Bibla

 

Genesis 2:16

Studimi

       

16 præcepitque ei, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #147

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

147. Vers. 21. Et cadere fecit Jehovah Deus soporem super hominem, et obdormivit; et accepit unam e costis illius, et occlusit carnem loco ejus. Per ‘costam’, quae est os pectoris, intelligitur proprium hominis in quo parum vitale, et quidem proprium quod ei est carum: per ‘carnem loco costae’ intelligitur proprium in quo vitale: per ‘soporem’ status ille in quem missus ut proprium videretur sibi habere, qui status est instar somni, quia in statu illo non aliter scit quam quod ex semet vivat, cogitet, loquatur, et agat; at cum scire incipit quod id falsum, tunc expergiscitur sicut a somno et vigil fit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.