sibi intelligentiam, et quod non ex illa sibi meritum fecerit et gloriatus sit; nam "Num laetatus quod multae facultates mihi, et quod ingentes invenisset manus mea?" significat num gloriatus sit quod ei intelligentia, et quod ex proprio sibi illam acquisivisset; "facultates" sunt cognitiones boni et veri, per quas intelligentia, et "quod ingentes invenisset, manus mea?" est num ex proprio acquisivisset: "num vidi lucem quod splenderet, et lunam quod clara ingrederetur?" significat num vera spiritualia, quae faciunt intelligentiam ("lux" et "luna" significant vera spiritualia): "et seduxit se in occulto cor meum, et osculata est manus mea os meum?" significat num inde intus gloriatus sim, et num vindicaverim illa mihi.

[27] Apud Matthaeum,

"Ut sitis filii Patris Vestri qui in caelis, qui solem suum exoriri facit super malos et bonos, et pluviam mittit super justos et injustos" (5:45):

agitur ibi de charitate erga proximum, ut patet ab antecedentibus et sequentibus ibi, et in specie de Judaeis, qui pro inimicis habebant gentes, et pro amicis suos; quod illos diligerent aeque ac suos, illustratur a Domino per hanc comparationem: sed quia omnes comparationes in Verbo ex correspondentiis sunt, et inde significant, sicut reliqua quae non comparative dicta sunt, ideo quoque haec comparatio; et per quod "Pater in caelis Solem suum exoriri faciat super malos et bonos, et pluviam mittat super justos et injustos", significatur quod Dominus e caelo aeque influat cum Divino Bono Amoris et cum Divino Vero apud illos qui extra Ecclesiam Judaicam sunt ac apud illos qui intra illam; "sol" etiam ibi significat Bonum Amoris, ac "pluvia" Divinum Verum: "mali" et "injusti" significant in sensu interno illos qui ab Ecclesia Judaica erant, quia illi non receperunt; ac "boni et justi" illos qui extra ecclesiam illam et receperunt: in genere sunt omnes mali et boni ac justi et injusti qui intelliguntur, nam Dominus aeque influit cum bono et vero apud omnes, sed non omnes aeque recipiunt.

[28] Quia "sol" significat Dominum quoad Divinum Amorem, ideo vocatur

"Sol justitiae" (Apud Malachiam, cap. 3:20 [B.A. 4:2]);

ac

"Sol et Scutum" (Apud Davidem, 84:12 [B.A. 11]).

Quia "sol" significat bonum amoris in Dominum apud hominem, inde (per) "ab ortu solis ad occasum ejus" significantur omnes qui in bono amoris in Dominum sunt a primis ad ultimos, "ab ortu solis" a primis, et "ad occasum solis" ad ultimos; ut in sequentibus his locis:

Apud Malachiam,

"Ab ortu solis usque ad occasum magnum nomen meum inter gentes" (1:11);

apud Davidem,

"Ab ortu solis usque ad occasum laudatum nomen Jehovae" (113:3);

apud eundem,

"Deus Deus Jehovah loquitur, et convocabit terram ab ortu solis ad occasum ejus" (50:1);

apud Esaiam,

"Ut cognoscant ab ortu solis et ab occasu quod non praeter Me" (45:6);

apud eundem,

"Timebunt ab occasu solis nomen Jehovae, et ab ortu solis gloriam Ipsius" (59:19);

apud eundem,

"Excitabo a septentrione qui Veniet, et ab ortu solis qui invocabit nomen meum" (41:25):

quod "ab ortu solis ad occasum ejus" significet omnes a primis ad ultimos qui in bono amoris in Dominum sunt, est quia omnes in caelo habitant secundum plagas; illi qui in bono amoris in Dominum sunt ab oriente solis ad occidentem; illi qui in oriente habitant sunt qui in bono amoris claro sunt, et illi qui in occidente qui in bono amoris obscuro; inde est quod per "ab ortu solis ad occasum ejus" significentur omnes a primis ad ultimos qui in bono amoris: quod apud Esaiam dicatur, "Excitabo a septentrione qui veniet et ab ortu solis", significat quod qui extra ecclesiam sunt et qui intra illam; nam "septentrio" significat obscurum veri, ita illos qui extra ecclesiam sunt, quia illi in obscuro quoad vera sunt, ex causa quia non habent Verbum et inde non sciunt aliquid de Domino; et "ortus solis" significat illos qui intra ecclesiam sunt, quia habent Verbum, in quo Dominus semper est praesens, et sic in ortu. (Quod per "orientem" seu "ortum solis", et per "occidentem" seu "occasum solis" intelligatur bonum amoris in claro et bonum amoris in obscuro, videatur in opere De Caelo et Inferno 141, 148-150; et quod per "Septentrionem" verum in obscuro, in eodem capite, n. 148-150; ibi enim agitur De Quatuor Plus in Mundo Spirituali.)

Per "occasum solis" etiam significatur status ecclesiae Cum in ignorantia est, qui status est ejus primus, et per "ortum solis" significatur status ejus cum in luce est. Per "occasum solis" etiam significatur status ecclesiae cum in malis et inde falsis est, et per "ortum solis" cum in bonis et inde veris est.

[29] Primus status ecclesiae cum adhuc in ignorantia est, significatur per incohationem Paschatis in vespera cum occidit sol, secundum haec apud Mosen,

"Sacrificabis Pascha in vespera cum occiderit sol, tempore stato exitus tui ex Aegypto" (Deuteronomius 16:6):

per festum enim "paschatis" significabatur celebratio Domini propter liberationem a damnatione, quae fit per regenerationem, et in supremo sensu recordatio glorificationis Humani Domini, quia inde liberatio (videatur n. 7093, 7867, 9286-9292, 10655); et quia primus status regenerationis est status ignorantiae, ideo incohabatur festum illud "in vespera cum occidit sol": is status etiam significatur per "exitum filiorum Israelis ex Aegypto", nam in Aegypto in statu servo erant, et inde in statu ignorantiae; quare dicitur "in tempore stato exitus ab Aegypto."

[30] Ultimus status ecclesiae, qui est quando ecclesia in falsis et malis est, qui status est ultimus ejus, significatur per "occasum solis" apud Mosen,

"Cum prope esset sol ad occidendum, somnus gravis cecidit super Abramum; et ecce terror et tenebrae magnae ceciderunt super eum;... tandem cum sol occidisset, et tenebrae factae essent, ecce furnus fumi et fax ignis, quae transivit inter frusta illa" ( 11 Gen. 15:12-17):

haec dicta sunt de posteritate Abrami ex Jacobo, seu de gente Israelitica et Judaica; et per "cum esset sol prope ad occidendum", et per "tandem cum sol occidisset", significatur ultimus status ecclesiae apud illam gentem, quod essent in meris falsis et malis; "tenebrae magnae" et "furnus fumi significant falsa ex malo, et "fax ignis" significat tetrum amorem sui, ex quo illis mala et falsa.

[31] Sicut pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque "sol" et "luna", et in eo sensu significat "sol" amorem sui, et "luna" falsa inde. Causa quod per "Solem et lunam" illa significentur, est quia illi qui solum in naturali idea sunt et non in Spirituali, non ultra Naturam cogitant; et inde cum vident a duobus illis luminaribus, seu ab eorum luce et calore, omnia oriri et quasi vivere in tellure, putant ibi esse dominia universi; superius non elevant cogitationes. Haec faciunt omnes illi qui in amore sui sunt et inde in malis et falsis, sunt enim mere naturales et sensuales homines; et mere naturalis et sensualis homo non ultra Naturam cogitat, quod enim non videt et tangit, hoc credit nihil esse. Antiqui, apud quos omnia ecclesiae constabant ex repraesentativis spiritualium in naturalibus, et apud quos ideo "sol" significabat Dominum quoad Divinum Bonum, ac "luna" Ipsum quoad Divinum Verum, et qui ideo in cultu verterunt facies suas ad ortum solis, illi ex iis qui in amore sui fuerunt, et inde mere naturales et sensuales, coeperunt solem et lunam oculis visos colere pro summis diis; et quia solum illi hoc fecerunt seu persuaserunt aliis facere, qui in amore sui et inde in malis et falsis fuerunt, ideo per "solem" significatur amor sui, et per "lunam" falsum inde. Hoc adhuc evidentius constat ex spiritibus in altera vita, qui tales fuerunt in mundo; hi avertunt faciem a Domino, et vertunt illam ad quoddam caliginosum et tenebricosum ibi, quae loco solis et lunae mundi sunt, ex opposito ad Solem et Lunam caeli angelici (de quibus videantur plura in opere De Caelo et Inferno 122, 123). Antiquitus, Cum omnis cultus Divinus repraesentativus fuit, a talibus cultus solis et lunae institutus est; at hodie, cum repraesentativa cessarunt, in orbe Christiano non datur cultus solis et lunae, sed pro illis cultus sui, qui est apud quos amor imperandi praedominatur. Inde nunc patet quid significatur per "solem et lunam" in opposito Sensu.

[32] Quod antiquitus coluerint solem et lunam, manifestum est a gentilibus qui posuerunt illis fana, de quibus in multis historiis. Quod etiam Aegyptii, ac Judaei et Israelitae, constat ex Verbo: quod Aegyptii, apud Jeremiam,

Rex Babelis "veniet et percutiet terram Aegypti, .. et confringet statuas domus solis in terra Aegypti" ( 12 43:11-13):

quod etiam Judaei et Israelitae, apud Ezechielem,

Vidi "facies eorum versus orientem, iidemque incurvabunt se Versus orientem solis" (8:16);

agitur ibi de abominationibus Hierosolymae: in Secundo Libro Regum,

13 Joschiah Rex "abolevit sacerdotes idololatricos... suffientes Baali, soli, lunae et astris, et omni exercitui caelorum:... abolevit insuper equos quos posuerunt reges Jehudae soli ab introitu domus Jehovae et currus solis combussit igne" (23:5, 11):

apud Jeremiam,

"Extrahent ossa regum Jehudae, ossa principum ejus, et ossa sacerdotum ejus, et ossa prophetarum ejus, et ossa habitatorum Hierosolymae..., et expandent ea soli et lunae et omni exercitui caelorum, quae adamaverunt et quibus serviverunt" (8:1, 2);

et praeterea (Jerem.) cap. 44:17-19, 25; Deuteronomius 4:19; 17:3, 5.

[33] Quoniam per "Moabum" in Verbo significantur illi qui in vita falsi sunt ex amore sui, et per cultum eorum cultus sui, ideo cum populus Israeliticus accessit ad cultum populi Moabitici, mandatum est ut capita populi suspenderentur coram sole, de qua re ita apud Mosen,

Filiae Moabi "vocarunt populum ad sacrificia deorum suorum; et comedit populus, et incurvavit se diis 14 earum; imprimis adjunxit se Israel Baalpeori:... quare dixit Jehovah ad Mosen, Sume omnia capita populi, et suspende ea coram sole" (Numeri 25:1-4):

quod "Moabus" significet illos qui in vita falsi sunt ex amore sui, et inde qui adulterant bona ecclesiae, videatur (in Arcanis Caelestibus) (n. 2468, 8315);

[34] inde etiam patet quod "sol" mundi significet amorem sui. Quoniam amor sui mittit hominem in suum proprium et in eo detinet illum, spectat enim se jugiter, et proprium hominis non est nisi quam malum et ex malo est omne falsum, ideo per "aestum solis" significatur adulteratum verum, quod in sua essentia est falsum mali. Hoc per "aestum solis" significatur in sequentibus his locis:In Apocalypsi,

"Quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu adurere homines per ignem" (16:8);

et alibi,

"Non esurient amplius, ... neque cadet super eos sol, neque ullus aestus" (7:16).

Apud Davidem,

"Interdiu sol non percutiet te, aut luna in nocte; Jehovah custodiet te ab omni malo, custodiet animam tuam" (Psalmuss 121:6, 7):

per "solem" ibi intelligitur amor sui, et per "lunam" falsum inde; quia ex illo amore est omne malum et ex hoc falsum, ideo dicitur quod "Jehovah custodiet te ab omni malo, et custodiet animam tuam"; per "animam" significatur vita veri.

[35] Apud Matthaeum,

"Alia" semina "ceciderunt super petrosa, ubi non habebant humum multam... et cum sol exortus est, exusta sunt, et propterea quia non habebant radicem, exaruerunt" (13:5, 6; Marcus 4:5, 6):

per "semina" significantur vera ex Verbo, seu quae homo recipit a Domino, nam dicitur postea quod "Filius hominis" sit qui seminat: per "petrosa" significatur fides historica, quae fides est fides alterius in se; credit enim verum esse, non quod videat id in se, sed quia alter, cui fidit, ita dixit: per "humum" significatur bonum spirituale, quia hoc recipit vera sicut humus semina: per "solis exortum" significatur amor sui, et per "exuri" et "exarescere" significatur adulterari et perire: inde patet quid per illa Domini verba in serie significatur, nempe quod vera ab infantia implantata ex Verbo seu ex praedicatione, cum homo incipit ex se cogitare, per concupiscentias ex amore sui adulterentur ac pereant. Sunt quidem omnia, quae in Verbo sunt, vera; sed adulterantur per ideas cogitationis de illis et per applicationes; unde vera apud illos non sunt vera nisi quoad solam enuntiationem eorum. Causa quod ita, est quia omnis vita veri est ex bono spirituali, et bonum spirituale residet in mente superiore seu interiore, quae vocatur mens spiritualis; haec mens non aperiri potest apud illos qui in amore sui sunt, nam in singulis spectant ad se; si elevant oculos suos ad caelum, usque tamen cogitatio spiritus eorum haeret in intuitione sui, et inde ex igne gloriae suae excitat sensualia externa et corporea, quae a pueritia edocta sunt, ad imitandum affectiones quales sunt spirituali homini.

[36] Legitur apud Jonam quod "exaresceret kikajon qui ascendet super illum, et quod percuteret sol caput ejus ut aegre haberet"; haec quia non intelliguntur absque explicatione per sensum internum, paucis explicanda sunt: de his ita legitur apud Jonam,

"Jehovah... praeparavit kikajonem, qui ascendit super Jonam, ut esset umbra super capite ejus, ad avertendum malum illius, et Jona laetatus super kikajone...; et praeparavit Deus vermem cum ascenderet aurora die postero, qui percussit kikajonem ut exaresceret: insuper factum est cum oriretur sol, ut praepararet Deus ventum orientalem exsiccantem, et percuteret sol caput Jonae, et aegrehaberet; unde petiit animae suae mori... Tunc dixit Deus ad Jonam, Num juste exarsit tibi super kikajone? Dixit, Juste exarsit mihi usque ad mortem. Dixit Jehovah, Tu clementia usus es super kikajone, in quo non laborasti; non perfectum fecisti, quia filius 15 noctis factus es, et filius 16 noctis perit. Ego non clementia utar super Ninive, urbe magna, in qua sunt plures quam duodecim 17 myriades hominum?" ( 18 Jonam 4:6-11.)

Describitur per haec genius gentis Judaicae, quod sint in amore sui et inde in falsis; Jonas erat ex illa gente, quare etiam missus est ad Niniven; apud gentem enim Judaicam erat Verbum, unde docere potuerunt illos qui extra ecclesiam erant, quae gentes vocantur; hae per "Niniven" significantur. Quia gens Judaica erat prae aliis in amore sui et in falsis ex illo amore, inde non aliis bene voluerunt quam sibi ipsis, non autem gentibus, sed has oderunt; et quia talis fuit illa gens et Jonas repraesentavit illam, ideo exarsit illi valde quod Jehovah pepercerit Ninive; nam dicitur,

"Aegre fuit Jonae aegritudine magna, ita ut exarserit illi", et ex aegritudine irae dixerit, "Sume Jehovah animam meam a me, quia bona mors mea prae vita mea" vers. 1, 3):

hoc malum apud illam gentem significatur per "kikajonem", quem vermis percussit ut exaresceret: per "solem qui percuteret caput Jonae" significatur amor sui qui fuit illi genti, et per "ventum orientalem exsiccantem" falsum inde, et per "vermem" qui percussit kikajonem significatur destructio mali et inde falsi: quod hoc per "kikajonem" significetur, patet ex his in descriptione illa, quod Jonas primum "laetatus sit super kikajonem", et postquam kikajon "percussus esset a verme et exaruisset", quod "exarserit illi usque ad mortem", et ex eo quod dicatur quod "clementia usus esset super kikajone." Quod gens Judaica, quia in tali amore et in tali inde falso, damnationi obnoxia sit, intelligitur per haec verba ad Jonam "Non perfectum fecisti, quia filius 19 noctis factus es, et filius 20 noctis perit." (Qualis gens Judaica fuerat, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 248.)

[37] Quod amor sui hic et in praecedentibus locis significetur, est quia per "solem" In genuino spirituali sensu significatur amor in Dominum, et huic amori oppositus est amor sui; etiam Amor Divinus Domini, qui est praesens apud unumquemvis, vertitur in amorem sui apud malos, nam omne influens in subjecto recipiente vertitur in conveniens suae naturae; prout calor solis purus in graveolentia in subjectis talis naturae, et lux solis pura in tetros colores in objectis talis receptionis: inde est quod per "solem qui percussit caput Jonae" significetur amor sui, nempe in illo; et quoque apud Matthaeum, per "solem exortum", quo exusta sunt semina super petrosis.

[38] In Apocalypsi,

"Civitas" Nova Hierosolyma "non opus habet sole et luna, ut luceant in illa, gloria enim Dei illustrat illam, et lucerna ejus Agnus" (21:23; 22:5):

per "solem" ibi, quo non opus habebit civitas Nova Hierosolyma, significatur amor naturalis, qui in se spectatus est amor sui et mundi; et per "lunam" significatur lumen naturale, nam lumen naturale in se spectatum est ex amore naturali, et quale luminis secundum quale amoris: at amor spiritualis et lux spiritualis significatur per quod "gloria Dei illustrabit illam, et lucerna ejus Agnus."

[39] Quod talis sensus illorum verborum sit, patet manifeste ex his apud Esaiam,

"Non erit tibi sol amplius in lucem interdiu, et in splendorem luna non lucebit tibi, sed erit tibi Jehovah in lucem aeternitatis, et Deus tuus in decus tuum: non occidet amplius Sol tuus, et Luna tua non colligetur, quia Jehovah erit tibi in lucem aeternitatis, et implebuntur dies luctus tui" (60:19, 20):

similia per "solem et lunam in priori loco 21 significantur quae supra in Apocalypsi, nempe per "solem" amor mere naturalis, et per "lunam" lumen naturale inde: at per "Solem et Lunam" in posteriori loco intelligitur Sol et Luna caeli angelici, et per "Solem" illum significatur Divinus Amor Domini, et per "Lunam" Divinum Verum, ut supra explicatum est; nam primum dicitur, "Non erit tibi amplius sol in lucem interdiu, et in splendorem luna non lucebit tibi"; et postea dicitur, "Non occidet amplius Sol tuus, et Luna tua non colligetur." Ex his nunc patet quid "sol" et "luna" significant in utroque sensu.

Фусноти:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.
16. The editors made a correction or note here.
17. The editors made a correction or note here.
18. The editors made a correction or note here.
19. The editors made a correction or note here.
20. The editors made a correction or note here.
21. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232