Bibla

 

Hoschea 13

Studimi

   

1 Loquente Ephraim, horror invasit Israël ; et deliquit in Baal, et mortuus est.

2 Et nunc addiderunt ad peccandum ; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum : factura artificum totum est : his ipsi dicunt : Immolate homines, vitulos adorantes.

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum.

8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo : bestia agri scindet eos.

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

10 Ubi est rex tuus ? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis ; et judices tui, de quibus dixisti : Da mihi regem et principes.

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

12 Colligata est iniquitas Ephraim ; absconditum peccatum ejus.

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

   

Nga veprat e Swedenborg

 

Apocalypsis Revelata #535

Studioni këtë pasazh

  
/ 962  
  

535. (Vers. 2.) Et in utero habens clamavit parturiens et cruciata parere" significat nascentem Doctrinam Novae Ecclesiae, et difficilem ejus receptionem propter resistentiam ab illis qui per "Draconem" intelliguntur. - Quod "in utero habere" significet nascentem doctrinam, est quia per "fetum quem in utero habebat" (de cujus partu, vers. 5 agitur), significatur Doctrina Novae Ecclesiae; non aliud enim per in "utero habere," "parturire" et "parere," in Verbi Sensu spirituali significatur quam concipere et parere illa quae vitae spiritualis sunt, de quo sequitur per "clamare parturiens, et cruciata parere" significatur difficilis illius doctrinae receptio propter resistentiam ab illis qui per "Draconem" intelliguntur; hoc patet a sequentibus in hoc capite, ut quod "Draco steterit coram Muliere paritura, ut fetum ejus devoraret," et quod postea "persecutus sit illam in desertum. Quod per "in utero habere," "parturire" et "parere," non aliud in Verbo significetur, patet ex sequentibus locis:

"Jesus dixit, Nisi quis generetur denuo, non potest ingredi in Regnum Dei: quod natum est a carne caro est, quod autem generatum est a spiritu, spiritus est," (Johannes 3:3-6);

"Canta sterilis quae (non) peperit, jubila quae non parturivit, quia multi sunt filii desolatae prae filiis maritatae," (Esaias 54:1);

"Cessarunt usque dum sterilis peperit septem, et multiprolis defecit," (1 Samuelis 2:5);

per "sterilem" significantur gentes, quibus non erant genuina vera quia non Verbum; per "maritatam" et "multiprolem" significantur Judaei quibus fuit Verbum.

"Elanguescet quae pepererat septem, exspirabit animam suam," (Jeremias 15:9);

haec de Judaeis, similiter.

"Concepimus, parturivimus, quasi peperimus ventum, salutes non fecimus terrae," (Esaias 26:18); 1

"Antequam parturivit, parit; antequam venit dolor illi, enixa est masculum; num parturivit terra die uno; num generabitur gens vice una; num Ego frangam et non generem, et generari faciens et concluserim," (Esaias 66:7-9); 2

"A coram Domino parturis terra, a coram Deo Jacobi," 3 (Psalm. 114:7);

"Heu dies hic: venerunt filii ad os matricis, nec vires ad pariendum," (Esaias 37:3);

"Parturiet Sin, et No 4 erit ad perrumpendum," (Ezechiel 30:15-16);

Vocem aegrotantis audivi, quasi primogenitum parturientis, vocem filiae Sionis: suspirat, expandit manus, vae mihi, delassata est anima ab occisoribus," (Jeremias 4:31);

"Tormina et dolores apprehendunt, sicut pariens parturiunt," (Esaias 13:8); 5

"Ligata est iniquitas Ephraimi; dolores parturientis venient illi; ille filius non sapiens, quia tempus non stat in utero filiorum," (Hoschea 13:12-13);

"Ephraim, sicut avis avolabit gloria eorum, 6 a partu et a ventre et a conceptione: da illis Jehovah vulvam abortientem, et ubera arentia: etiam cum generaverint, occidam desideria ventris eorum," (Hoschea 9:11, 14, 16); 7

describitur in his locis etiam difficultas recipiendi vera doctrinae ex Verbo per plura quae sunt "doloris in parturiendo;" similiter alibi pluries. Praeterea Jehovah, hoc est, Dominus, vocatur "Formator ab utero," (Esaias 44:2, 24; 49:1, 5);

et per "Formatorem ex utero" intelligitur Reformator.

Fusnotat:

1. 18 pro "16"

2. 7-9 pro "7 ad 10"

3. Jacobi pro "Israelis"

4. No pro "non" (Conf. Arcana Coelestia 8398.)"

5. 8 pro "6, 7, 8"

6. eorum pro "tua" (Conf. Arcana Coelestia 2584.)"

7. 11, 14, 16 pro "11, 12, 14, 16"

  
/ 962  
  

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #8398

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

8398. ‘Et venerunt omnis coetus filiorum Israelis ad desertum Sin’: quod significet ad statum alium tentationis, constat ex significatione ‘venire’ quod sit statio successivi quod per ‘proficisci’ n. 1 8397 significatur, ex significatione ‘coetus filiorum Israelis’ quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 7843, ex significatione ‘deserti’ quod sit status subeundi tentationes, de qua n. 8098, et ex significatione ‘Sin’ quod sit quale illius status, nomina enim includunt omne quale status rei, de qua agitur, ut supra passim ostensum. Ex tentatione 2 quae significatur per murmurationem propter defectum panis et carnis, et ex consolatione dein, quae significatur per ‘mannam’ et ‘selav’, constare potest quid ‘Sin’ significat, quod nempe bonum quod ex vero; inde Sin, quae urbs Aegypti a qua desertum Sin nomen accepit, in opposito sensu significat malum quod ex falso:

apud Ezechielem,

Effundam excandescentiam Meam super Sin robur Aegypti, et exscindam multitudinem No; et dabo ignem in Aegypto; dolendo dolebit Sin, et No erit ad perrumpendum, et Noph hostibus quotidie; juvenes Aven et 3 Pi-Beseth gladio cadent, et illae in captivitatem abibunt; et in 4 Thechapneches obtenebratus dies erit, quando fregero ibi juga Aegypti, 30:15-18;

[2] agitur hic de illis qui in scientificis sunt, et inde excludunt falsa ex quibus mala; ‘Aegyptus’ ibi est scientificum, ‘Sin’ est malum quod ex falso, et ‘No’ est falsum ex quo malum; quod altior hic sensus lateat quam qui in littera exstat, cuivis constare potest solum ex eo quod Verbum Divinum sit; nisi sensus 5 inibi altior, vix aliquis qui capi 6 potest foret, minus sensus in quo sanctum; inde patet manifeste quod nomina ibi sint res, et quod ex illis resultet sensus communis, qui Verbo, quod ex 7 Jehovah, dignus est; qui Verbum agnoscit Divinum, hoc nequaquam negare potest, modo velit ex ratione cogitare, 8 aut ex intellectu 9 aliquantisper illustrato concludere.

Fusnotat:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts illorum.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. possit

7. Divino

8. et

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.