From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #677

Study this Passage

  
/ 6110  
  

677. De intimioribus

Quid intimiora nullus adhuc hominum, nec spirituum, vix ullus angelorum interioris coeli novit, nam quod intimius est, id intelligere nequit is qui interior est, putat sic dissolvi eum 1 , et fieri quasi nihil 2 , quia in interioribus ponit omne, sicut homo in corporeis, qui vivit, sed tanta est differentia, quanta inter vile, et pretiosum, seu casam et maximam urbem, quodque percipere nequeunt, putant esse nihil: cum tamen id est, quod est ineffabile, et "nullus oculus vidit, nec auris audivit" [Esaj. LXVI: 4, I Cor. II: 9], et est id a quo venit omne harmonicum, ac interius seu intimius delitiosum, in repraesentationibus ac similibus, quae sunt interioris coeli, interius coelum videt modo externa seu figuras.

Footnotes:

1. hoc est se dissolvi

2. sic in J.F.I. Tafel's edition: "nihil pro nihic"

  
/ 6110  
  

The Bible

 

1 Corinthios 2:9

Study

       

9 Sed sicut scriptum est : Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum :