Bible

 

Genesis 44:30

Studie

       

30 Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5830

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5830. ‘Et sumitis etiam hunc a cum faciebus meis’: quod significet si etiam verum novum discedat, constat ex repraesentatione ‘Benjaminis’ qui est de quo hoc dicitur, quod sit verum novum, de qua n. 5804, 5806, 5809, 5822; et ex significatione 'sumere illum a cum faciebus meis' quod sit abalienare a bono spirituali, ita discedere; verum illud, quia ex bono spirituali quod ‘Israel’, si discederet, actum foret de ipso bono; nam bonum quale suum accipit a veris, et vera esse suum accipiunt a bono, inde illis vita simul.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5804

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5804. ‘Et natus senectutum minimus’: quod significet inde verum quod novum, constat ex repraesentatione ‘Benjaminis’ qui hic est ‘natus minimus’, quod sit verum, de qua supra n. 5801; quod etiam ‘natus seu filius’ sit verum, videatur n. 489, 491, 1147, 1 2623, 3373; et ex significatione ‘senectutis’ quod sit novum vitae, de qua n. 3492, 4620, 4676; inde patet quod per ‘natum senectutum minimum’ significetur verum quod novum. Cum hoc ita se habet: homo qui regeneratur et fit spiritualis, is primum per verum ad bonum 2 ducitur, non enim scit homo quid bonum spirituale, seu quod idem, bonum Christianum, nisi per verum, seu per doctrinale quod ex Verbo; ita initiatur in bonum; postea cum initiatus est 3 , non amplius per verum ducitur ad bonum, sed per bonum ad verum, 4 nam tunc ex bono non modo videt vera quae prius sciverat, sed etiam ex bono producit nova quae non prius sciverat nec scire potuerat; bonum enim secum habet quod desideret vera, his enim quasi nutritur, nam perficitur ab illis; 5 haec vera seu vera nova, multum differunt a veris quae antea sciverat, nam quae antea sciverat, parum vitae 6 habuerunt, at quae dein accipit, ex bono vitam habent'.

[2] Cum homo ad bonum per verum venerat, tunc est ‘Israel’, et verum quod tunc ex bono, hoc est, per bonum a Domino accipit, est verum novum quod repraesentatur per Benjaminem' quamdiu is erat apud patrem suum. Per hoc verum fructificat se bonum in naturali, et producit vera in quibus bonum, innumerabilia; ita regeneratur naturale, et fit per fructificationem primum sicut arbor cum fructibus bonis, et successive sicut hortus. Ex his patet quid intelligitur per verum novum ex bono spirituali.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript places this after primum.

3. The Manuscript inserts in bonum.

4. et

5. inde ei vera, quae nova et ex bono vitam habent, haec vera

6. habuerant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.