Bibla

 

Exodus 8:4

Studimi

       

4 et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranæ.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #7439

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

7439. ‘Mitte populum Meum, 1 et serviant Mihi’: quod significet ut relinquant qui ab Ecclesia spirituali, ut colant Deum suum in libero, constat ex significatione ‘mittere’ seu ‘dimittere’ quod sit relinquere; ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’, qui hic sunt ‘populus Meus’, quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223; et ex significatione ‘servire Jehovae’ quod sit colere; quod colerent in libero, patet ab illis quae sequuntur, vers. 21-23, tum ex eo quod omnis cultus qui vere cultus, erit in libero.

[2] Quod filii Israelis appellentur populus Jehovae, non fuit quia aliis gentibus meliores essent sed quia repraesentarent populum Jehovae, hoc est, illos qui e regno spirituali Domini; quod non meliores fuerint aliis gentibus, patet 2 a vita illorum in deserto, quod prorsus non crediderint in Jehovam, sed quod corde suo 3 in deos 4 Aegyptiorum; ut constat ex vitulo aureo quem sibi fecerunt et quem dixerunt deos suos qui e terra Aegypti illos eduxerunt, Exod. 32:8; 5 patet etiam a vita illorum postea in terra Canaane, de qua in historicis Verbi; tum quoque 6 quae in propheticis 7 de illis dicta sunt, et denique quae a Domino;

[3] 8 inde etiam est quod pauci illorum 9 in caelo sint, 10 nam sortem in altera vita 11 acceperunt secundum vitam suam; nolite itaque credere quod illi 12 prae aliis ad caelum electi fuerint; qui 13 credunt quod illi ad caelum electi fuerint prae aliis, illi non credunt quod vita sua unumquemvis maneat; nec credunt quod homo ad caelum 14 praeparandus sit per totam vitam suam in mundo, et quod hoc fiat ex misericordia Domini, et non quod admittantur in caelum ex sola misericordia utcumque in mundo 15 vixerunt; talem opinionem de caelo et de misericordia Domini inducit doctrina de sola fide, et de salvatione per illam absque bonis operibus; nam hi vitam non curant; inde etiam credunt quod mala abstergi queant sicut sordes ab aqua; et sic quod homo 16 in vitam boni transmitti possit momento, 17 consequenter in caelum admitti; 18 non scientes quod si vita mali auferretur malis, prorsus nihil vitae 19 haberent; 20 tum si illi qui in vita mali sunt 21 admitterentur in caelum, sentirent infernum in se, 22 et id gravius quo interius in caelum.

[4] Ex his nunc constare potest quod Israelitae et Judaei prorsus non electi 23 fuerint, sed solum accepti ad repraesentandum illa quae caeli sunt; 24 et quod hoc in terra Canaane fieri debuerit, quia Ecclesia Domini ibi ab antiquissimis temporibus fuerat, et inde omnia ibi loca facta sunt repraesentativa caelestium et Divinorum; ita quoque Verbum conscribi potuit, in quo nomina significarent talia quae Domini ac Ipsius regni sunt.

Fusnotat:

1. ut, in the First Latin Edition. Compare Arcana Coelestia 7433

2. manifeste ex

3. praetulerint

4. Aegyptiorum altered to Aegypti

5. et quoque

6. The Manuscript inserts ab illis.

7. The Manuscript places this after Domino.

8. The Manuscript inserts et quoque constare potest, quod gens illa cum in Aegypto erant, serviverit diis illorum; ita quod non populus Jehovae fuerint;

9. The Manuscript places this after sint.

10. sed quod

11. sicut aliae gentes, accipiant

12. electi sint, nec prae aliis sint in coelo

13. The Manuscript inserts hoc.

14. a Domino praeparetur

15. vixerant

16. The Manuscript inserts malus.

17. proinde

18. cum tamen

19. haberent altered to haberet

20. et

21. The Manuscript inserts, si.

22. at

23. sint

24. The Manuscript omits, but see Appendix Volume.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #6637

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

6637. ‘Haec nomina filiorum Israelis’: quod significet quale Ecclesiae, constat ex significatione ‘nominis’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2628, 2724, 3006, 3421; ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint vera spiritualia, de qua n. 5414, 5879, 5951; et ex repraesentatione ‘Israelis’ quod sit bonum veri seu bonum spirituale, de qua n. 3654, 4598, 5803, 5806, 5812, 5817, 5819, 5826, 5833. Quia Israel repraesentat bonum veri seu bonum spirituale ac ‘filii ejus’ vera spiritualia in naturali, ideo ‘filii Israelis’ repraesentant Ecclesiam, nam Ecclesia est Ecclesia ex bono spirituali et ex veris inde; qui non est in bono spirituali, hoc est, in bono charitatis 1 , et in veris spiritualibus, hoc est, in veris fidei, non est ab Ecclesia utcumque natus est intra Ecclesiam; totum enim regnum caeleste Domini est in bono amoris et fidei; nisi Ecclesia sit in simili, 2 non potest esse Ecclesia quia non conjuncta cum caelo', nam Ecclesia est regnum Domini in terris 3 .

Quod Ecclesia dicatur, non est ex eo quod Verbum ibi sit et quod doctrinalia inde, nec ex eo quod Dominus ibi notus sit et quod sacramenta sint ibi, sed Ecclesia est ex eo quod secundum Verbum seu secundum doctrinam e Verbo vivatur, 4 ac ut doctrina sit norma vitae; qui non tales sunt non ab Ecclesia sunt sed sunt extra illam; et qui in malo vivunt, ita qui contra doctrinam, sunt longius extra Ecclesiam quam gentiles qui prorsus nihil sciunt de Verbo, de Domino, deque sacramentis; nam illi quia sciunt bona et vera Ecclesiae, apud se exstinguunt Ecclesiam, quod Gentiles nequeunt facere quia ignorant illa. Sciendum quoque quod unusquisque qui in bono charitatis et fidei vivit sit Ecclesia, et quod sit regnum Domini; inde etiam vocatur templum, ut et domus Dei; ex illis qui sunt Ecclesiae in particulari, utcumque dissiti sunt, constituitur Ecclesia in communi; hoc nunc est Ecclesia quae per ‘filios Israelis’ hic et in sequentibus 5 intelligitur.

Fusnotat:

1. The Manuscript inserts est.

2. The Manuscript inserts et sic conjuncta coelo, .

3. The Manuscript inserts, et utrumque, tam coelum quam Ecclesia, in simili.

4. utque

5. The Manuscript inserts in sensu interno.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.