Bible

 

Genesis 44:30

Studie

       

30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5830

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5830. ‘Et sumitis etiam hunc a cum faciebus meis’: quod significet si etiam verum novum discedat, constat ex repraesentatione ‘Benjaminis’ qui est de quo hoc dicitur, quod sit verum novum, de qua n. 5804, 5806, 5809, 5822; et ex significatione 'sumere illum a cum faciebus meis' quod sit abalienare a bono spirituali, ita discedere; verum illud, quia ex bono spirituali quod ‘Israel’, si discederet, actum foret de ipso bono; nam bonum quale suum accipit a veris, et vera esse suum accipiunt a bono, inde illis vita simul.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5822

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5822. ‘Si sit frater noster minimus cum nobis, et descendemus’: quod significet nisi una sit medium conjungens, constat ex repraesentatione ‘Benjaminis’ qui hic est ‘frater minimus’, quod sit medium conjungens, de qua n. 5411, 5413, 5443, 5639, 5688. Cum hoc quod ‘Benjamin’ repraesentet medium inter caeleste spiritualis seu bonum internum quod ‘Josephus’ et inter vera in naturali quae sunt ‘decem filii Jacobi’, et quoque quod repraesentet verum novum, supra n. 5804, 5806, 5809, ita se habet: medium, ut sit medium, trahet ab utroque, nempe ab interno et externo, alioquin non est medium conjungens; medium quod ‘Benjamin’ repraesentat, trahit ab externo seu naturali quod sit ibi verum novum,

[2] nam verum novum quod repraesentat, est in naturali quia est ex bono spirituali e naturali, quod ‘pater ejus ut Israel’ repraesentat, n. 5686, 5689; at medium illud trahit ab interno quod 1 per Josephum repraesentatur, per influxum, ita trahit ab utroque; haec causa est quod ‘Benjamin’ repraesentet medium conjungens et quoque verum novum, verum 2 novum cum apud patrem suum, medium conjungens cum apud Josephum. Hoc est arcanum 3 quod clarius exponi nequit, sed intelligi non potest nisi ab illis qui in 4 cognitione sunt quod apud hominem internum detur et externum inter se distincta, ut et qui simul in affectione sciendi vera sunt; hi illustrantur a luce caeli quoad partem intellectualem ut videant quod alii non vident, ita quoque hoc arcanum.

Poznámky pod čarou:

1. Josephus repraesentat

2. conjungens, in the First Latin Edition.

3. The Manuscript deletes quod, and inserts non.

4. cogitatione, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.