From Swedenborg's Works

 

Experientiae Spirituales #1362

  
/ 6110  
  

1362. Quod spiritus sint, qui respondeant omnibus et singulis musculis in homine, tum quoque angeli

Mirum est, quod forte paucissimi credere possunt, quod spiritus ac angeli sint, qui respondent singulis musculis in homine, nec solum spiritus, et angeli, sed societates spirituum et angelorum, imo quo plures in societate, et plures unius generis societates, respondentes singulis, eo melius, et eo fortius, quia in multitudine unanima fortitudo, qui omnes quia agunt, conatus agendi resultat in singulos homines, imo in spiritus; tale est quod quidem credi non potest, usque tamen verissimum est, ita coeli correspondent homini, et homo sic coelum, et regnum Domini dici potest, quia in illo est Regnum Dei [cf. Luc. XVII: 21].

  
/ 6110  
  

The Bible

 

Lucas 17:21

Study

       

21 neque dicent : Ecce hic, aut ecce illic. Ecce enim regnum Dei intra vos est.