Bibla

 

Genesis 24:18

Studimi

       

18 Quæ respondit : Bibe, domine mi : celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #3083

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

3083. ‘Et implevit cadum suum’: quod significet vasa receptionis, constat a significatione ‘cadi’, quod, quia [est] vas recipiens aquae, sit in ‘sensu interno’ recipiens cognitionum veri, tum ipsius veri, quae per ‘aquam’ significantur; quod ‘aqua’ in sensu interno sint cognitiones, tum verum, videatur n. 28, 680, 2702, 3058.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.