From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #75

Study this Passage

  
/ 120  
  

75. BREVIS ANALYSIS.

Quod successivae declinationes et corruptiones Ecclesiae Christianae in 1 Cap. XXIV, apud Matthaeum a Domino praedictae et descriptae sint, videatur supra, n. 73; et postquam ibi loquutus est de futuris Pseudoprophetis 2 et de Abominatione Desolationis per illas, Vers. 11, 15 dicit, Erit tunc Afflictio magna, qualis non fuit ab initio Mundi usque nunc, nec fiet, Vers. 21. inde patet, quod per Afflictionem magnam, sicut etiam passim in Verbo alibi, intelligatur infestatio veri a falsis, usque dum non aliquid genuini veri e Verbo deprompti, quod non falsificatum et sic consummatum est, supersit. Hoc effectum est, quia Ecclesiae Unitatem Dei in Trinitate, ac Trinitatem Ipsius in Unitate non agnoverunt in una Persona, sed in Tribus, ac inde fundaverunt Ecclesiam in Mente super idea trium Deorum, et in Ore super confessione unius Dei; sic etenim separaverunt se a Domino, tandem eo usque, ut nullam ideam Divinitatis in Humana Ipsius Natura residuam habuerint, videatur APOCALYPSIS REVELATA 294, cum tamen Dominus quoad Humanum suum est Ipsum Divinum Verum, et ipsa Divina Lux, ut in Verbo suo plene docet; inde est tanta afflictio hodie: quod haec principaliter inducta sit per Doctrinam Justificationis et Imputationis media sola fide illarum, in sequentibus videbitur.

Footnotes:

1. in pro in in.

2. Pseudoprophetis pro Pseudoprophetiis.

  
/ 120  
  

The Bible

 

Matthaeus 24:21

Study

       

21 erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.