4601. ‘Et ivit Reuben, et cubuit cum Bilhah concubina patris sui’: quod significet profanationem boni per fidem separatam; ‘et audivit Israel’: quod significet rejecta illa fides, constat ex repraesentatione ‘Reubenis’ quod sit fides doctrina et intellectu, quae primum est Ecclesiae, de qua n. 3866, 3866, hic fides illa separata a charitate, de qua sequitur; et ex significatione ‘cubare cum Bilhah concubina patris’ quod sit profanatio boni; ‘adulterari’ enim significat pervertere seu adulterare bona, n. 2466, 2729, 3399; at ‘cubare cum concubina patris’ est profanare illa; et ex significatione ‘audivit Israel’ quod sit rejecta illa fides, in proprio sensu quod audivit Israel significat quod hoc noverit et annuerit Ecclesia spiritualis; per ‘audire’ enim significatur auscultare, et per ‘Israelem’ Ecclesia spiritualis; sed quod vera Ecclesia non annuat, patebit ab illis quae de Reubene dicentur; at in sensu interno significat 1
quod rejecta sit illa fides; non enim dicitur quid Jacob de nefario illo facinore senserit et cogitaverit; sed quod prorsus aversatus sit et abhorruerit, patet a prophetico ejus de Reubene, Reuben primogenitus meus tu, robur meum, et initium virtutis meae, excellens honore, et excellens potentia: levis sicut aquae, ne excellas, quia ascendisti cubilia patris tui, tunc profanasti, stratum meum ascendit, Gen. 49:3, 4;
et quod Reuben ideo deprivatus sit primogenitura, 1 Chron. 5:1;
inde patet quod per ‘audivit Israel’ significetur quod rejecta illa fides; quod primogenitura sit Ecclesiae fides, videatur n. 352, 2435, 3325.
[2] Profanatio boni per fidem separatam fit quando verum Ecclesiae et bonum ejus agnoscitur et creditur, et tamen contra illa vivitur; apud illos enim, qui separant illa quae fidei sunt, ab illis quae charitatis 2
, in intellectu et inde vita, malum cum vero et falsum cum bono conjunguntur; ipsa haec conjunctio est, quae dicitur profanatio; aliter apud illos qui tametsi sciunt quid verum et bonum fidei, usque non corde credunt; videantur quae de profanatione prius n 301-303, 571, 582, 593, 1001, 1003, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3489, 3898, 4289, 4050 dicta et ostensa sunt; et quod profanatio boni per fidem separatam repraesentata sit per Cainum quod occiderit Abelem, per Ham quod a patre suo maledictus, et per Aegyptios quod immersi 3
mari rubro, n. 3325; et quod hic per Reubenem, n. 3325, 3870.
[3] Ut salvari 4
potuissent illi qui ab Ecclesia spirituali sunt, Dominus miraculose separavit intellectualem eorum partem a voluntaria, et intellectuali indidit potentiam recipiendi novum voluntarium, n. 5
863, 875, 895, 927, 928, 1023, 1043, 1044, 2256, 4328, 4493; cum itaque intellectuale capit et percipit [verum et] bonum quod est fidei, et sibi appropriat illud, et voluntarium hominis, hoc est, velle male, usque regnat et imperat, tunc conjunctio fit veri et mali ac boni et falsi; haec conjunctio est profanatio, et intelligitur per indigne edere et bibere in Sancta Cena, a quibus separari bonum quod per corpus et verum quod per sanguinem ibi 6
, significatur; quae enim ita conjuncta sunt, nusquam in aeternum possunt separari, quare illos profundissimum infernum manet; at qui sciunt quid verum et bonum fidei, et tamen non corde credunt, ut apud perplurimam partem hodie, non possunt profanare, quia intellectuale non recipit 7
, et se illo imbuit.
[4] Agitur hic de rejectione hujus fidei, quia in mox sequentibus agitur de veris et bonis in suo genuino ordine, et mox de conjunctione illorum cum rationali seu intellectuali; ‘Jacobi filii’ qui mox nominantur, sunt vera et bona in illo ordine, et ‘Jishak’ est rationale seu intellectuale, ‘adventus Jacobi cum filiis ad Jishakum’ est in sensu interno conjunctio illa 8
cum intellectuali.
Fusnotat: