Bibla

 

Ezechiel 8:14

Studimi

       

14 Et introduxit me per ostium portæ domus Domini quod respiciebat ad aquilonem, et ecce ibi mulieres sedebant plangentes Adonidem.

Nga veprat e Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata #423

Studioni këtë pasazh

  
/ 1232  
  

423. "Habentem sigillum Dei vivi." - Quod significet Divinam voluntatem, constat ex significatione "habere sigillum" alicujus, quod sit in mandato habere, nam mandatum sigillo confirmatur: inde "habere sigillum Dei vivi", est habere Divinum mandatum. Quod Divinum mandatum hic sit Divina voluntas, est quia per "angelum ascendentem ab ortu solis", qui habebat sigillum, significatur Divinus Amor exiens a Domino; et quicquid ex Divino Amore exit, hoc est Divina voluntas. Sunt etiam mandata Divina quae non ex Divina voluntate, sed ex venia et permissione, quorum plura data sunt filiis Israelis; sicut quod liceret eis plures uxores ducere, ac libellos repudii dare, praeter similia alia: illa mandata erant ex permissione, data propter duritiem cordis illorum (Ut constat ex Domini verbis apud Matthaeum, cap. 19:8; et Marcum, cap. 10:4, 5); sed mandata quae immediate ex Divino Amore sunt, illa omnia sunt Divinae voluntatis: quare etiam dicitur "sigillum Dei vivi", Dominus enim "Deus vivus" vocatur ex Divino Amore, nam amor est ipsa vita hominis, et Divinus Amor est ex quo omnium vita.

  
/ 1232  
  

Bibla

 

Matthaeus 19:8

Studimi

       

8 Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic.