Bibla

 

Jeremias 39

Studimi

   

1 Anno nono Sedeciæ regis Juda, mense decimo, venit Nabuchodonosor rex Babylonis, et omnis exercitus ejus, ad Jerusalem, et obsidebant eam.

2 Undecimo autem anno Sedeciæ, mense quarto, quinta mensis, aperta est civitas :

3 et ingressi sunt omnes principes regis Babylonis, et sederunt in porta media : Neregel, Sereser, Semegarnabu, Sarsachim, Rabsares, Neregel, Sereser, Rebmag, et omnes reliqui principes regis Babylonis.

4 Cumque vidisset eos Sedecias rex Juda, et omnes viri bellatores, fugerunt : et egressi sunt nocte de civitate per viam horti regis, et per portam quæ erat inter duos muros, et egressi sunt ad viam deserti.

5 Persecutus est autem eos exercitus Chaldæorum, et comprehenderunt Sedeciam in campo solitudinis Jerichontinæ, et captum adduxerunt ad Nabuchodonosor regem Babylonis, in Reblatha, quæ est in terra Emath : et locutus est ad eum judicia.

6 Et occidit rex Babylonis filios Sedeciæ in Reblatha, in oculis ejus : et omnes nobiles Juda occidit rex Babylonis.

7 Oculos quoque Sedeciæ eruit, et vinxit eum compedibus ut duceretur in Babylonem.

8 Domum quoque regis et Domum vulgi succenderunt Chaldæi igni, et murum Jerusalem subverterunt.

9 Et reliquias populi qui remanserant in civitate, et perfugas qui transfugerant ad eum, et superfluos vulgi qui remanserant, transtulit Nabuzardan, magister militum, in Babylonem.

10 Et de plebe pauperum, qui nihil penitus habebant, dimisit Nabuzardan, magister militum, in terra Juda, et dedit eis vineas et cisternas in die illa.

11 Præceperat autem Nabuchodonosor rex Babylonis de Jeremia Nabuzardan, magistro militum, dicens :

12 Tolle illum, et pone super eum oculos tuos, nihilque ei mali facias : sed ut voluerit, sic facias ei.

13 Misit ergo Nabuzardan princeps militiæ, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis,

14 miserunt, et tulerunt Jeremiam de vestibulo carceris, et tradiderunt eum Godoliæ filio Ahicam filii Saphan, ut intraret in domum, et habitaret in populo.

15 Ad Jeremiam autem factus fuerat sermo Domini, cum clausus esset in vestibulo carceris, dicens :

16 Vade, et dic Abdemelech Æthiopi, dicens : Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Ecce ego inducam sermones meos super civitatem hanc in malum, et non in bonum, et erunt in conspectu tuo in die illa.

17 Et liberabo te in die illa, ait Dominus, et non traderis in manus virorum quos tu formidas :

18 sed eruens liberabo te, et gladio non cades, sed erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam, ait Dominus.

   

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3448

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

3448. ‘Et Ahuzzath socius illius, et Phicol dux exercitus illius’: quod significet primaria doctrinae illorum fidei, constat ex repraesentatione ‘Abimelechi’ quod sit doctrina fidei spectans rationalia, inde ‘socius illius, et dux exercitus illius’ sunt illa, et quidem primaria quae sunt doctrinae 1 ; ‘dux’ enim sicut princeps significat primaria, n. 1482, 2089, et ‘exercitus’ ipsa doctrinalia; quod ‘exercitus’ significet doctrinalia quae sunt veri seu quae sunt vera inferiora, 2 inde est quia per ‘militiam’ in Verbo et per ‘bellum’, significantur illa quae sunt militiae et belli spiritualis, n. 1664, 1788, 2686, ut quoque per arma 3 , nempe per hastas, clypeos, arcus, sagittas, gladios, et similia alia, ut passim ostensum; et quia sunt vera seu doctrinalia per quae pugnae spirituales fiunt, ideo per ‘exercitus’ illa significantur, et quoque falsa seu haeretica in opposito sensu:

[2] quod haec et illa per exercitus in Verbo significentur, constare potest a pluribus locis; ut apud Danielem,

Cornu unum hirci caprarum crevit versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, et crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis; et conculcavit eos: immo usque ad principem exercitus extulit se.... Exercitus ejus traditus est super jugi in praevaricationem, et projecit veritatem in terram.... Audivi unum sanctum loquentem, ... dixit, Quousque visio haec, juge et praevaricatio vastans, ut detur et sanctum et exercitus conculcationi, 8:9-13;

‘cornu quod crevit versus meridiem, ortum et decus’ 4 est potentia falsi ex malo, n. 2832, ‘exercitus caelorum’ 4 sunt vera; ‘princeps exercitus’ 4 est Dominus quoad Divinum Verum; et quia exercitus in 5 bono sensu est verum, dicitur quod ‘dejecerit de exercitu in terram’, et dein quod ‘projecerit veritatem in terram’:

[3] apud eundem,

Rex 6 septentrionis sistet multitudinem magnam prae priore, et sub finem temporum annorum, veniet veniendo cum exercitu magno, et cum opibus multis:... deinde excitabit vires suas, et cor suum contra regem meridiei cum exercitu magno; et rex meridiei commiscebit se bello cum exercitu magno et valido admodum, sed non consistet; ... nam comedentes cibum ejus, frangent illum, et exercitus ejus exundabit, et cadent confossi multi, 11:23, 25, 26;

ibi in toto capite agitur de bello inter regem septentrionis et regem meridiei, et per ‘regem septentrionis’ intelliguntur falsa, ita quoque per ‘exercitum ejus’, et per ‘regem meridiei 7 et exercitum ejus’ vera: est propheticum de vastatione Ecclesiae:

[4] apud Johannem,

Vidi caelum apertum, cum ecce equus albus, et qui sedens super illo vocabatur fidelis et verus, ... indutus vestimento tincto sanguine, ... et exercitus Ipsius in caelo sequebantur Ipsum super equis albis, induti byssinum album et mundum.... Vidi bestiam et reges terrae, et exercitus eorum congregatos ad faciendum bellum cum sedente super equo, et cum exercitu illius, Apoc. 19:14, 19;

‘sedens super equo albo’ pro Verbo Domini, seu pro Domino quoad Verbum, n. 2760-2762; ‘exercitus Ipsius, qui in caelo Ipsum sequebantur’ pro veris inde, ita pro illis in caelo qui in 8 veris sunt; ‘bestia’ pro malis amoris sui; ‘reges terrae et exercitus eorum’ pro falsis; sunt pugnae falsi cum vero quae ibi describuntur:

[5] apud Davidem,

Per verbum Jehovae caeli facti sunt, et per spiritum oris Ipsius exercitus eorum, Ps. 33:6;

‘exercitus eorum seu caelorum’ pro veris; quia per exercitum significantur vera, filii regni et angeli 9 , ex veris quibus sunt, vocantur ‘exercitus caelorum’; ut apud Lucam, Subito adfuit cum angelo multitudo exercitus caelestis, laudantium Deum, 2:13:

apud Davidem,

Benedicite Jehovae omnes exercitus Ipsius, ministri Ipsius, facientes voluntatem Ipsius, Ps. 103:21:

apud eundem,

Laudate Jehovam omnes angeli Ipsius, laudate Ipsum omnes exercitus Ipsius, Ps. 148:2:

apud Esaiam,

Tollite in altum oculos vestros, et videte, Quis creavit haec, Qui educit in numero exercitum eorum, omnes nomine vocat, de multitudine potentium et fortium vir non deficiet, 40:26:

apud eundem,

Ego feci terram, et hominem super ea creavi; Ego, manus Meae expanderunt caelos, et omni exercitui eorum praecepi, 45:12;

‘exercitus caelorum’ ibi pro veris, ita pro angelis, quia in veris, ut dictum:

[6] in libro Primo Regum,

Vidi Jehovam sedentem super throno Suo, et universum exercitum caelorum stantem juxta Ipsum, a dextra Ipsius et a sinistra Ipsius, 22:19:

apud Joelem,

Jehovah dedit vocem Suam coram exercitu Suo, quia magna valde castra Ipsius, quia numerosus faciens verbum Ipsius, 2:11:

apud Zachariam,

Castra ponam domui Meae de exercitu, pertranseunte et redeunte, ne transeat amplius super eos exactor; ... exsulta valde filia Zionis, clange filia Hierosolymae, ecce Rex tuus venit tibi, 9:8, 9;

ibi de Adventu Domini, ‘exercitus Ipsius’ pro veris Divinis, inde est, 10 et quia Dominus solus pro homine pugnat contra inferna quae in continuo conatu invadendi sunt, quod Dominus in Verbo pluries dicatur Jehovah Zebaoth, Deus Zebaoth, Dominus Zebaoth, hoc est, exercituum; ut apud Esaiam,

Vox tumultus regnorum gentium congregatarum, Jehovah Zebaoth ducit exercitum belli, 13:4;

regna gentium pro falsis ex malis, ‘ducere exercitum belli’ pro pugnare pro homine.

[7] Quia duodecim tribus Israelis repraesentabant regnum caeleste Domini, ac tribus ut et duodecim significabant omnia fidei in uno complexu, hoc est, omnia vera regni, n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, ideo quoque vocabantur exercitus Jehovae, ut Exod. 7:4; 12:17, 41, 51; et mandatum, ut educerentur Aegypto secundum exercitus, Exod. 6:26; et castrametarentur secundum exercitus, Num. 1:52; et distribuerentur in exercitus, Num. 2:1 ad fin.

[8] Quod per ‘exercitus’ significentur vera, etiam constat apud Ezechielem,

Persia, et Lud, et Put, in exercitu tuo, viri belli tui, scutum et galeam suspenderunt in te, hi dederunt honorem tui; filii Arvad, et exercitus tuus super muris tuis circum circa, et Gammadaei in turribus tuis fuerunt, 27:10, 11;

ubi de Tyro, per quam significantur cognitiones boni et veri interiores, ita qui in illis sunt, n. 1201; ‘exercitus’ pro ipsis veris; quod ‘Lud et Put’ quoque sint qui in cognitionibus, videatur n. 1163, 1164, 1166, 1195, 1231; ‘scutum et galea’ sunt talia quae sunt 11 pugnae seu belli spiritualis.

[9] Quod ‘exercitus’ in opposito sensu sint falsa, patet apud Esaiam,

Erit in die illo, visitabit Jehovah super exercitum altitudinis in altitudine, et super reges terrae super terra, 24:21;

ubi ‘exercitus altitudinis’ pro falsis ex amore sui:

apud Ezechielem,

Reducam te, et dabo hamos in maxillis tuis, et educam te, et omnem exercitum tuum, equos et equites, indutos perfecte omnes illos, coetum magnum scuto et clypeo, prehendentes gladios omnes; venies e loco tuo, e lateribus septentrionis, tu et populi multi tecum, equitantes equis omnes, coetus magnus, 12 exercitus magnus, 38:4, 15;

ubi de Gogo, per quem significatur cultus externus separatus ab interno, ita factus idololatricus, n. 1151, ‘exercitus illius’ pro falsis:

[10] apud Jeremiam,

Mittam contra Babelem... qui tendit, tendens arcum suum, et 13 efferens se lorica sua, ne parcite juvenibus, devotioni date omnem exercitum ejus, Jer. 2:2, 3;

‘Babel’ pro cultu cujus externa apparent sancta, sed interiora sunt profana, n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326; ‘exercitus ejus’ sunt talium falsa, similiter alibi exercitus Babelis, ut 14 Jer. 34:1, 21; 32:2; 39:1:

apud Ezechielem,

Illos videbit Pharaoh, et consolabitur se super omni multitudine sua, confossi gladio, Pharaoh et omnis exercitus ejus, quia dabo terrorem Mei in terra viventium, 32:31, 32;

ubi de Aegypto, per quam significantur illi qui per ratiocinia ex scientificis pervertunt vera, n. 1164, 1165, ‘exercitus 15 ejus’ seu Pharaonis pro falsis inde; similiter etiam alibi ‘exercitus Pharaonis’, ut Jer. 37:5, 7, 11; 46:2; Ezech. 17:17:

apud Lucam, Quando videritis circumdatam ab exercitibus Hierosolymam, tunc scite quod prope sit devastatio, 21:20;

ubi de consummatione saeculi, seu de ultimo tempore Ecclesiae cum nulla amplius fides; quod per ‘Hierosolymam’ significetur Ecclesia, videatur n. 2117, quae ‘circumdatur exercitibus’ quando obsidetur a falsis.

[11] Inde constat quod per ‘exercitus caelorum’, quos Judaei et Israelitae idololatrae adoraverunt, in sensu interno significata sint falsa, de quibus in libro Secundo Regum, Deseruerunt omnia praecepta Dei sui, et fecerant sibi fusile, duos vitulos, et fecerunt lucum, et incurvaverunt se omni exercitui caelorum, 17:16;

ubi de Israelitis; et alibi ubi de Menasse,

Quod aedificaverit altaria omni exercitui caelorum, 21:5:

et quod

Joshiah rex eduxerit e templo omnia vasa facta baali, et luco, et omni exercitui caelorum, 23:4:

et apud Jeremiam,

Quod ossa principum, sacerdotum, et prophetarum expanderent soli, lunae, et omni exercitui caelorum, quae amaverant, et quibus serviverant, et post quae iverant, 8:2:

et alibi,

Erunt domus Hierosolymae et domus regis Jehudae, sicut locus Tophet, immundae, quoad omnes 16 domus, super quarum tectis suffiverunt omni exercitui caelorum, et libando libaverunt diis aliis, 19:13:

et apud Zephaniam,

Extendam manum Meam contra adorantes super tectis exercitui caelorum, 1:5;

sunt enim stellae quae imprimis vocantur ‘exercitus caelorum’, 17 at quod per ‘stellas’ significentur vera, tum in opposito sensu falsa, videatur n. 1128, 1808.

Fusnotat:

1. The Manuscript inserts illius.

2. The Manuscript inserts id.

3. The Manuscript inserts illorum.

4. The Manuscript has pro

5. The Manuscript has genuino

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript has vero

8. The Manuscript inserts qui in caelo.

9. The Manuscript has nempe ex Divinis Veris, ex quibus Dominus in Verbo pluries vocatur Jehovah Zebaoth, Deus Zebaoth, Dominus Zebaoth, hoc est, exercituum; etiam ex eo, quod Dominus solus sit qui pro homine pugnat contra inferna, quae in continuo conatu invadendi hominem sunt,

10. The Manuscript inserts veri, quia sunt.

11. The Manuscript inserts et.

12. The Manuscript has effert

13. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction to the first chapter number in this reference. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The Manuscript has domos

16. The Manuscript has et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2832

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

2832. ‘Cornibus suis’: quod significet omni potentia quoad vera fidei, constat a significatione ‘cornuum’; cornua in Verbo passim memorantur, et ibi significant potentiam veri quod ex bono, et in opposito sensu potentiam falsi quod ex malo; hic loci, quod spirituales qui per ‘arietem’ significantur, implicati sint scientifico naturali omni potentia quoad verum, et inde quod deprivati potentia percipiendi vera; quo plus enim aliquis scientifica naturalia consulit, et illis animo et mente inhaeret, quoad illa quae sunt vera fidei, eo magis lucem veri amittit, et cum lucem, etiam vitam veri; quisque hoc ab experientia scire potest, si attendat et reflectat, ex illis qui dicunt se nihil credere posse nisi per sensualia vel per scientifica capiant quod ita sit; si exploraveris illos quales sunt, comperies quod ne hilum credant, et praeterea quod illis nihil sapientius videatur quam naturae omnia et singula tribuere; sunt etiam plures qui dicunt se credere tametsi non capiunt, 1 et tamen usque in occulto apud se aeque ac alii ex sensualibus et scientificis ratiocinantur de veris fidei num ita sit; hi vel persuasivum quoddam habent insufflatum ex amore sui et mundi, vel prorsus non credunt; quales sunt, patet a vita eorum; illi et hi quidem sunt in Ecclesia spirituali Domini, sed non ab Ecclesia; qui ab Ecclesia, in vita boni sunt et fidem veris habent; sed spirituales 2 non aliis veris quam quae impressa sibi habent ab infantia et confirmata dein sibi ex doctrina vel aliunde; talis status est spiritualium, qui statas hic descriptus est per ‘arietem detentum in perplexo cornibus suis’, videatur mox supra n. 2831 3 .

[2] Quod cornu significet potentiam veri quod ex bono, constat ab his locis:

apud Davidem,

Decus roboris eorum Tu, et in beneplacito Tuo exaltabis cornu nostrum, quia 4 Jehovae scutum nostrum, et Sancto Israelis rex noster.... Veritas Mea et misericordia Mea cum ipso, et in nomine Meo exaltabit cornu ipsius, et ponam in mari manum ipsius, et in fluviis dextram ipsius, Ps. 89:18, 19, 25[, 26] [KJV Ps. 89:17, 18, 24, 25];

ubi ‘cornu nostrum’ et ‘cornu ipsius’ manifeste pro potentia veri; agitur ibi de regno spirituali Domini; ‘Sancto Israelis rex noster’ pro quod Domino Divinum verum; quod ‘rex’ sit verum, et regium Domini sit Divinum Verum, videatur n. 1672, 1728, 2015, 2069; ‘ponere in mari manum et in fluviis dextram’ pro quod robur in scientiis et cognitionibus veri; quod ‘manus’ et ‘dextra’ sit robur, n. 878, t quod 5 mare et fluvii' sint scientiae et cognitiones, n. 28, 2702:

apud eundem,

Amabo Te, Jehovah, robur meum, Jehovah petra mea, et propugnaculum meum, et ereptor meus, Deus meus, rupes mea in qua confido, scutum, et cornu salutis, Ps. 18:2, 3 [KJV 1, 2]; 2 Sam. 22:2, 3;

‘cornu salutis’ pro vero quoad potentiam, ibi ‘robur, petra, propugnaculum, Deus, rupes, scutum’ sunt omnia significativa potentiae veri:

[3] apud eundem,

In Zione germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam uncto Meo; hostes illius induam pudore, Ps. 132:17, 18;

ubi 6 de Domino, Qui est ‘David’, n. 1888; ‘cornu’ pro potentia veri; ‘lucerna’ pro luce veri:

apud Samuelem, Exsultavit cor meum in Jehovah, exaltavit se cornu meum in Jehovah, dilatatum est os meum contra hostes meos, quia laetata sum in salute Tua:... Jehovah dabit robur regi Suo, et exaltabit cornu uncti Sui, I Sam. 2:1, 10;

propheticum Hannae; ‘cornu’ pro potentia veri:

[4] apud Mosen,

Primogenitus bovis ejus honor illi, et ‘cornua monocerotis’ cornua ejus, illis populos cornuferiet una, ad fines terrae, Deut.

33:17;

propheticum 7 Mosis de Josepho, ubi ‘cornua monocerotis’ pro magna potentia veri, ut patet quoque ex eo quod ‘illis populos feriet ad fines terrae’: similiter apud Davidem,

Exaltabis, sicut monocerotis, cornu meum, Ps. xcii II

[KJV 10]:

et apud eundem,

Jehovah, salva me ex ore leonis, et ex cornibus monocerotis responde mihi, Ps. 22:22 [KJV Ps. 22:21];

vera Divina ex altitudine ‘cornua monocerotum’ dicta sunt; inde exaltari cornu toties dicitur, exaltatio enim significat potentiam ex interiore; quod internum exprimatur per ‘altum’, videatur n. 1735, 2148:

[5] apud Jeremiam,

Dominus abscidit in excandescentia omne cornu Israelis, reduxit retro dextram Ejus a coram hoste, Thren. 2:3;

‘abscindere omne cornu Israelis’ pro deprivare vero cui potentia, quod etiam est ‘reducere dextram a coram hoste’:

apud Ezechielem,

In die illo crescere faciam cornu domui Israelis, et tibi dabo apertionem oris in medio eorum, 29:21;

‘crescere facere cornu domui Israelis’ pro multiplicare vera Ecclesiae spiritualis quae est ‘Israel’, ‘apertio oris’ pro confessione eorum:

[6] apud Habakkuk,

Deus e Temane veniet, et Sanctus de monte Paran, texit caelos honor Ipsius, et laude Ipsius impleta est terra, et splendor sicut lux erit; cornua e manu Ipsius Ipsi, et ibi occultatio roboris Ipsius, [3:3], 4; ubi de Domino, ‘cornua e manu Ipsius Ipsi’, et ‘ibi occultatio robori Ipsius’ manifeste pro potentia veri; ‘mons Paran’ quod sit Divinum Spirituale sive Divinum Verum Humani Domini, videatur n. 2714, quod etiam est ‘splendor et lux’:

[7] Divinum Verum Humani Domini apud Johannem ita describitur, Vidi, cum ecce in medio throni, et quatuor animalium, Agnus stans tanquam mactatus, habens cornua septem, qui sunt septem Dei spiritus emissi in omnem terram, Apoc. 5:6;

‘cornua septem’ pro veris sanctis seu Divinis; quod ‘septem’ sin sancta, videatur n. 716, 881; ‘septem spiritus emissi in omnem terram’ sunt sanctae praedicationes eorundem verorum.

[8] Cornua altarium nec aliud quam verum cui potentia, significabant, de quibus ita apud Mosen,

Facies cornua super quatuor angulis altaris, ex illo erunt cornua ejus, Exod. 27:2; 38:2:

similiter Super altari suffimenti, et quod ex illo cornua essent, Exod 30:2; 37:25;

quod ‘altare’ esset principale repraesentativum Domini, et cultus Ipsius, videatur n. 921; ‘altare’ erat repraesentativum Divini Boni Ipsius, ‘cornua’ erant repraesentativa Divini Veri Ipsius; quod ex bono esset verum, repraesentabatur per quod cornua essent ex illo seu ex altari; quod non aliud verum sit quam quod ex bono, videatur n. 654, 8 1608, 1162, 1176, 2063, 2261, 9 2417; 10 inde patet quod ‘cornua’ in genuino sensu significent potentiam veri quod ex bono.

[9] Quod Aharon et filii ejus cum initiarentur ministerio, acciperent de sanguine juvenci, Et darent super cornua altaris digito, Exod. 29:12;

Lev. 8:15;

Et quod Aharon expiaret super cornibus altaris semel in anno, Exod. 30:10;

Et quod sacerdos cum peccaret, offerret juvencum, ...

et daret de sanguine super cornua altaris suffimenti, Lev. iv

3, 7: Tum quod princeps cum peccaret, offerret holocaustum, et sanguis spargeretur super cornua altaris holocausti, Lev.

4:22, 25: Pariter si anima peccaret, ibid. vers. 27, 30, 34; ut et cum altare expiaretur, Lev. 16:18, 19;

significabant vera ex bono; omnes enim sanctificationes, inaugurationes et expiationes fiebant per vera, quia vera introducunt ad bonum, n. 2830; quod ‘cornua altaris’ significaverint vera quae ex bono, constare etiam potest apud Johannem, Sextus angelus clanxit, tunc audivi vocem unam ex quatuor cornibus altaris aurei, quod coram Deo, Apoc. 9:13;

cornua altaris aurei' manifeste pro veris ex bono, nam inde vox; quod ‘aurum’ sit bonum, n. 113, 1551, 1552, magis adhuc ‘altare aureum’:

[10] apud Amos, In die visitavero praevaricationes Israelis super illum, visitabo super altaria Bethelis, et exscindentur cornua altaris, et cadent in terram, 3:14;

‘cornua altaris quod exscindentur’ erat quod ibi non repraesentaretur amplius verum ex bono; ‘Bethel’ est bonum Divinum, vocatur ideo ‘sanctuarium regis’, et ‘domus regni’, Amos 7:13. Quod reges ungerentur oleo ex cornu, I Sam. 16:2, 13; I Reg. 1:39, repraesentabat similiter ex bono verum; ‘oleum’ erat bonum n. 886, ‘cornu’ autem verum, ipsum regium in sensu interno est tale verum, n. 1728, 2015, 11 cui potentia.

[11] Quod cornu in opposito sensu significet potentiam falsi quod ex malo, constat a sequentibus locis;

apud Amos, O laetantes ad non quicquam, dicentes, Annon in robore nostro accepimus nobis cornua? 6:13;

‘cornua’ ibi pro potentia falsi:

apud Zachariam,

Sustuli oculos meos, et vidi, et ecce quatuor cornua, et dixi ad angelum loquentem in me, Quid haec? et dixit ad me, Haec cornua quae disperserunt Jehudam, Israelem et Hierosolymam; et ostendit mihi Jehovah quatuor fabros, et dixi, Quid hi venientes ad faciendum? et dixit dicendo, Haec cornua quae disperserunt Jehudam, adeo ut vir non tollat caput suum, et venerunt hi ad terrendum, ad dejiciendum cornua gentium, attollentium cornu ad terram Jehudae, ad dispergendum eam, 2:1-4 [KJV 1:18-21];

‘cornua’ pro potentia falsi 12 quod vastat Ecclesiam:

apud Ezechielem,

Latere et humero impellitis, et cornibus vestris feritis omnes infirmas, usque dum disperseritis eas foras,

34:21: ibi de pastoribus, qui per falsa seducunt, ‘cornua’ pro potentia falsi: ‘humerus’ pro omni potentia, n. 1085:

apud Jeremiam,

Jehovah destruxit, et non pepercit, et laetificavit super te hostem, exaltavit cornu inimicorum tuorum, Thren. ii

17:

apud eundem,

Excisum est cornu Moabi, et brachium ejus confractum est, Jer. 48:25;

‘cornu’ ibi pro potente falso:

[12] apud Davidem,

Dixi gloriantibus, Ne gloriemini; et impiis, Ne attollatis cornu, ne attollatis in altum cornu vestrum, ne loquamini collo duro, ... omnia cornua impiorum exscindam, exaltabuntur cornua justi, Ps. 75:5, 6, 11 [KJV Ps. 75:4, 5, 10];

‘cornua impiorum’ pro potentia falsi ex malo, ‘cornua justi’ pro potentia veri ex bono:

[13] apud Danielem,

Vsa bestia quarta, terribilis et formidabilis, robusta valde, cui dentes ferri, comedit et contrivit, et reliquum pedibus conculcavit; ... erant decem cornua illi: attendens fui ad cornua. et ecce cornu aliud parvum ascendit inter ea, et tria de cornibus prioribus eradicata sunt a coram eo, et ecce oculi sicut oculi hominis in cornu hoc, et os loquens magna:... videns fui tunc propter vocem verborum magnorum, quae cornu loquens.... Cupivi certitudinem de bestia quarta, ... et de cornibus decem quae in capite ejus, et de alio quod ascendit, et caderent a coram eo tria: et de cornu eodem, quod oculi ei, et os loquens magna:... videns fui, quod cornu idem faceret bellum cum sanctis; et praevaleret eis, usque dum venit Antiquus dierum et judicatum datum sanctis; et dixit, quod ad bestiam quartam, regnum quartum erit in terra, quod diversum erit ab omnibus regnis, et comedet omnem terram, et conculcabit eam, et conteret eam; quod at cornua decem, ex eodem regno decem reges surgent, et alius surget post eos, qui diversus erit a prioribus, et tres reges humiliabit, verba contra Altissimum loquetur, et sanctos atteret, ... post judicium sedebit, 7:7, 8, 11, 19-25 [26];

agitur ibi in sensu interno de statu Ecclesiae perverso; quae ibi visa sunt Danieli, ut ‘bestia, dentes ferri, cornu in quo oculi, et cornua loquentia’, et quae ‘bellum facerent cum sanctis’, et quod ‘loqueretur contra Altissimum’ significant statum falsi et haeresium intra Ecclesiam quod ‘cornua’ falsum potens et praevalens significent, constare potes solum ex eo quod eis tribuantur ‘oculi’, hoc est, intellectuale, n. 2701 et quod 13 locuta etiam contra Altissimum'; per ‘regna et reges’ non 14 significantur regna et reges, sed doctrinalia falsi, ut constare potest ab eorum significatione 'in Verbo, quod sint doctrinalia veri, et in opposito sensu doctrinalia falsi, videatur n. 1672, 2015, 2069, 2547:

[14] alibi apud Danielem,

Visus ei aries stans ante flumen, cui duo cornua, cornua autem alta, unum tamen altum prae altero, sed altum ascenderat posterius; vidi arietem cornu ferientem versus occidentem, et versus septentrionem, et versus meridiem, ita ut omnes ferae non consisterent coram eo, nec liberans e manu ejus, unde fecit secundum placitum, et magnum se faciebat.

Cum essem attentus, ecce hircus caprarum venit ab occidente super facies omnis terrae; ... huic hirco cornu inter duos oculos, venit ad arietem dominum cornuum, ... et cucurrit ad eum furore roboris sui, ... percussit eum, et fregit duo cornua ejus, nec erant vires in ariete consistendi coram eo:... postea hircus caprarum magnum se fecit valde, sed cum invaluit, fractum est cornu magnum, etascenderunt quatuor cornua loco ejus mox ex uno de illis exivit cornu unum de exiguo, et crevit valde versus meridiem, et versus ortum, et versus decus, et crevit ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit eas.... Aries cum duobus cornibus sunt reges Mediae et Persiae, hircus rex Graeciae, ... quatuor cornua loco unius, sunt quatuor regna ex gente, 8:1-fin.

ibi agitur in sensu interno de statu Ecclesiae spiritualis quae est ‘aries’, n. 2830, et describitur status illius ecclesiae, quomodo successive declinat et pervertitur; ‘hircus caprarum’ sunt illi qui in fide separata a charitate, seu in vero separato a bono, sunt qui incipiunt se efferre contra bonum, tandem contra Dominum; ‘cornua arietis’ sunt vera Ecclesiae spiritualis interna et externa; ‘cornua hirci caprarum’ sunt vera, quae degenerantur successive in falsa; per ‘regna et reges’ ibi nec significantur regna et reges, sed vera et falsa, ut modo dictum; Verbum enim Domini in sua essentia non agit de mundanis et terrestribus, sed de spiritualibus et caelestibus:

[15] apud Johannem, Visum est aliud signum in caelo, ecce enim draco magnus rufus, habens capita septem, et cornua decem, et super capitibus diademata septem, cauda ejus traxit tertiam partem stellarum caeli, et projecit eas in terram, Apoc. 12:3, 4: et alibi, Vidi ex mari bestiam ascendentem, quae habebat capita septem, et cornua decem, et super cornibus suis decem diademata, super capitibus suis nomen blasphemiae; ... datum est illi bellum facere cum sanctis, et vincere eos.... Deinde vidi aliam bestiam ascendentem e terra, quae habebat cornua duo similia agno, Apoc. 13:1, 2, 7, 11: iterum apud eundem,

Vidi mulierem sedentem super bestia coccinea plenam nominibus blasphemiae, et habebat capita septem, et cornua decem; ... erat Babylon magna; ... septem capita sunt montes septem, ubi mulier sedet super illis, et reges septem sunt; ... decem cornua decem reges sunt, Apoc. 17:3, 5, 7, 9,

[10], 12, 13; quod hic per ‘cornua’, similiter ac apud Danielem, significentur potentiae falsi, constare potest.

Fusnotat:

1. The Manuscript has sed usque credere eorum est persuasivum insufflatum ex ambitu honoris, aut ex cupiditate lucri, tales etiam apud se in occulto aeque ac alii ex sensualibus et scientificis ratiocinantur de veris fidei num ita sit, et partim persuasivum suum sic confirmant, et partim non credunt, et quod non credant, patet a vita, illi et hi quidem sunt in Ecclesia Domini spirituali, sed non ab Ecclesia, qui ab Ecclesia sunt, in vita boni sunt, et fidem veris habent, sed non aliis veris, quam quae impressa sibi habent ab infantia, et confirmata sibi ex doctrina aut aliunde, non aliunde scientes num vera sint, et hoc quoque ex causa, quia usque implicati sunt scientifico naturali et sic deprivati potentia percipiendi num verum sit, hoc illi ignorant, fortasse etiam ideo negant, talis status est spiritualium, qui status hic descriptus est per arietem detentum in perplexo cornibus suis, inde est, quod spiritualibus sit obscurum respective, Arcana Coelestia 1043, 2708 pr. 2715, 2718, et quod spirituales absque adventu Domini in mundum, non salvari potuerint, n. 2661, 2716, et quod obscurum illorum illuminetur a Divino Humano Domini, Arcana Coelestia 2716.

2. tum, in the First Latin Edition

3. end of variant reading, as in note, in the First Latin Edition

4. Jehovah, in the First Latin Edition

5. The Manuscript has mare scientiae et fluvii cognitiones

6. The Manuscript inserts etiam.

7. Israelis, in the Manuscript, the First Latin Edition.

8. Probably 1068.

92419 AI, 2429, in the Second Latin Edition

10. The Manuscript has this clause in different form after ref. to Arcana Coelestia 1728, 2015 below. See page 69, 50:21.

11. The Manuscript has ex his nunc patet, quid cornu in genuino sensu, quod nempe verum ex bono, illi vero inest potentia Divina.

12. The Manuscript has quae vastavit

13. The Manuscript has loquantur

14. The Manuscript inserts ibi.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.