Bibla

 

Genesis 31:32

Studimi

       

32 Quod autem furti me arguis : apud quemcumque inveneris deos tuos, necetur coram fratribus nostris : scrutare, quidquid tuorum apud me inveneris, et aufer. Hæc dicens, ignorabat quod Rachel furata esset idola.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #4165

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

4165. ‘Et respondit Jacob et dixit Labani, Quae praevaricatio mea, quod peccatum meum, quod insecutus es post me?’: quod significet quod non ex malo separaverit se, constat ex significatione ‘praevaricationis et peccati’ quod sit malum; ‘insequi’ quod sit propter quod separaverit se, patet, ita quod non ex malo 1 separaverit se.

Fusnotat:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.