Bibla

 

Daniel 2:38

Studimi

       

38 et omnia, in quibus habitant filii hominum, et bestiæ agri : volucres quoque cæli dedit in manu tua, et sub ditione tua universa constituit : tu es ergo caput aureum.

Nga veprat e Swedenborg

 

Apocalypsis Explicata #177

Studioni këtë pasazh

  
/ 1232  
  

177. "Tanquam vasa fictilia confringentur." - Quod significet dispersionem falsorum totalem, constat ex significatione "vasorum fictilium", quod sint talia in naturali homine quae ex propria intelligentia; et omnia quae ex propria intelligentia sunt in rebus caeli et ecclesiae ibi sunt falsa, de quo sequitur; et ex significatione "confringi", quod sit dispergi; de falsis enim dicitur dispergi, cum de vasis fictilibus "confringi." Quod per "vasa fictilia" significentur illa in naturali homine quae ex propria intelligentia de rebus caeli et ecclesiae, et quod illa sint falsa, in sequentibus ostendetur; hic primum quod illa quae ex propria intelligentia intrant de rebus caeli et ecclesiae sint falsa, aliquid dicetur. Qui ex propria intelligentia cogitant, illi ex mundo cogitant; nam homo ex suo proprio non amat nisi illa quae mundi sunt et quae sui sunt, et quae amat etiam videt et percipit: quae amat vocat bona, et quae inde videt et percipit vocat vera; sed bona quae ex amore ita vocat, sunt mala; et vera quae ex amore illo videt, sunt falsa, quoniam scaturiunt ex amoribus sui et mundi, qui amores sunt oppositi amoribus caeli, qui sunt amor in Dominum et amor erga proximum; et quae ex oppositis scaturiunt, sunt opposita.

[2] Quapropter qui legunt Verbum solum propter nomen eruditionis, aut ad captandum famam ut evehantur ad honores, aut ut lucrentur opes, nusquam vident et percipiunt vera, sed pro iis falsa; et vera quae ibi exstant coram oculis, vel transeunt sicut non videant, vel falsificant; causa est, quia legere Verbum solum propter nomen eruditionis, et propter famam ut evehantur ad honores et lucrentur opes, est propter se et mundum ut fines, ita ex amoribus sui et mundi; hi amores quia sunt proprii hominis, ideo homo illa quae ex illis videt et percipit sunt ex propria intelligentia:

[3] at qui legunt Verbum ex affectione veri spirituali, quae affectio est amor sciendi verum quia est verum, illi vident vera ibi et gaudent corde cum vident illa: causa est, quia in illustratione sunt a Domino; descendit illustratio a Domino per caelum e luce ibi, quae lux est Divinum Verum; ideo datur illis videre vera ex sua luce, et hoc in Verbo, quia Verbum est Divinum Verum, et in illo recondita sunt omnia vera caeli. Sed illi solum in hac illustratione sunt, qui in binis amoribus caeli sunt, qui sunt amor in Dominum et amor erga proximum; hi enim amores aperiunt mentem interiorem seu superiorem, quae formata est ad recipiendum lucem caeli; per illam apud eos influit lux caeli et illustrat; sed non percipiunt vera in illa mente dum vivunt in mundo, verum vident illa in mente inferiore, quae mens est externi seu naturalis hominis: hi sunt qui non ex propria intelligentia cogitant cum legunt Verbum. Praecipua causa, quod hi non ex propria intelligentia cogitent cum legunt Verbum, est quia horum mens interior seu spiritualis spectat ad Dominum, et tunc Dominus elevat illam, et simul mentem inferiorem seu naturalem ad Se, et sic subducit a proprio hominis; quod non fieri potest apud illos qui se et mundum principaliter spectant.

[4] Ex his constare potest, quod homo ex propria intelligentia non percipiat nisi mala et videat nisi falsa; at quod bona et vera, quae sunt caeli et ecclesiae, percipiat et videat ex Domino. Quando internus seu spiritualis homo, in quo est mens interior seu superior, de qua modo dictum est, apertus est, tunc Dominus domat mala, et dispergit falsa quae sunt in externo seu naturali homine. Haec nunc sunt, quae intelliguntur in sensu spirituali per quod Filius hominis "daturus sit illis potestatem super gentes, et reget illas virga ferrea; tanquam vasa fictilia confringentur."

[5] Quod "vasa fictilia" significent illa quae ex propria intelligentia, ita falsa quae sunt in naturali homine, constat ex variis locis in Verbo, ex quibus ad confirmationem volo sequentia adducere:

- Apud Davidem,

"Conteres" gentes "sceptro ferreo; sicut vas figuli disperges eas" (Psalmuss 2:9);

"conterere gentes sceptro ferreo", etiam hic est castigare et domare mala quae in naturali homine; per "sceptrum" simile significatur hic quod per "baculum" aut "virgam"; "sicut vas figuli additur", quia per id significatur falsum quod ex propria intelligentia: in sensu litterae est comparatio, nam dicitur "sicut" vas figuli, et "tanquam" vasa fictilia; sed in sensu interno non percipiuntur comparationes ut comparationes, quoniam comparationes aeque ex significativis sunt (videatur n. 3579, 8989).

Quod "vas figuli" seu "vas fictile" significet falsum, est quia figulus est qui format, et vas est quod formatur; quando homo id format est falsum, quando autem Dominus id apud hominem format est verum; inde est quod "vas figuli" in Verbo significet aut falsum aut verum, ac "figulus" formatorem.

[6] Ipse Dominus in Verbo, ex formatione hominis per vera, vocatur "Figulus"; ut apud Esaiam,

"Jehovah, Pater noster; nos lutum sumus, Tu Figulus noster, et opus manuum tuarum omnes nos" (64:7 [B.A. 8]);

apud eundem,

"Vae litiganti cum Formatore suo, testa cum testis terrae; num dicet lutum Figulo suo, Quid facis?" ( 1 45:9;)

apud eundem,

"Num sicut lutum Figulus reputabitur? Num dixerit opus de Factore suo, Non fecit me? et figmentum dixerit de Figulo suo, Non intelligit?" (29:16.)

[7] Quoniam Judaei et Israelitae omnia vera Verbi falsificarunt, per applicationem ad se et ad sui eminentiam super omnes gentes et populos in universo terrarum orbe, ideo eorum falsa dicuntur "vasa figuli corrupta":

- Ut apud Esaiam,

Dixerunt videntibus, Ne videatis; et visionem habentibus, Ne videatis nobis recta; loquimini nobis blanditias, Videte illusiones, recedite a via; .... ideo iniquitas .... franget eos sicut fractura utris figulorum. contundendo non parcat; unde non invenietur in fragmento ejus testa ad accipiendum ignem de foco, aut ad hauriendum aquas e fovea" (Easais ccc30:10, 11, 11, [30:13,] 14);

quod se prorsus deprivaverint veris, et immerserint falsis, describitur per quod "dicerent videntibus, Ne videatis, et visionem habentibus, Ne videatis nobis recta, loquimini blanditias, videte illusiones, recedite a via"; quod ita falsis se immerserint ut nihil veri interesset, describitur per "fracturam utris figulorum, ut non inveniretur in fragmento testa ad accipiendum ignem de foco, aut ad hauriendum aquas e fovea", per quae significatur quod non superesset tantum veri ut appercipere possent aliquod bonum et verum ex Verbo"; "ignis" enim significat bonum et "aquae" verum, "focus" Verbum quoad bonum, "fovea et fons" Verbum quoad verum.

[8] Apud Jeremiam,

"Factum est verbum ad Jeremiam: .... Surge et descende domum figuli.... . Descendi itaque domum figuli, cum ecce ille fecit opus super tabula; sed corruptum est vas quod ille faciens: .... et reversus est et fecit illud vas aliud, quemadmodum rectum fuit in oculis figuli facere" (18:1-4);

per haec etiam intelligitur quod apud gentem Judaicam non esset nisi quam falsum; "vas corruptum in domo figuli" est id falsum; "domus figuli" est ubi illi; quod illis auferretur verum ecclesiae, et daretur aliis, intelligitur per quod "reversus figulus fecerit illud vas aliud quemadmodum rectum fuit in oculis ejus."

[9] Apud eundem,

"Dixit Jehovah, Eundo eme lagenam figuli testae de senioribus populi, et de senioribus sacerdotum, et exi ad vallem filii Hinnomis; .... tunc franges lagenam coram oculis euntium tecum, et dices, Frangam populum hunc, et urbem hanc, sicut frangit vas figuli, quod non potest reparari amplius; et in Topheth sepelient, ex eo quod non locus amplius ad sepeliendum" (19:1, 2, 10, 11);

"lagena" seu vas "figuli testae de senioribus populi et sacerdotum", est quoque hic falsum in quo erant omnes ex illa gente; quod id falsum esset tantum ut non per vera posset dispergi, describitur per quod "fregerit vas illud coram oculis euntium secum, ut non posset reparari"; quod "sepelirent in Topheth, quia alibi non locus amplius, significat ubi omnia vera et bona consumpta sunt.

[10] Apud Nahum,

"Aquas obsidii hauri tibi, confirma munimenta tua, intra in caenum et calca lutum, repara fornacem lateritiam; ibi comedet te ignis, exscindet te gladius" (3:14, 15);

"haurire aquas obsidii, et confirmare munimenta", est munire falsa variis contra vera; "intrare in caenum et calcare lutum", est confirmare falsa per figmenta et fallacias; doctrina inde vocatur "fornax lateritia", ex eo, quod infernalis amor per falsificata stabiliatur; inde dicitur quod "ignis comedet et gladius exscindet"; "ignis" est infernalis amor, et "gladius" est falsum pugnans et destruens verum.

Quod "vas figuli" seu "vas fictile" significet falsum, est quia id correspondet figmento, et figmentum est quod ex propria hominis intelligentia; ex illa correspondentia est quod prophetis talia, de quibus nunc supra, mandata sunt.

Fusnotat:

1. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #7568

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

7568. ‘Extende manum tuam versus caelum’: quod significet advertentiam et appropinquationem caeli, constat ex significatione ‘extendere manum’ quod sit advertere, nam per extensionem manus advertitur et ostenditur; et ex significatione ‘caeli’ quod sit caelum angelicum; et quia cum caelum advertitur et ei ostenditur, etiam illuc intendit visum et cogitationem, inde etiam significatur appropinquatio, nam omnis appropinquatio in mundo spirituali fit per determinationem cogitationis; haec quomodo se habent, quidem prius n. 7519 dictum est; sed quia talia sunt quae in mundo ignota sunt, paucis adhuc 1 illustrare licet: quando aliqua 2 mutatio status fiet apud malos qui vastandi, sicut apud hos de quibus in his capitibus, tunc fit illa mutatio per praesentiorem influxum boni et veri e caelo; quo enim propius ad illos accedit caelum, eo magis interiora mala et falsa apud illos excitantur; nam bonum et verum e caelo penetrant versus interiora, et eo penitius, quo propinquius; inde est quod infernales non ausint prope accedere ad aliquam societatem caelestem, sed quod recedant quantum possunt, videatur n. 4225, 4226, 4299, 4533, 4674, 5057, 5058, 7519. Ex his nunc patet quid intelligitur per advertentiam et appropinquationem caeli, quae significantur per quod ‘Moscheh extenderet manum versus caelum’; novus enim status, nunc describitur, nempe status falsorum ex malis destruentium omnia bona et vera Ecclesiae apud illos qui infestant; qui status, quia existit per praesentiorem influxum veri a Divino, et simul per accessionem caeli, ideo dicitur ad Moschen quod ‘extenderet manum versus caelum’.

Fusnotat:

1. illa illustranda sunt

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.