From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #113

Study this Passage

  
/ 120  
  

113. His adjicietur hoc; dicitur in Ecclesia, quod nemo possit implere legem, et eo minus, quoniam qui praevaricatur contra unum praeceptum Decalogi, praevaricatur contra omnia; verum haec loquutionis formula non est qualis sonat; nam hoc ita intelligendum est, quod qui ex Proposito aut Confirmato agit contra unum praeceptum, ille agat contra reliqua, quoniam ex proposito aut confirmato agere, est prorsus negare quod peccatum sit, et qui negat peccatum, ille nihil pendit si contra praecepta reliqua agit: quis non scit, quod qui fornicator est, non ideo sit homicida, fur, et falsus testis, nec velit esse; at qui adulter ex proposito et confirmato est, hic nihili pendit omnia quae religionis sunt, ita nec homicidia, furta, et falsa testimonia, et quod ab his non abstineat, quia peccata sunt, sed quia timet legem et famam: Simile est, si quis ex proposito aut confirmato contra unum aliud praeceptum Decalogi agit, quod etiam contra reliqua agat, quia non aliquid reputat peccatum. -Consimile est apud illos qui in bono a Domino sunt; hi si ex Voluntate et Intellectu, seu ex proposito et confirmato, abstinent ab uno malo, quia peccatum est, abstinent ab omnibus, et plus adhuc si abstinent a Pluribus: ut primum enim aliquis ex proposito aut confirmato ab aliquo malo, quod peccatum est, abstinet, ille a Domino in proposito abstinendi a reliquis tenetur; quare si ex inscitia, aut ex praevalente aliqua corporis concupiscentia, malum facit, usque hoc non ei imputatur, quia id sibi non proposuit, nec apud se confirmat. Homo in hoc propositum venit, si semel aut bis in anno explorat se, et a malo, quod deprehendit apud se, resipiscit; aliter qui nusquam explorat se. Haec confirmare licet per hoc; in Mundo Spirituali offendi plures, qui in Mundo naturali similes aliis vixerant, splendide se vestiendo, laute epulando, cum foenore sicut alii negotiando, ludos scenicos spectando, de amatoriis sicut ex libidine jocando, praeter consimilia alia, et tamen Angeli quibusdam inculpabant illa ut mala, peccati, et quibusdam non imputabant illa ut mala, et hos declarabant insontes, illos autem sontes: ad interrogationem cur ita, cum tamen parilia fecerant, respondebant, quod ex proposito, intentione et fine omnes contemplentur, et secundum illa distinguant; et quod idea illos, quos finis aut excusat aut damnat, ipsi excusent aut damnent, quoniam finis boni est omnibus in Caelo, et finis mali est omnibus in inferno. Ex his nunc patescit, quis est cui imputatur peccatum, et quis cui non imputatur.

  
/ 120  
  

The Bible

 

Apocalypsis 11:9

Study

       

9 Et videbunt de tribubus, et populis, et linguis, et gentibus corpora eorum per tres dies et dimidium : et corpora eorum non sinent poni in monumentis :