From Swedenborg's Works

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra #39

Study this Passage

  
/ 118  
  

39. Ex his constare potest quod Verbum sit ipsum Verbum in suo sensu litterae, in hoc enim intus est spiritus et vita; sensus spiritualis est ejus spiritus, et sensus caelestis est ejus vita. Hoc est quod Dominus dicit,

"Verba quae Ego loquor vobis, spiritus et vita sunt" (Johannes 6:63).

Dominus verba sua coram mundo, et in sensu naturali locutus est. Sensus spiritualis et sensus caelestis non sunt Verbum absque sensu naturali, qui est sensus litterae, sunt enim sicut spiritus et vita absque corpore; et sunt (ut prius33, dictum est,) sicut palatium cui deest basis.

  
/ 118  
  

The Bible

 

Johannes 6:63

Study

       

63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius ?