Bibla

 

Joel 2:29

Studimi

       

29 Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.

Nga veprat e Swedenborg

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino #3

Studioni këtë pasazh

  
/ 65  
  

3. Paucis hic etiam dicetur quid de Domino apud omnes Prophetas Veteris Testamenti, ab Esaia usque ad Malachiam in genere et in specie agitur:-

(i.) Quod Dominus in mundum venerit in plenitudine temporum, quae erat quando Ipse non amplius a Judaeis cognoscebatur, et ex eo quando non aliquid ecclesiae supererat; et nisi tunc Dominus in mundum venisset et Se revelavisset, homo morte aeterna periisset: dicit Ipse apud Johannem,

"Nisi credideritis quod Ego sim, moriemini in peccatis vestris" (8:24).

(ii.) Quod Dominus in mundum venerit ut ultimum judicium faceret, et per id inferna tunc dominantia subjugaret; quod factum est per pugnas, seu per tentationes in humanum suum a Matre, admissas, et per continuas tunc victorias: quae nisi subjugata fuissent, nullus homo potuisset salvari.

(iii.) Quod Dominus in mundum venerit ut glorificaret Humanum, hoc est, uniret illud Divino, quod in Ipso ex conceptione erat.

(iv.) Quod Dominus in mundum venerit ut novam ecclesiam instauraret, quae Ipsum agnosceret Redemptorem et Salvatorem, ac per amorem et fidem in Ipsum redimeretur et salvaretur.

(v.) Quod simul tunc ordinaret caelum, ut unum faceret cum ecclesia.

(vi.) Quod passio crucis fuerit ultima pugna seu tentatio, per quam plene vicit inferna, et plene glorificavit Humanum suum.

Quod Verbum non de aliis rebus agat, videbitur in sequente opusculo De Scriptura Sacra.

  
/ 65  
  

Bibla

 

Sacharia 2:11

Studimi

       

11 Et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa, et erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui : et scies quia Dominus exercituum misit me ad te.