Bibla

 

Genesis 31:44

Studimi

       

44 Veni ergo, et ineamus fœdus, ut sit in testimonium inter me et te.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4211

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

4211. ‘Et vocavit fratres suos ad comedendum panem’: quod significet appropriationem boni a Domini Divino Naturali, constat a significatione ‘fratrum’ quod sint illi qui nunc foedere, hoc est, amicitia conjuncti essent, et in sensu interno qui in bono et vero; quod hi fratres dicantur, videatur 1 n. 367, 2360, 3303, 3459, 3803, 3815, 4121, 4191; ex significatione ‘comedere’ quod sit appropriatio, de qua n. 3168, 3513 f. , 3832; quod comestiones et convivia apud antiquos significarent appropriationem et conjunctionem per amorem et charitatem, n. 3596; et a significatione ‘panis’ quod sit bonum amoris, de qua n. 276, 680, 1798, 3478, 3735, ac in supremo sensu Dominus, n. 2165, 2177, 3478, 3813; quia ‘panis’ in supremo sensu significat Dominum, idcirco significat omne sanctum quod ab Ipso, hoc est, omne bonum et verum, et quia non est aliud bonum quod est bonum 2 , quam quod est amoris et charitatis, ideo ‘panis’ significat amorem et charitatem; sacrificia olim nec aliud significabant, quapropter illa una voce vocabantur ‘panis’, videatur n. 2165, et quoque ex carne sacrificiorum comedebatur ut repraesentaretur convivium caeleste, hoc est, conjunctio per bonum quod 3 amoris et charitatis: hoc nunc est quod significatur per Sacram Cenam, nam haec successit loco sacrificiorum et conviviorum ei sanctificatis; estque haec, nempe Sacra Cena, externum Ecclesiae quod internum in se habet, et per internum conjungit hominem qui in amore et charitate est, cum caelo, et per caelum cum Domino; nam etiam in Sacra Cena ‘comedere’ significat appropriationem, panis amorem caelestem, et ‘vinum’ amorem spiritualem, et hoc usque adeo ut cum homo in sancto est cum edit, in caelo non aliud percipiatur.

[2] Quod dicatur appropriatio boni a Domini Divino Naturali, est quia agitur de bono gentium; bonum enim gentium est quod nunc per ‘Labanem’ repraesentatur, n. 4189; conjunctio hominis cum Domino non est cum Ipso Supremo Divino Ipsius sed cum Divino Humano Ipsius, nam homo de Supremo Divino Domini nullam prorsus ideam potest habere, sed transcendit ita ejus ideam ut prorsus pereat et nulla fiat, verum de Divino Humano Ipsius ideam habere potest; quisque enim conjungitur per cogitationem et affectionem, de 4 quo aliquam ideam habet, non autem de 5 quo nullam habere potest; cum cogitatur de Humano Domini, tunc si sanctitas inest ideae, cogitatur etiam de sancto quod a Domino implet caelum, ita quoque de caelo, nam caelum in suo complexu refert unum hominem, et hoc a Domino: n. 684, 1276, 2996, 2998, 3624-3649; inde est quod conjunctio non dari queat cum Supremo Divino Domini sed cum Divino Humano Ipsius, et per Divinum Humanum cum Supremo Divino Ipsius; inde est quod dicatur apud Johannem, Quod Deum nemo vidit unquam, quam Unigenitus Filius,

1:18,

et quod ‘non aditus detur ad Patrem, quam per Ipsum’; tum quod ‘Ille sit Mediator’; hoc 6 manifeste potest sciri ex eo quod omnes illi intra Ecclesiam qui dicunt quod credant Supremum Ens 7 , ac Dominum contemnunt, sint qui nihil prorsus credunt, ne quidem quod caelum sit, nec quod infernum, et qui naturam colunt; et quoque, si ab experientia instrui velint, constabit quod mali immo pessimi idem dicant.

[3] Sed homo de Humano Domini cogitat varie, unus homo aliter quam aliter, et unus sanctius quam alter; qui intra Ecclesiam sunt, possunt cogitare quod Humanum Ipsius Divinum sit, et quoque quod unus sit cum Patre, sicut Ipse dicit, quod ‘Pater in Ipso, et Ipse in Patre’; at qui extra Ecclesiam, hoc non possunt, tam quia non sciunt aliquid de Domino, quam quia de Divino non aliunde 8 ideam habent quam ex imaginibus quas oculis vident, et ex idolis quae possunt tangere; sed usque conjungit Se Dominus cum illis per bonum charitatis et oboedientiae illorum in crassa illorum idea; inde est quod hic dicatur quod illis appropriatio boni sit a Domini Divino Naturali; se enim habet conjunctio Domini cum homine secundum statum cogitationis et inde affectionis ejus; qui in sanctissima idea de Domino sunt, et simul in cognitionibus et affectionibus boni et veri, quales possunt esse illi qui intra Ecclesiam, conjuncti sunt cum Domino quoad Divinum Rationale Ipsius; at qui non in tali sanctitate sunt, nec in tali idea interiore et affectione, et tamen in bono charitatis, conjuncti sunt cum Domino quoad Divinum Naturale Ipsius; qui adhuc crassiorem sanctitatem habent, illi conjunguntur Domino quoad Divinum Sensuale Ipsius; haec conjunctio est quae repraesentatur per ‘serpentem aeneum’ quod a morsu serpentum revixerint illi qui aspexerunt illum, Num. 21:9;

in hac conjunctione sunt illi inter gentes qui idola colunt, et usque secundum religiosum suum in charitate vivunt. Ex his nunc constare potest quid intelligitur per appropriationem boni a Domini Divino Naturali, quae significatur per quod ‘Jacob vocaverit’ fratres ad comedendum panem.

Fusnotat:

1. The Manuscript has de qua

2. The Manuscript has datur

3. The Manuscript inserts est.

4. The Manuscript inserts sed.

5. The Manuscript has cum

6. The Manuscript has haec

7. The Manuscript inserts dari possibly deleted.

8. The Manuscript has aliam

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4189

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

4189. ‘Nunc ito, pangamus foedus ego et tu’: quod significet conjunctionem Divini Naturalis cum bonis operum in quibus illi qui a latere seu gentes, constat ex significatione ‘foederis’ quod sit conjunctio, de qua n. 665, 666, 1023, 1038, 1864, 1996, 2003, 2021; ex repraesentatione ‘Labanis’ hic qui est ‘ego’, quod sint bona operum, de qua sequitur; et ex repraesentatione ‘Jacobi’ qui hic est ‘tu’, quod sit Divinum Naturale.

[2] Quod per ‘Labanem’ hic significentur bona operum in quibus illi qui a latere, seu gentes, est causa quia nunc separatus [est] Laban a Jacobo, hoc est, bonum medium a bono Divino Naturalis, non amplius repraesentare potest bonum medium; sed quia servivit pro medio, ideo repraesentat aliquod bonum, et quidem bonum a latere, seu bonum collaterale; quod ‘Laban’ antequam Jacobo ita conjunctus esset, repraesentaverit bonum collaterale, videatur n. 3612, 3665, 3778, proinde bonum a latere; at quale id bonum sit, in sequentibus dicetur: cum Labane similiter se habet ac cum Loto et 1 Jishmaele; ‘Lotus’ quamdiu fuit cum Abrahamo, repraesentavit Dominum quoad sensualem externum hominem, n. 1428, 1434, 1547, 1597, 1598, 1698; at cum separatus est ab Abrahamo, repraesentavit illos qui in externo cultu sed usque in charitate, n. 2317, 2324, 2371, 2399, tum plures status Ecclesiae successive, n. 2422, 2459.

[3] ‘Jishmael’ pariter, quamdiu is fuit cum Abrahamo, repraesentavit primum rationale Domini, n. 1893, 1949-1951; at dein cum separatus est, repraesentavit spirituales, n. 2078, 2699, 2699, 3263, 3268; ita quoque se habet cum Labane; causa est quia tametsi separatio facta, usque remanet conjunctio, sed non illa quae prius; inde est quod ‘Laban’ hic et in nunc sequentibus, repraesentet bona operum qualia sunt apud illos qui a latere sunt, hoc est, apud gentes; a latere dicuntur gentes, seu in bono collaterali, quia extra Ecclesiam sunt'; qui intra Ecclesiam in bono et vero sunt, non in linea collaterali sunt sed in linea directa, nam illis Verbum est 2 , et per Verbum communicatio directa eum caelo, et per caelum cum Domino; non autem gentibus, nam hae Verbum non habent 3 , nec norunt Dominum; inde est quod dicantur 4 a later; sed intelliguntur gentes quae in bonis operum, hoc est, quae in externis in quibus intus est bonum charitatis; haec sunt quae vocantur bona operum, non autem bona opera, nam bona opera dari possunt absque bonis intus, non autem bona operum.

Fusnotat:

1. The Manuscript inserts cum.

2. The Manuscript inserts revelatum but partly deletes it.

3. The Manuscript has quae non Verbum habent

4. The Manuscript inserts illi. The First Latin Edition has dicuntur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.