Bibla

 

Genesis 10:2

Studimi

       

2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #1020

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

1020. Quod haec significentur, constare potest ex eo quod omnia quae a primo capite Geneseos usque ad Eberum cap. xi historice concinnata sunt, significent alia quam qualia in littera exstant, et quod historica ibi non sint nisi facta historica secundum morem antiquissimorum; qui cum veritatem rei testatam facerent, dicebant quod ‘Jehovah dixit’, hic autem quod ‘Deus’ quia de Ecclesia spirituali agitur: similiter cum aliquid verum fieret, aut verum factum sit.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.