34
Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.
34
Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur : et ligans in palliis, posuit super humeros suos.
7837. ‘Pecus integra’: quod significet innocentiam immaculatam, constat ex significatione ‘pecudis’ quod sit innocentia, de qua supra n. 7832; et ex significatione ‘integrae’ quod sit absque naevis, ita immaculata; quod absque naevis et immaculata esset, est quia unusquisque naevus aliquod falsum aut malum in spirituali mundo significat.