Библијата

 

Joel 1

Студија

1 Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.

2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?

3 Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.

4 Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.

5 Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.

6 Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.

7 Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.

8 Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.

9 Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.

10 Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.

11 Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.

12 Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.

13 Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.

14 Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :

15 A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.

16 Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?

17 Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.

18 Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.

19 Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.

20 Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.

Од делата на Сведенборг

 

Apocalypsis Explicata #637

Проучи го овој пасус

  
/ 1232  
  

637. "Circuminduti saccis." - Quod significet in luctu propter non receptionem Divini Boni ac Divini Veri, constat ex significatione "indui saccis", quod sit luctus propter vastationem et desolationem Divini Boni et Divini Veri; hic propter non receptionem eorum, nam "testes" visi sunt induti saccis, et per illos significatur Divinum Bonum ex quo omne bonum amoris et charitatis, ac Divinum Verum ex quo omne verum doctrinae et fidei; haec apparent in luctu quando non recipiuntur, at in gaudio quando recipiuntur:

[2] sicut etiam dicitur de sole et de luna, per quae etiam significatur bonum amoris et verum fidei, quod

"Sol factus sit niger ficut saccus cilicinus, et quod luna facta sit sicut sanguis" (Apocalypsis 6:12);

per quae significatur quod omne bonum amoris disparatum sit, et omne verum fidei falsificatum (videatur supra, n. 401); non quod Sol in caelo angelico, qui est Dominus, usquam fiat niger, sed quod ita appareat illis qui non recipiunt aliquam lucem inde.

[3] Antiquis temporibus, quando externa ecclesiae ex meris correspondentiis et inde repraesentativis spiritualium constabant, repraesentabatur luctus per plura quae significabant; sicut per quod sederent et jacerent humi, quod volverent se in pulvere, quod cinerem imponerent capiti, quod discinderent vestes, et quod induerent saccos: quod "disciderint vestes et induerint saccos" significabat luctum propter desolationem veri et boni in ecclesia, et propter non receptionem eorum; "vestes" enim in genere significabant vera ecclesiae (videatur supra, n. 64, 65, 195, 271, 395, 475 [a] , 476); inde "discissio vestium" significabat dolorem propter vera ecclesiae laesa et a falsis quasi disrupta; et induitio sacci significabat luctum propter deprivationem boni et veri, et inde vastationem ecclesiae:

[4] quapropter,

#Quando Hiskias Rex audivit verba Thartanis praefecti regis Assyriae, Discidit vestes suas, et obtexit se sacco, et venit domum Jehovae; et misit Eliakimum qui supra domum, et Schebnam scribam, et seniores sacerdotum obtectos saccis ad Esaiam" (2 Regnum 19:1, 2; Esaias 37:1, 2):

hoc factum est, quia per "regem Assyriae" ibi significatur rationale perversum, seu rationale quod pervertit vera et bona ecclesiae ac destruit illa per falsa; omnia verba Thartanis praefecti regis Assyriae involvunt talia: et quia ecclesiae desolatio et vastatio sic imminere visa est, ideo ad testificandum luctum et dolorem propterea, disciderunt vestes et obtexerunt se sacco.

[5] Similiter,

#Cum Benhadadus rex Syriae obsideret Samariam, et facta ingens fames, "Rex rupit vestes suas; et cum transibat super muro, vidit populus quod ecce saccus super carne ejus intus" (2 Reg 6:30 1 ):

simile etiam hic significatur quod supra, nempe imminens desolatio et devastatio ecclesiae; quapropter rex "rupit vestes", et super carne habebat "saccum", quae signa repraesentativa luctus et doloris erant.

[6] Luctus ob similia etiam significabatur per

#Quod Jacobus, cum credidit quod Josephus discerptus esset. disciderit vestes suas, et posuerit saccum super lumbis suis, et luxerit super filio suo multis diebus (Gen. 37:34 2 );

#Tum quod Achabus, postquam ex consilio lsabelis uxoris abstulit Nabotho vineam, et audivit verba prophetae dura de illa re, 3 ruperit vestes suas, et posuerit saccum super carnem suam, et jejunaverit; immo cubuerit in sacco, et incesserit lente (1 Regnum 21:27);

#Ut et quod rex Ninives, postquam audivit verba Jonae, surrexerit de throno, et deposuerit chlamydem suam desuper se, et obduxerit saccum, et sederit super cinere, ac proclamaverit jejunium, ac ut operirentur saccis homo et bestia (Jonas 3:5, 6, 8);

#Tum quod Daniel dederit facies suas ad Dominum Deum, ad quaerendum orationem et preces in jejunio, sacco et cinere (Daniel 9:3);

#Quod postquam occisus esset Abnerus, dixerit David ad Joabum et ad omnem populum qui cum illo, quod scinderent vestes, et circumcingerent saccos, et plangerent ante Abnerum; et quod ipse David incesserit post lectum (2 Samuelis 3:31).

Ex his patet quod in Ecclesia Judaica et Israelitica luctus repraesentatus fuerit per disruptionem vestium et induitionem sacci; et hoc quia dolor mentis et luctus cordis, quae erant interiora, eo tempore repraesentabantur per externa, quae propter correspondentiam cum spiritualibus erant significativa.

[7] Quod repraesentativum luctus per saccos imprimis significaverit luctum propter desolationem veri ac vastationem boni in ecclesia, et quoque in particulari paenitentiam, et tunc luctum cordis propter mala, constare potest adhuc a sequentibus his locis:

- Apud Esaiam,

#"Vocabit Dominus Jehovih Zebaoth in die illo ad fletum et ad planctum et ad calvitiem et ad induendum saccum" (22:12):

agitur in eo capite de vastatione ecclesiae quoad Divinum Verum; luctus ejus describitur per "calvitiem" et per "induitionem sacci."

[8] Apud Jeremiam,

#"Ascendit leo ex vepreto, et perditor gentium profectus est, exivit e loco suo ad redigendum terram in vastitatem, urbes tuae destruentur ut non [sit] habitator; propter hoc accingite saccos, plangite, ejulate" (4:7, 8):

per "leonem ex vepreto" significatur falsum mali destruens vera ecclesiae; et per "perditorem gentium" significatur malum falsi destruens bonum ecclesiae ; per "terram", quam redigent in vastitatem, significatur ecclesia; et per "urbes", quae destruentur, significantur vera doctrinae; per "accingere saccos" significatur luctus propterea, quare etiam dicitur "Plangite et ejulate."

[9] Apud eundem,

#"Filia populi mei, cinge te sacco, et volve te in cinere, luctum unigeniti fac tibi, planctum amaritudinis; quia subito veniet vastator super nos" (6:26):

per "filiam populi" intelligitur ecclesia; per "cingere se sacco et volvere se in cinere" significatur luctus propter deperditum ecclesiae bonum et verum; perditio eorum seu vastatio ecclesiae intelligitur per quod "subito veniet vastator"; quod gravis luctus et dolor propter deperditum ecclesiae bonum et verum per "cingere se sacco et volvere se in cinere" significetur, patet; nam adjicitur, "Luctum unigeniti fac tibi, planctum amaritudinis."

[10] Apud eundem,

#"Ejula Cheschbon, quia devastata est Ai; clamate, filiae Rabbae, accingite saccos, plangite, et vagamini inter macerias; quia rex eorum In exilium abivit, sacerdotes ejus et principes simul" (49:3):

haec de filiis Ammonis, per quos significantur qui in bono naturali sunt, et falsificant vera ecclesiae; illi qui tales sunt in ecclesia intelliguntur per "filias Rabbae"; luctus propter deperditum verum per falsificationes significatur per "Accingite saccos, plangite, vagamini inter macerias"; "maceriae" significant vera falsificata: quod verum ecclesiae inde perierit, significatur per "quia rex eorum in exilium abivit"; "rex" significat verum ecclesiae, et "in exilium abire" significat deperdi: quod etiam bona ecclesiae et inde omnia vera, significatur per quod "sacerdotes et principes simul"; "sacerdotes" significant bona ecclesiae, et "principes" vera inde.

[11] In Threnis,

#"Sedent in terra, conticescunt seniores filiae Zionis, ascendere fecerunt pulverem super caput suum, cinxerunt se saccis, descendere fecerunt in terram caput...virgines Hierosolymae" (2:10):

"sedere in terra", "conticescere", "ascendere facere pulverem super caput", et "descendere facere in terram caput", erant omnia signa repraesentativa luctus et dolorum propter vastatam a malis et falsis ecclesiam: "seniores filiae Zionis" significant sapientes et intelligentes in ecclesia, et abstracte sapientiam et intelligentiam; "filiae Zionis" et "virgines Hierosolymae" significant illos in ecclesia qui in affectione boni et veri sunt, et abstracte ipsas affectiones.

[12] Apud Ezechielem,

#Naucleri "inducent super te calvitiem, et accingent saccos, et flebunt super te amaritudine animae, planctu amaro" (27:31):

haec de Tyro, per quam significatur ecclesia quoad cognitiones veri et boni; proinde etiam significantur cognitiones veri et boni quae sunt ecclesiae; hic describitur luctus ob illas deperditas: "naucleri" significant omnes qui illas ferunt et communicant; " 4 inducere calvitiem" significat luctum propter omnia intelligentiae deperdita; "accingere saccos" significat luctum propter cognitivum veri etiam deperditum: quia luctus est qui describitur, ideo adjicitur, "Flebunt super te amaritudine animae, planctu amaro."

[13] Apud Evangelistas,

#"Vae tibi, Chorazin; vae tibi, Bethsaida; propterea quod si in Tyro et Sidone factae fuissent virtutes quae factae sunt in vobis, olim in sacco et cinere paenitentiam egissent" (Matthaeus 11:21; Luca 10:13):

"in sacco et cinere paenitentiam agere" est dolere et lugere propter non receptionem Divini Veri, et propter falsa et mala quae obstiterunt.

[14] Apud Joelem,

#"Ejula sicut virgo cincta sacco super sponso adolescentiae suae;.... circumcingimini et plangite, sacerdotes; ejulate, ministri altaris; venite, pernoctate in saccis, ministri Dei mei; quia prohibita a domo Dei vestri minchah et libamen" (1:8, 13):

hic "cingi sacco", et "pernoctare in saccis", significat luctum propter deperditum bonum et verum ecclesiae, nam per "mincham" significatur bonum ecclesiae, et per "libamen" verum ejus.

[15] Apud Amos,

#"Ascendere faciam super omnes lumbos saccum, et super omne caput calvitiem, et ponam eam sicut luctum unigeniti, et postrema ejus sicut diem amarum" (8:10):

"saccus super lumbos" significat luctum ob deperditum bonum amoris, hoc enim significatur per "lumbos"; "et calvities super caput" significat luctum ob deperditum intellectum veri.

[16] Apud Esaiam,

#"In omnibus capitibus" Moabi "calvities, omnis barba rasa, in plateis ejus accinxerunt saccum, super tectis ejus et in plateis ejus ejulabit, descendens in fletum" (15:2, 3);

apud Jeremiam,

#Omne caput calvities, et omnis barba rasa, super omnibus manibus incisiones, et super lumbis saccus, super omnibus tectis Moabi, et in plateis ejus totus luctus" (48:37, 38):

per "Moabum" significantur illi qui in bono naturali sunt, et adulterant bona ecclesiae; quod intellectus veri illis nullus sit, nec scientia veri, significatur per quod "in omnibus capitibus Moabi calvities, et omnis barba rasa", tum per quod "in tectis ejus et in plateis ejus ejulabit" et "erit luctus": "incisiones super omnibus manibus" significant falsificata; luctus propterea significatur per "accingere saccum", tum per "ejulare" et "descendere in fletum."

[17] Apud Esaiam,

#"Fiet, loco aromatis tabes erit, et loco cinguli discissio, et loco operis implexi calvities, et loco togae cinctura sacci, adustio loco pulchritudinis; homines tui gladio cadent, et robur tuum in bello" (3:24, 25):

haec de "filiabus Zionis", per quas significatur ecclesia quoad affectiones boni caelestis; proinde per "filias Zionis significantur affectiones boni quae sunt ecclesiae caelestis: jactura et dissipatio illarum per fastum propriae intelligentiae describitur ibi per varia quibus filiae illae se exornant; mutatio illarum affectionum in contrarias et impulchras significatur per quod "loco aromatis tabes, loco cinguli discissio, loco operis implexi calvities, loco togae cinctura sacci, et loco pulchritudinis adustio"; per "tabem" significatur periens vitale; per "discissionem loco cinguli" significatur dissipatio perceptionum veri loco connexionis illarum; per "calvitiem loco operis implexi" significatur fatuitas loco scientiae; per "adustionem loco pulchritudinis" significatur stultitia loco intelligentiae ("adustio" significat insaniam ex fastu propriae intelligentiae quae est stultitia, et "pulchritudo" significat intelligentiam): quod vera intellectus peritura sint per falsa, usque ut nulla resistentia sit contra mala, significatur per quod "homines tui gladio cadent, et robur tuum in bello"; "gladius" est falsum destruens verum.

[18] Similia per "saccum" significantur in his sequentibus :

Apud Ezechielem,

#"Omnes manus remissae, omnia genua abeunt in aquas, unde accingent saccos, et colliget eos terror, et super omnibus faciebus pudor, et in omnibus capitibus..calvities" (7:17, 18);

apud Davidem,

#Ego, cum illi aegrotarent, vestis mea saccus, afflixi fame animam meam" (Psalmuss 35:13);

apud eundem,

#"Cum flevi in jejunio animae meae, factum mihi est in opprobria; cum dedi vestem meam saccum, factus sum illis in dicterium" (Psalmuss 69:11, 12);

apud Hiobum,

#"Saccum consui super cutem meam, et feci pulvere cornu meum; facies meae turbatae sunt prae fletu" (16:15, 16);

apud Esaiam,

#"Vestio caelos atrore, et saccum facio velamen eorum" (50:3);

et apud Davidem,

#"Convertisti luctum meum in choream mihi, aperuisti saccum meum, et accinxisti me gaudio" (Psalmuss 30:12 [B.A. 11]):

in his locis "saccus" etiam significat luctum, ac "succingere saccum supra corpus loco vestis" significat luctum propter deperditum verum ecclesiae; et "accingere saccum super lumbos et super carnem" significat luctum propter deperditum bonum ecclesiae; nam "vestis" significat verum ecclesiae, ac "lumbi" et "caro" significant bonum ecclesiae.

[19] Quod accingere saccum modo repraesentativum et inde significativum luctus et paenitentiae fuerit, at in se non luctus et paenitentia, constat apud Esaiam,

#Num sicut hoc erit jejunium quod eligam, dies quo affligit homo animam suam, ut incurvet sicut juncus caput suum, et in sacco et cinere cubet? num hoc vocabis jejunium et diem beneplaciti Jehovae? Nonne hoc jejunium quod eligo, aperire vincula malitiae, .... frangere famelico panem tuum, et afflictos exules introducas domum? cum videris nudum et obtexeris illum?" (58:5-7);

et apud Joelem,

#"Convertimini ad Me toto corde vestro, et in jejunio et in fletu et in planctu; et scindite cor vestrum, et non vestes Vestras " (2 [12,] 13).

Фусноти:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Од делата на Сведенборг

 

Arcana Coelestia #5585

Проучи го овој пасус

  
/ 10837  
  

5585. ‘Dicendo, Non videbitis facies meas’: quod significet quod nulla commiseratio, constat a significatione ‘facierum’, cum praedicantur de homine, quod sint interiora ejus, nempe affectiones et inde cogitationes, de qua n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4796, 4797, 5102; at cum praedicantur de Domino, quod sit misericordia seu commiseratio, inde ‘non videre facies’ est non misericordia seu nulla commiseratio; Dominus enim per ‘Josephum’ hic in supremo sensu repraesentatur; non quod nulla commiseratio sit apud Dominum, est enim ipsa misericordia, sed cum non medium est quod conjungit, tunc apparet homini quasi nulla commiseratio in Domino; causa 1 est quia si non medium conjungens, nulla receptio boni est, et cum nulla receptio boni, est malum loco ejus; si homo tunc ad Dominum clamat, quia ex malo clamat, ita pro se contra omnes, 2 nulla auditio est; hoc apparet sicut nulla commiseratio.

[2] Quod ‘facies Jehovae’ seu Domini sit misericordia, constare potest ex Verbo; est enim facies Jehovae seu Domini in proprio sensu ipse amor Divinus, et quia est amor Divinus, est 3 misericordiae, nam haec ex amore est erga genus humanum in tantis miseriis constitutum. Quod ‘facies Jehovae’ seu Domini sit Divinus Amor, constare potest ex facie Domini cum Dominus coram Petro, Jacobo et Johanne transformatus fuit, hoc est, cum illis Divinum Suum ostendit, tunc Facies Ipsius sicut sol splenduit, Matth. 17:2; quod ‘sol’ sit Divinus Amor, ostensum videatur n. 30-38, 1521, 1529-1531, 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4321 fin. , 4696; IpsumDivinum Domini 4 nusquam apparuerat 5 in aliqua facie, sed Divinum Humanum Ipsius et per illud sicut in illo Divinus Amor, seu respective ad genus humanum, Divina Misericordia; haec nempe Divina Misericordia in Divino Humano vocatur ‘angelus facierum’, apud Esaiam,

Misericordias Jehovae memorare faciam; ... retribuet eis secundum misericordias Suas, et secundum multitudinem misericordiarum Suarum, ... et factus iis in Salvatorem; ... et angelus facierum Ipsius salvavit eos; propter amorem Ipsius et propter clementiam Ipsius Ipse redemit eos, 63:7-9;

‘angelus’ vocatur quia ‘angeli’ in Verbo in sensu interno significant aliquid Domini, n. 1925, 2821, 4085, hic Ipsius misericordiam, quapropter dicitur ‘angelus facierum’.

[3] Quod ‘facies Jehovae’ seu Domini sit misericordia, et quoque pax et bonum, quia haec sunt misericordiae, constare etiam potest a sequentibus locis: 6 in Benedictione, Lucere faciat Jehovah facies Suas ad te, et misereatur tui. Elevet Jehovah facies Suas ad te, et ponat tibi pacem, Num. 6:25, 26; ‘lucere facere 7 facies’ quod sit misereri, et ‘elevare facies’ quod sit dare pacem, manifeste patet:

apud Davidem,

Deus misereatur nostri, et benedicat nobis, lucere faciat facies Suas nobis, Ps. 67:2 [KJV 1);

‘facies’ etiam hic pro misericordia:

apud eundem,

Deus reduc nos, et lucere fac facies Tuas, ut salvemur, Ps. 80:4, 8, 20 [KJV 3, 7, 19); similiter:

apud eundem,

Libera me e manu hostium meorum, et persecutorum meorum; lucere fac facies Tuas super servum Tuum, Ps. 31:16, 17 [KJV 15, 16): pariter Ps. 119:134, 135:

apud Danielem,

Audi Deus noster orationem servi Tui, et preces ejus, et lucere fac facies Tuas super sanctuarium quod desolatum est, 9:17 8 ; ‘lucere facere facies’ etiam pro misereri:

apud Davidem,

[4] Multi dicentes, Quis videre nos faciet bonum? attolle super lucem facierum Tuarum, Ps. 4:7, 8 [KJV 6, 7);

‘attollere lucem facierum’ pro dare bonum ex misericordia:

apud Hoscheam,

Quaerant facies Meas, cum angustia illis, mane quaerant Me, 5:15:

apud Davidem,

Quaerite facies Meas, ... facies Tuas Jehovah quaero, Ps. 27:8, 9:

apud eundem,

Quaerite Jehovam, et robur Ipsius, quaerite facies Ipsius jugiter, Ps. 105:4;

‘quaerere facies Jehovae’ pro misericordiam Ipsius:

apud eundem,

Ego in justitia videbo facies Tuas, Ps. 17:15:

et apud Matthaeum,

Videte ne contemnatis ullum ex pusillis his; dico enim vobis, quod angeli eorum in caelis semper videant faciem Patris Mei, Qui in caelis est, 18:10;

‘videre facies Dei’ pro frui pace et bono ex misericordia.

[5] Oppositum autem est occultare seu abscondere ut et avertere facies, quae significant non misereri; ut apud Esaiam,

In inundatione irae Meae, abscondi facies Meas momento a te, sed cum misericordia aeternitatis miserebor tui, 54:8;

‘inundatio irae’ pro tentatione in qua, quia Dominus apparet non misereri, dicitur ‘abscondi facies momento a te’:

apud Ezechielem,

Avertam facies Meas ab illis, 7:22:

apud Davidem,

Quousque Jehovah oblivisceris mei in aeternum? quousque occultabis facies Tuas a me? Ps. 13:2 [KJV 1):

apud eundem,

Ne abscondas facies Tuas a me, ne rejicias in ira servum Tuum, Ps. 27:8, 9:

apud eundem,

Quare Jehovah deseris animam meam? abscondis facies Tuas me? Ps. 88:15 [KJV 14):

apud eundem,

Festina, responde mihi Jehovah, consumptus est spiritus meus, ne absconde facies Tuas a me, ut similis fiam descendentibus in foveam; fac me audire sub matuta misericordiam Tuam, Ps. 143:7, 8:

et apud Mosen,

Excandescet ira Mea contra populum hunc in die illo, ut deseram eos, et occultabo facies Meas ab illis, unde erit ad consumendum.... Ego occultando occultabo facies Meas in die illo, propter omne malum quod fecerunt, Deut. 31:17, 18; ‘excandescere ira’ pro se avertere, n. 5034, et ‘occultare facies’ pro non misereri.

[6] Haec praedicantur de Jehovah seu Domino, tametsi Ille nusquam irascitur et nusquam avertit 9 seu occultat facies Suas, sed ex apparentia apud hominem qui est in malo, ita dicitur; homo enim qui est in malo, se avertit et sibi occultat facies Domini, hoc est, misericordiam Ipsius a se removet; quod mala apud hominem sint quae hoc faciunt, etiam ex 10 Verbo constare potest; ut apud Micham, Jehovah occultabit facies Suas ab illis in tempore illo, sicut mala reddiderunt opera sua, 3:4:

apud Ezechielem,

Propterea quod praevaricati sunt in Me, ideo abscondi facies Meas ab illis: ... juxta immunditiem eorum, et juxta praevaricationes eorum egi cum illis, et abscondi facies Meas ab illis, 39:23, 24 11 ;

imprimis apud Esaiam,

Iniquitates vestrae sunt quae separant inter vos et inter Deum vestrum; et peccata vestra abscondere faciunt facies a vobis, 59:2;

ex his et pluribus aliis locis patet sensus internus, qui passim exstat et quaerenti invenitur.

Фусноти:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts quare.

3. Misericordia

4. non

5. The Manuscript deletes in.

6. The Manuscript inserts ut.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. et

10. The Manuscript inserts locis in.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.