Bibla

 

Ezechiel 5:11

Studimi

       

11 Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, nisi pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in cunctis abominationibus tuis, ego quoque confringam, et non parcet oculus meus, et non miserebor.

Nga veprat e Swedenborg

 

Dicta Probantia #94

  
/ 101  
  

94. REDEMPTIO. SECTIO 19.1

Vide Judicium. Vid. Regeneratio.

Justificamur gratis gratia Ipsius per redemptionem, quae est in Christo Jesu; justitia Dei per fidem Jesu Christi in omnes, et super omnes qui crediderint, Rom. 3:[22,] 24, 25.

Justificari per legem, per opera, per fidem, vide Lex, opera, fides.

Ad hoc manifestatus est Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli, 1 Joh. 3:8.

Nunc judicium est mundi hujus, nunc princeps mundi hujus ejicitur foras, Joh. 12:31.

Paracletus arguet mundum de judicio, quod Princeps hujus mundi judicatus sit, Joh. 16:[8,] 11.

Confidite, Ego vici mundum, Joh. 16:33.

  
/ 101