Bibla

 

Genesis 16:5

Studimi

       

5 Dixitque Sarai ad Abram : Inique agis contra me : ego dedi ancillam meam in sinum tuum, quæ videns quod conceperit, despectui me habet : judicet Dominus inter me et te.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #813

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

813. Quod haec significent terminum ultimum Antiquissimae Ecclesiae, et ‘quinquaginta et centum’ terminum ultimum et primum non quidem ex Verbo ita confirmari potest sicut numeri simpliciores qui frequenter occurrunt; sed usque constat a numero quindecim, de quo supra ad vers. 20, qui significat ita paucum ut vix quicquam; ita adhuc magis numerus ‘quinquaginta et centum’, qui est compositus inde per multiplicationem in decem, quae significant ‘reliquias’; multiplicatio pauci, sicut multiplicatio dimidiae, quartae aut decimae partis, facit ut adhuc minus sit, sic tandem ut paene nihil, proinde quod sit finis seu terminus ultimus; occurrit idem numerus in cap. seq. viii vers. 3, quod ‘recesserint aquae, a fine quinquaginta et centum dierum’, ubi simile significat. Numeri in Verbo prorsus abstracte a sensu litterae intelligendi sunt, inserti modo ad concinnandum seriem historicam quae in sensu litterae, ut prius dictum et ostensum: sicut ubi septem occurrunt, significant sanctum, prorsus abstracte a temporibus et mensuris quibus adjungi solent; angeli enim, qui sensum internum Verbi percipiunt, non sciunt quicquam temporis et mensurae, minus quid numerus designatus, et usque plene intelligunt Verbum cum legitur ab homine; quare cum numerus alicubi occurrit, nusquam possunt habere ideam alicujus numeri, sed rei per numerum significatae; ita hic per hunc numerum, quod terminus ultimus sit Antiquissimae Ecclesiae, et in cap. seq. vers. 3, quod terminus primus Ecclesiae Antiquae, seu novae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.