Bibla

 

Genesis 49:23

Studimi

       

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2709

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

2709. ‘Et fuit jaculator arcus’: quod significet spiritualis Ecclesiae hominem, constat a significatione ‘jaculi, teli, seu sagittae’ quod 1 sit verum, et a significatione ‘arcus’ quod sit doctrina, de quibus supra n. 2686. Spiritualis Ecclesiae homo olim ‘jaculator arcus’ est dictus, quia per vera se defendit, et de veris disserit, secus ac caelestis Ecclesiae homo, qui ex bono tutus est, ac de veris non disserit, videatur supra n. 2708; vera per quae spiritualis Ecclesiae homo se defendit, et de quibus disserit, sunt ex doctrina quam agnoscit:

[2] quod spiritualis homo olim dictus sit ‘jaculator’ et ‘sagittarius’, et doctrina dicta sit 2 arcus et pharetra, et vera doctrinae, seu potius doctrinalia, dicta sint tela, jacula et sagittae, constat porro apud Davidem,

Filii Ephraimi armati, jaculatores arcus, averterunt se in die praelii, Ps. 78:9;

‘Ephraim’ pro intellectuali Ecclesiae: in libro Judicum, Equitantes asinas candidas, sedentes super Middim 3 , et ambulantes super via, meditemini; a voce sagittariorum inter haurientes, ibi disserent justitias Jehovae, justitias villae ejus in Israel, 5:10, 11:

apud Esaiam,

Jehovah ab utero vocavit me, a visceribus matris meae memorare fecit nomen meum, et posuit os meum sicut gladium acutum; in umbra manus Suae abscondidit me, et posuit me in sagittam purgatam, in pharetra Sua occultavit me, et dixit mihi, Servus Meus tu Israel, quia in te gloriabor, 49:1-3;

[3] ‘Israel pro Ecclesia spirituali’:

apud Davidem,

Sicut sagittae in manu potentis, ita filii pueritiarum; beati quisque qui implevit pharetram suam ex illis, Ps. 127:4 [KJV Ps. 127:5];

‘pharetra’ pro doctrina boni et veri: apud Habakkuk, Sol, luna, stetit sede sua, ad lucem sagittarum tuarum ibunt, ad splendorem fulguris hastae, 3:11:

quod Joash rex Israelis ex jussu Elishae jaculatus sit sagittam arcus trans fenestram, dicente tunc Elisha, Sagitta salutis Jehovae, sagitta salutis Jehovae in Syrum, 2 Reg. 13:16-18,

[4] significat arcana de doctrina boni et veri. Sicut pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita quoque ‘jacula, tela, sagittae, arcus, jaculator’, et significant falsa, doctrinam falsi, et illos qui in falso sunt, ut apud Mosen,

Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem filiarum, incedit super murum, et amaritudine affecerunt cum, et jaculati sunt; et oderunt eum sagittarii, Gen. 49:22, 23:

apud Jeremiam,

Jaculati 4 sunt linguam suam, arcum suum mendacium, et non ad veritatem, ... sagitta extensa lingua eorum, dolum loquitur, Jer. 9:2, 7 5 [KJV 3, 8]:

apud Davidem,

Acuerunt sicut gladium linguam suam, tetenderunt sagittam suam verbum amarum, ad jaculandum in occultis integrum, subito jaculabuntur, et non timebunt eum; roborabunt sibimet verbum malum, narrabunt ad occultandum laqueos, Ps. 64:4-6 [KJV Ps. 64:3-5]:

apud eundem,

Ecce mali tendunt arcum, parant sagittam suam super nervo 6 , ad jaculandum in ipsa caligine rectos corde, Ps. 11:2:

apud eundem,

Scutum et clypeus veritas ejus, non timebis a pavore noctis, a sagitta volat interdiu, Ps. 91:4, 5.

Fusnotat:

1. The Manuscript has in Verbo.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. Hebrew [ ] (middin). The Revised Version (1881-1885) translates ‘on rich carpets’, the KJV (1611) ‘in judgement’. Schmidius has Middin, and so does the Manuscript, but the First Latin Edition has Middim here though Middin in 2781.

4. The Manuscript has Ejaculati.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The Manuscript has nervum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.