From Swedenborg's Works

 

Dicta Probantia #1

/ 101  
  

1. [DICTA PROBANTIA]

APOSTOLI MIRACULA. SECTIO 1.1

Apostoli nominantur, Act. Apost. 1:13, 26.

Quod Judas proditor crepuerit medius, et effusa sint omnia viscera ejus, Act. Ap. 1:16, 17, 18, 19.

Multa miracula et signa per Apostolos facta sunt, Act. Apost. 2:43.

Petrus et Johannes sanaverunt claudum sedentem [ad] januam Templi, unde omnes attoniti, at cum sacerdotes audiverunt illos praedicantes de Jesu, intulerunt illis manus et injecerunt in custodiam, et postea comminati illos propter populum dimiserunt illos, Act. Apost. 3:1 ad 20. Cap. 4, seq:

Quod miraculum hoc factum sit in Nomine Jesu Christi, 4:10, 30.

Miracula multa ab Apostolis, Act. Apost. 5:12, 15, 16. sed usque a Sacerdote magno posuerunt eos in custodia, et tametsi inde ab angelo miraculose educti sunt, sed usque verberati sunt, et comminati ne praedicarent de Jesu, vers: 29 ad 40.

Stephanus etiam fecit signa magna et miracula, Act. Apost. 6:8.

Miracula a Philippo, Act. Apost. 8:6, 7, 13.

Simon magus in Samaria se magnum fecit, dicens hic est virtus Dei magna, sed graviter increpatus est a Petro, Act. Apost. 8:9, 10, seq: 20 ad 24.

Miracula a Petro facta, et quoque quod mortuum excitarit in vitam, Act. Apost. 9:33, 34, 36 ad 42.

Miraculum Pauli, quod quidam factus caecus, Act. Apost. 13:11, tum alia, Cap. 19:11, 12. Cap. 20:9, seq: 28:3, seq: 28:8.

Miracula facta a discipulis, et cum Paulo, Act. Apost. 14:3, 8 ad 10, 19, 20. Cap. 16:25, 26, seq.

/ 101  
  

The Bible

 

Romanos 7

Study

   

1 An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quia lex in homine dominatur quanto tempore vivit ?

2 Nam quæ sub viro est mulier, vivente viro, alligata est legi : si autem mortuus fuerit vir ejus, soluta est a lege viri.

3 Igitur, vivente viro, vocabitur adultera si fuerit cum alio viro : si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ut non sit adultera si fuerit cum alio viro.

4 Itaque fratres mei, et vos mortificati estis legi per corpus Christi : ut sitis alterius, qui ex mortuis resurrexit, ut fructificemus Deo.

5 Cum enim essemus in carne, passiones peccatorum, quæ per legem erant, operabantur in membris nostris, ut fructificarent morti.

6 Nunc autem soluti sumus a lege mortis, in qua detinebamur, ita ut serviamus in novitate spiritus, et non in vetustate litteræ.

7 Quid ergo dicemus ? lex peccatum est ? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem : nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret : Non concupisces.

8 Occasione autem accepta, peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam. Sine lege enim peccatum mortuum erat.

9 Ego autem vivebam sine lege aliquando : sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.

10 Ego autem mortuus sum : et inventum est mihi mandatum, quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem.

11 Nam peccatum occasione accepta per mandatum, seduxit me, et per illud occidit.

12 Itaque lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et justum, et bonum.

13 Quod ergo bonum est, mihi factum est mors ? Absit. Sed peccatum, ut appareat peccatum, per bonum operatum est mihi mortem : ut fiat supra modum peccans peccatum per mandatum.

14 Scimus enim quia lex spiritualis est : ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.

15 Quod enim operor, non intelligo : non enim quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio.

16 Si autem quod nolo, illud facio : consentio legi, quoniam bona est.

17 Nunc autem jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum.

18 Scio enim quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum. Nam velle, adjacet mihi : perficere autem bonum, non invenio.

19 Non enim quod volo bonum, hoc facio : sed quod nolo malum, hoc ago.

20 Si autem quod nolo, illud facio : jam non ego operor illud, sed quod habitat in me, peccatum.

21 Invenio igitur legem, volenti mihi facere bonum, quoniam mihi malum adjacet :

22 condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem :

23 video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivantem me in lege peccati, quæ est in membris meis.

24 Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ?

25 gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Igitur ego ipse mente servio legi Dei : carne autem, legi peccati.

   

The Bible

 

Actus Apostolorum 8:7

Study

       

7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.