From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #1

Study this Passage

  
/ 120  
  

1. SUMMARIA EXPOSITIO DOCTRINAE NOVAE ECCLESIAE, QUAE PER NOVAM HIEROSOLYMAM IN APOCALYPSI INTELLIGITUR.

Postquam aliqua Opera et Opuscula de NOVA HIEROSOLYMA, per quam intelligitur NOVA Ecclesia a Domino instauranda, intra aliquot annos a me promulgata sunt, et postquam Apocalypsis revelata est, in animum induxi Doctrinam illius Ecclesiae in sua plenitudine, ita integram, in lucem edere: sed quia hoc aliquot annorum opus est, consultum duxi aliquam Sciagraphiam ejus emittere, propter causam, ut communis idea de illa Ecclesia et ejus Doctrina primum concipiatur; quoniam dum communia praecedunt, postea omnia et singula in sua latitudine exstantia in luce apparent, haec enim in communia intrant, sicut homogenea in sua receptacula. Attamen Breviarium hoc non subjicitur judiciis ventilandum, sed modo communicatur ad notitiam, quia hujus Contenta in ipso Opere plene demonstrabuntur. Sed praemittenda sunt Doctrinalia hodierna de Justificatione, propter sequentia de Discordantiis dogmatum Ecclesiae hodiernae et Ecclesiae novae.

  
/ 120  
  

The Bible

 

Apocalypsis 21:2

Study

       

2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.

From Swedenborg's Works

 

De Amore Conjugiali #117

Study this Passage

  
/ 535  
  

117. I. Quod Dominus in Verbo dicatur Sponsus et Maritus, et quod Ecclesia Sponsa et Uxor, et quod Conjunctio Domini cum Ecclesia, et reciproca Ecclesiae cum Domino dicatur Conjugium. Quod Dominus in Verbo dicatur Sponsus et Maritus, et Ecclesia Sponsa et Uxor, constare potest ex his locis:

"Qui habet Sponsam Sponsus est, amicus autem Sponsi est, qui stat et audit Ipsum, [qui] gaudio gaudet ob vocem Sponsi," Joh. 3:29; haec Johannes Baptista dixit de Domino.

"Jesus dixit, quamdiu cum illis est Sponsus, non possunt Filii Nuptiarum jejunare; venient dies quando ab illis auferetur Sponsus, tunc jejunabunt." Matth. 9:15. Marc. 2:19-20. Luc. 5:34-35.

"Vidi Urbem Sanctam Hierosolymam Novam paratam sicut Sponsam ornatam Marito suo," Apoc. 21:2;

quod per Novam Hierosolymam intelligatur Nova Ecclesia Domini, videatur in Apocalypsis Revelata 880, 881.

Angelus dixit ad Johannem, veni, et ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem, et ostendit illi Urbem Sanctam Hierosolymam, Apoc. 21:9-10.

Venit tempus Nuptiarum Agni, et Uxor Ipsius paravit se: beati qui ad Coenam Nuptiarum Agni vocati sunt, Apoc. 19:7, 9.

Per Sponsum, in cujus occursum venerunt quinque virgines paratae, et cum Ipso intraverunt in Nuptias, Matth. 25:1-10, intelligitur Dominus, quod patet a Versu 13, ubi dicitur,

"Vigilate ergo, quia non novistis diem, neque horam, in qua Filius hominis venturus."

Praeter multis in locis apud Prophetas.

  
/ 535