Bibla

 

Jeremias 48:22

Studimi

       

22 et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10184

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

10184. ‘Tectum ejus’: quod significet intimum, constat ex significatione ‘tecti’ quod sit intimum; quod ‘tectum’ sit intimum, est quia est supremum seu altissimum, et quod supremum seu altissimum est, hoc significat intimum, secundum illa quae supra n. 10181 ostensa sunt, et quia ‘tectum’ 1 simile significat ac caput apud hominem; nam omnia repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496; 2 quod ‘caput’ significet intimum, 3 videatur n. 5328, 6436, 7859, 9656, 9913, 9914; intimum quod hic per ‘tectum altaris suffitus’ significatur, est intimum cultus; sunt enim in cultu 4 similia quae in ipso homine, a quo cultus, nempe 5 intimum, medium, et externum; intimum vocatur caeleste, medium spirituale, et externum naturale, n. 4938, 4939, 9992, 10005, 10017, 10068; hi gradus ex correspondentia 6 significantur per caput, pectus, et pedes; similiter per tectum, parietes, et cornua altaris suffitus.

[2] Quia per ‘tectum’ significatur caeleste, quod est intimum, etiam significatur bonum, nam bonum ubivis est intimum, ac verum procedit ex eo, sicut comparative lux a flamma; hoc intelligitur per ‘tectum’ apud Matthaeum, Tunc qui super tecto domus ne descendat ad tollendum quid e domo sua, 24:17; Marcus 13:15; Luc. 17:31;

agitur ibi de ultimis temporibus Ecclesiae, et per ‘esse super tecto’ significatur status hominis qui est in bono, et per ‘descendere ad tollendum quid e domo’ significatur reditio ad priorem statum, videatur n. 3652, et citata n. 9274; et apud Jeremiam,

Super omnibus tectis Moabi, et in plateis ejus totus luctus, 48:38;

per ‘luctum super omnibus tectis’ significatur vastatio omnium bonorum apud illos qui in sensu repraesentativo intelliguntur per Moabum, qui sunt qui in bono naturali sunt, qui se facile seduci patiuntur, n. 2468; et per ‘luctum in plateis’ significatur vastatio omnium verorum; quod ‘plateae’ sint vera, videatur n. 2336.

[3] Quia tectum significabat bonum, ideo antiquis erant tecta super domibus ubi ambulabant et quoque ubi adorabant, ut constare potest 1 Sam. 9:25, 26; 2 Sam. 11:2; Zeph. 1:5: apud Moschen, Cum aedificaveris domum novam, facies ambitum tecto tuo, ne ponas sanguines in domum tuam, si ceciderit cadens ex illa. Non conseres vineam tuam mixtim, ne sancta fiat collectio ex semine, quod seminaveris, et ex proventu vineae. Non arabis bove et asino simul. Non indues vestem mixtam, lana et lino simul, Deut. 22:8-11;

ex his quoque patet quod per tectum significetur bonum amoris,

[4] nam singula illa praecepta involvunt similia, quae non patefiunt nisi quam per sensum internum, qui est, quod qui in bono est, qui status est status hominis regenerati, non redibit in statum veri, qui est status prior ejus, nempe cum regenerabatur; in hoc statu enim ducitur homo per verum ad bonum, ita partim a semet, in illo autem seu posteriore, nempe cum regeneratus est, ducitur homo a bono, hoc est, per bonum a Domino;

[5] hoc arcanum est quod in singulis illis interius latet, ita simile quod in Domini verbis 7 apud Matthaeum, Tunc qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, 24:17, 18:

apud 8 Marcum,

Qui super tecto, ne descendat in domum, neque ingreditor ad auferendum aliquid e domo sua; et qui in agro fuerit, non amplius convertito se retrorsum ad auferendum vestimentum suum, 13:[15, ] 16:

et apud Lucam,

In ista die quicumque erit super domo et vasa illius in domo, ne descendito ad tollendum illa; et quicumque in agro, similiter ne revertatur in, quae post illum; mementote uxoris Lothi, 17:31, 32;

[6] quis non videre potest quod in his locis arcana caeli contineantur, nam quid alioquin foret, quod non e domo descenderent, et ex agro reverterentur retro et in, et quod meminissent uxoris Lothi? similiter in illis quae apud Moschen, quod ambitum facerent circum tectum ne sanguis si deciderint, et mox quod ager non consereretur mixtim, semine et proventu vineae, non araretur bove et asino simul, nec indueretur vestis mixta lana et lino simul; per ‘tectum’ enim significatur bonum, 9 et per ‘esse super domo’ seu super tecto status cum homo in bono est; per ‘cadere’ inde significatur relapsus ad priorem statum, et per ‘sanguines’ significatur violentia tunc illata bono et vero, n. 10 374, 1005, 4735, 11 6978, 7317, 7326; per ‘vineam’ significatur Ecclesia apud hominem, per ‘proventum 12 vineae’ 13 status veri 14 , n. 9139, per ‘semen tritici’ aut hordei status boni, n. 3941, 7605; per ‘bovem’ etiam significatur bonum, et per ‘arare bove’ status ejus, n. 2781, 9135; similiter per ‘lanam’ ac per ‘induere vestem ex lana’, n. 9470, et per ‘asinum’ significatur verum, n. 2781, 5741, et quoque per ‘linum’, 7601, 9959; sed quomodo ulterius cum hoc arcano se habet, videatur explicatum in locis citatis n. 9274.

Fusnotat:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. quod caput significet altered to nam caput significat

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. sicut

5. intimum, (deletes)internum seu medium in the Manuscript, internum, medium, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

6. The Manuscript inserts cum coelis.

7. The Manuscript inserts in his locis.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. et per cadere de eo significatur deprivatio status, si inde labatur; et sanguines ibi est violentia illata bono et vero

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts significatur.

14. The Manuscript inserts ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #10181

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

10181. ‘Et duo cubiti altitudo ejus’: quod significet gradus boni et veri, ac eorum conjunctionem, constat ex significatione ‘duorum’ quod sint conjunctio, de qua n. 1686, 5194, 8423, et ex significatione ‘altitudinis’ quod sit 1 gradus boni et inde veri, de qua n. 9489, 9773; per gradus altitudinis intelliguntur gradus ab interioribus ad exteriora, seu ab intimis ad extrema, qui gradus quales sunt, videatur illustratum et ostensum n. 3405, 3691, 4145, 4154, 5114, 5146, 8603, 8945, 10099.

[2] Sunt duplicis generis gradus, nempe gradus in longitudinem et 2 latitudinem, et gradus quoad altitudinem et 2 profunditatem; hi gradus ab illis valde differunt; gradus longitudinis et latitudinis sunt qui succedunt a medio ad peripherias, at gradus altitudinis procedunt ab interioribus ad exteriora; illi gradus, nempe longitudinis et latitudinis, sunt gradus qui a medio decrescunt continue ad peripherias, sicut decrescit lux a flamma usque ad suum obscurum, et sicut visus oculi ab objectis proximis ad objecta maxime dissita, ac sicut visus intellectualis ab illis quae in luce sunt ad illa quae in umbram intrant; at gradus altitudinis, qui procedunt ab intimis ad extrema seu a supremis ad infima, non sunt continui sed discreti; se 3 habent enim sicut intima seminis ad ejus 4 exteriora, et sicut intima hominis ad ejus extrema, ac sicut intimum caeli angelici ad ejus extremum; hi gradus discriminati sunt, ita 5 distincti sicut producens et productum;

[3] quae in interiore gradu sunt perfectiora sunt illis quae in gradu exteriore, et non alia intercedit similitudo 6 quam per correspondentias; inde est quod qui in intimo caelo sunt perfectiores sint quam illi qui in medio, et hi perfectiores quam qui in ultimo; similiter in homine in quo caelum, intimum ejus in perfectiore statu est quam medium, et hoc in perfectiore quam ultimum; et consociant se non aliter quam per correspondentias; quae quales sunt, in explicationibus quae praecedunt multis ostensum est.

[4] Qui non perceptionem horum graduum sibi comparat, nequaquam potest scire discrimina caelorum, et discrimina facultatum interiorum et exteriorum hominis, ita nec discrimen inter animam et corpus 7 ; etiam prorsus non capere potest quid sensus internus Verbi, et ejus discrimen a sensu externo; immo nec discrimen inter mundum spiritualem et mundum naturalem; ne quidem 8 intelligere potest quid et unde correspondentiae et repraesentationes, et vix 9 quid influxus: sensuales homines haec discrimina non capiunt, faciunt enim crescentiam et decrescentiam secundum hos gradus continuam, ita hos gradus similes gradibus longitudinis et latitudinis, quapropter etiam foris stant et e longinquo ab intelligentia;

[5] hi gradus sunt gradus altitudinis, ideo per altum in Verbo intelligitur interius, n. 10 2148, 4210, 4599, et quia interius, etiam perfectius; inde est quod Dominus in Verbo dicatur Altissimus, quia est ipsa perfectio, ipsa Intelligentia et Sapientia, ei ipsum Bonum et Verum; et inde est quod caelum 11 dicatur esse in alto quia in perfectione, intelligentia, sapientia, bono et vero 12 a Domino; ac ideo infernum dicitur esse in profundo, quia ibi nulla perfectio, intelligentia et sapientia, ac nullum bonum et verum.

Fusnotat:

1. sint

2. seu

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. seminum ad eorum

5. sunt discriminati, sunt ita

6. similitudo intercedit alia

7. animae et corporis

8. nec

9. correspondentia, et repraesentio [repraesentatio intended], imo

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The Manuscript inserts sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.