From Swedenborg's Works

 

De Telluribus in Mundo Nostro Solari #85

Study this Passage

  
/ 178  
  

85. DE TELLURE SEU PLANETA MARTIS, DEQUE EJUS SPIRITIBUS et INCOLIS

Spiritus Martis sunt inter Spiritus, qui ex telluribus Mundi hujus Solis sunt, omnium optimi, sunt enim quoad plurem partem ut coelestes homines, non absimiles illis qui ab Antiquissima Ecclesia in hac Tellure fuerunt. 1 Quando repraesentantur quales sunt, repraesentantur facie in coelo et corpore in mundo spirituum; et qui eorum angeli sunt, facie versus Dominum, et corpore in coelo.

Footnotes:

1. Quod Prima et antiquissima Ecclesia in hac Tellure fuerit Ecclesia coelestis, quae omnium primaria, de qua, Arcana Coelestia 607, 895, 920, 1121, 1122, 1123, 1124, 2896, 4493, 8891, 9942, 10545. Quod Ecclesia coelestis dicatur, in qua principale est amor in Dominum, Ecclesia autem spiritualis in qua principale est charitas erga proximum et fides, Arcana Coelestia 3691, 6435, 9468, 9680, 9683, 9780.

  
/ 178  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1123

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1123. Locutus cum tertia generatione Antiquissimae Ecclesiae qui dicebant quod suo tempore cum vixerunt in mundo, exspectaverint Dominum Qui salvaret universum genus humanum; et quod apud eos in communi tunc sermone fuerit, quod ‘Semen mulieris proculcaret caput serpentis’: dicebant quod ab illo tempore jucundissimum illorum vitae fuerit procreare sobolem, sic ut eorum summae deliciae fuerint amare conjugem prolis gratia; vocabant illas delicias jucundissimas, et jucunditates deliciosissimas, addendo quod perceptio harum jucunditatum et deliciarum fuerit ex influxu e caelo quia nasceretur Dominus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.