From Swedenborg's Works

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur #1

Study this Passage

  
/ 120  
  

1. SUMMARIA EXPOSITIO DOCTRINAE NOVAE ECCLESIAE, QUAE PER NOVAM HIEROSOLYMAM IN APOCALYPSI INTELLIGITUR.

Postquam aliqua Opera et Opuscula de NOVA HIEROSOLYMA, per quam intelligitur NOVA Ecclesia a Domino instauranda, intra aliquot annos a me promulgata sunt, et postquam Apocalypsis revelata est, in animum induxi Doctrinam illius Ecclesiae in sua plenitudine, ita integram, in lucem edere: sed quia hoc aliquot annorum opus est, consultum duxi aliquam Sciagraphiam ejus emittere, propter causam, ut communis idea de illa Ecclesia et ejus Doctrina primum concipiatur; quoniam dum communia praecedunt, postea omnia et singula in sua latitudine exstantia in luce apparent, haec enim in communia intrant, sicut homogenea in sua receptacula. Attamen Breviarium hoc non subjicitur judiciis ventilandum, sed modo communicatur ad notitiam, quia hujus Contenta in ipso Opere plene demonstrabuntur. Sed praemittenda sunt Doctrinalia hodierna de Justificatione, propter sequentia de Discordantiis dogmatum Ecclesiae hodiernae et Ecclesiae novae.

  
/ 120  
  

The Bible

 

Apocalypsis 21:2

Study

       

2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #813

Study this Passage

  
/ 962  
  

813. "Et Uxor Ipsius paravit Se," significat quod illi qui ad Ecclesia hac, quae est Nova Hierosolyma, erunt, colligantur, inaugurentur et instruantur. - Per "Uxorem" significatur Nova Ecclesia Domini, quae est Nova Hierosolyma, quod patet clare a capite seq. (xxi.), ubi haec sunt:

"Vidi Urbem sanctam Hierosolymam novam descendentem a Deo e Caelo paratam sicut Sponsam ornatam Marito suo," (vers. 2);

et in eodem capite:

"Venit Angelus ad me, dicens, Veni, ostendam tibi Sponsam Agni Uxorem; et ostendit mihi Urbem magnam sanctam Hierosolymam descendentem e Caelo a Deo," (vers. 9, 10).

Per quod "Uxor paraverit 1 se" significatur quod qui e Nova illa Ecclesia Domini erunt, colligantur, inaugurentur et instruantur; et quia haec per "paravit se" significantur, ideo sequitur quod Uxor illa "amiceretur byssino mundo et splendido," per quod significatur inauguratio per instructionem; et ideo quoque sequitur de "Equo Albo," per quem significatur intellectus Verbi a Domino pro illis.

Footnotes:

1. paraverit pro "paravit"

  
/ 962