Bibla

 

Daniel 2:23

Studimi

       

23 Tibi, Deus patrum nostrorum, confiteor, teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et nunc ostendisti mihi quæ rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis.

Bibla

 

Jeremias 27:5

Studimi

       

5 Ego feci terram, et homines, et jumenta quæ sunt super faciem terræ, in fortitudo mea magna, et in brachio meo extento, et dedi eam ei qui placuit in oculis meis.

Nga veprat e Swedenborg

 

Arcana Coelestia #6044

Studioni këtë pasazh

  
/ 10837  
  

6044. ‘Et viri pastores gregis’: quod significet quod ducant ad bonum, constat a significatione ‘pastorum gregis’ quod sint qui ducunt ad bonum, de qua n. 343, 3795, 5201; est enim ‘pastor’ qui docet et ducit, et ‘grex’ qui docetur et ducitur, sed in sensu interno intelliguntur vera quae ducunt ad bonum, nam per ‘filios Israelis’ qui hic sunt ‘viri pastores gregis’, repraesentantur vera spiritualia, n. 6040; etiam vera sunt apud illos qui docent quae ducunt. Quod vera quae fidei, ducant ad bonum quod charitatis, prius ostensum est; et quoque patet ex eo quod omnia et singula se referant ad finem et spectent illum, et quae non finem spectant non possint subsistere; Dominus enim nihil usquam creavit nisi propter finem, usque adeo ut dici queat quod 1 finis sit omne in omnibus quae creata sunt; et quae creata sunt, in illo ordine sunt ut sicut finis a Primo 2 per medios spectet ultimum, ita finis in ultimo spectet finem in Primo; inde rerum nexus; ipse finis in prima sua origine non est nisi Divinum Bonum Divini Amoris, ita est Ipse Dominus; unde etiam in Verbo vocatur Primus et Ultimus, Alpha et Omega, Esai. 41:4, 44:6, 48:12 3 , Apoc. 1:8, 11, 17, 2:8, 21:6, 22:13.

[2] Cum ita sit, necessum est ut omnia et singula quae vitae apud hominem, se referant ad finem et spectent illum, 4 ; qui aliquo rationali pollet, videre potest quod scientifica apud hominem spectent vera ut suum finem, et quod vera spectent bona, et quod bona spectent Dominum ut finem ultimum et primum, ut finem ultimum cum a veris, 5 et ut finem primum cum a bono. Ita se habet cum veris Ecclesiae quod ducant ad bonum quod significatur per ‘viros pastores gregis’, et per ‘viros pecoris’, ut sequitur.

Fusnotat:

1. The Manuscript inserts inde.

2. tendat ad

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript inserts quia finis a Domino est in singulis.

5. at in the Manuscript, and est, in the First Latin Edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.