Bibla

 

Genesis 17:3

Studimi

       

3 Cecidit Abram pronus in faciem.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #2024

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

2024. Vers 8. Et dabo tibi, et semini tuo post te, terram peregrinationum tuarum, omnem terram Canaan, in possessionem aeternam, et ero illis in Deum. ‘Dabo tibi, et semini tuo post te, terram peregrinationum tuarum’ significat quod Dominus omnia Sibi propriis viribus acquisivit, quae sunt ‘terra peregrinationum’; ‘dabo tibi’ est quod Ipsius sint quae in caelis et in terris; ‘et semini tuo post te’ significat quod daturus illis qui fidem in Ipsum haberent: ‘omnem terram Canaan’ significat regnum caeleste: ‘in possessionem aeternam’ significat in aeternum: ‘et ero illis in Deum’ significat quod unus Deus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.